• Nie Znaleziono Wyników

De recentissima controversia soteriologica inter theologos - metropolitas russos habita

N/A
N/A
Protected

Academic year: 2021

Share "De recentissima controversia soteriologica inter theologos - metropolitas russos habita"

Copied!
7
0
0

Pełen tekst

(1)

Alojzy Bukowski

De recentissima controversia

soteriologica inter theologos

-metropolitas russos habita

Collectanea Theologica 19/1, 134-139

(2)

N O T A N D A .

De re c e n tis s im a c o n tro v e rsia so te rio lo g ic a in te r th e o lo g o s — m e tro p o lita s ru s s o s h a b ita .

C om m entatione n o stra c. t. „D e opere redem ptionis quid d oceant m oderni theologi ru ssi“ typis iam im p ressa t), prod iit Pa­ risiis liber „D e red em p tio n e“, quo m etropolita Eleutherius Bogo- jaw lenskij litteras su as ad m etropolitam A ntonium Chrapowickij de opusculis eius „D ogm a redem ptionis“ et „P rolixior Christianus orthodoxus C atechism us“ d atas publici iuris fe c it2). Cum hisce litteris fusius trac tetu r fam osa theoria Antonii de opere redem p­ tionis, de qua nos quoque e g im u s3), ac p ra etere a prim a vice p ro p ria Eleutherii sententia de redem ptione exponatur, quae haud parum differt ab opinionibus, quas in com m em orata commenta­ tione exam inavim us, haec recensione libri n up er editi complenda videtur.

In prooem io au cto r anim advertit iam tem pore pacis non­ nullos theologos ru sso s exstitisse, qui essentiam redem ptionis non in m orte sed in in carnatione C hristi reponerent, vario quidem sensu. Nunc vero p o st m agnum bellum in em igratione h au d raro p ro d ire dissertationes, tum in lingua russica quam aliis, in quibus C rux C hristi vel om nino reticeatur, su b stitu ta in eius locum In­ carnatione, vel eo m odo declaretur, ut fundam entali suo momento privetur. Q uod proh dolor! etiam m etropolita Antonius in opellis suis „D ogm a redem ptionis“ et „P rolixior Christianus orthodoxus C atechism us“ fecerit, in quibus totum opus redem ptionis ad vir­ tutem heroicam („podw ig“) C hristi in lucta cum peccatis totius

q Cfr. Collectanea Theologica, Lw ów 1937, 101 ss.

2) M itropolit E lew terij, Ob iskuplenij, Paris 1937, 198 p. Prooemium datum est Parisiis die 15 Februarii 1937. Scriptae autem fuerunt 8 litterae, quae hoc fasciculo continentur, ut in libro annotatur, Caunae, ubi Eleu­ therius com m uniter residet, utens titulo m etropolitae Lithuaniensis et Vil- nen sis, quia olim Vilnae residebat. Cum vero Sergio, m etropolitae Mosco- viensi oboedientiam p raestasset, nom inatus est ab eo „Administrator eccle­ siarum russicarum O ccidentalis E uropae“.

(3)

generis hum ani in horto G ethsem ani m anifestatam reducatur. P e ­ riculum ne erro r hic diffunderetur, E leutherius non tam ex arg u ­ m entis ab Antonio allatis oriri p u tab at, quam ex celebri illius nom ine atque auctoritate, q u a tam quam theologus et m etropolita fru eb atu r. Q uare ut periculo huic o ccu rreret et A ntonium ab opinione sua averteret, E leutherius cum illo diuturnum com m er­ cium litterarum habuit, quod nunc typis m andavit et publici iuris fecit, im pressis quidem propriis litteris integris, ex respo nsis vero ab Antonio acceptis iis, quae ei m aioris m om enti v id e b a n tu r4).

E leutherius utitur quidem u rb an a et rev eren dissim a allocu­ tione, sed sim ul m agna dicendi libertate. Statim enim ab initio prim ae epistolae, postquam m etropolitae Antonio pro libellis dono acceptis g ratias egit, illi principalem errorem dogm aticum obicit, eo com m issum qu o d „redem ptionem restrin xit unice ad com pas­ sionem C hristi cum peccatis hum anis, in horto G ethsem ani p e r­ actam , qua sibi om nes peccatrices anim as univit, quae a com pa- tiente R edem ptore quasi aliquod principium sanctitatis, sci. virtutem ad im pugn and a et vincenda p eccata h au riu n t“ . Q uo n eg a tu r C hri­ stum p eccata hom inum in se suscepisse ac sibi app ro p riasse, nam „com patiens caritas, quam A ntonius adm ittit, absolvitur vivida cognitione gravitatis nec non foeditatis peccatorum atque sim ul- tan ea cum hom inibus, qui peccatis o n eran tu r com passione, ut facilius illa oppugnare ac vincere p o ssin t“ 5).

C om passio quidem uti elem entum psychologicum redem ptionis adm ittenda e s t 6), anim advertit recte E., sed falsum e s t ea eaque sola constitui essentiam redem ptionis ac falso A ntonius infitiatur C hristum in se p eccata m undi p o rtasse et se pro illis in sacri­ ficium divinae iustitiae o b tu liss e 7).

Ne aperte textibus S cripturae S acrae de sacrificio C hristi contradicat, A ntonius et ipse concedit verbo tenus C hristum sac ri­ ficium iustitiae divinae obtulisse, sed hoc intelligit sensu a doc­ trina revelata alieno. D eclaran s enim m entem suam con tend it Christum solum p ro p terea dici se in sacrificium iustitiae divinae obtulisse, quia com passione su a hom inibus illud auxilium parav it, sine quo peccatores secundum constitutionem hu m anae n atu rae a C reatore factam non p o tera n t a lapsu surgere 8). C hristum autem sacrificio vitae suae culpam peccatorum n ostro rum delevisse nosque in morte R edem ptoris rem issionem peccatorum accepisse A ntonius constanter negat et consequenter secundum su a prin cip ia n eg are

4) H oc com m ercium litterarum habitum fuit, prouti notatur, ab 11 Martii 1925 a. usque ad 8 N ovem bris 1928 a. Quare autem nunc dem um , p o st­ quam metropolita Antonius m ense A ugusto 1936 a. e vivis d ecessit, in lucem editum sit, non indicatur.

5) Ob iskuplenij 1; 132. e) L. c. 19.

7) L. c. 2.

(4)

d e b e t9), cum nullam p eccato ris culpam coram D eo agnoscat neque culpam a p ro to p a re n te in p o stero s tra n sire c o n c e d a t10), om nibu s v ero sacrificiis tum V eteris tum Novi T estam enti atque ipsiu s R ed em ptoris sacrificio non nisi h o sp italis invitationis („ u g o śćen ia“) rationem a d s c r ib a tn ), et C hristum solum propterea m ortem su b isse d o ceat: a) ut n atu ra m corp o ralem sanctificaret; b ) ut suam com patientem caritatem erg a hom ines clare mani­ festa ret; c) ut p ro p h e tia s a d im p le re t12).

P ra e te re a E leutherius e x p ro b ra t A ntonio defectum distinc­ tio n is in ter redem ptionem obiective et subiective su m p tam sive ap plicationem fructuum illius, su p p o sitio n em fere om nim odae earum id en titatis 13), tran slatio n em redem ptionis ex ordine obiec- tivo in ordinem subiectivum 14) atq ue reductionem to tiu s operis redem p tio n is ad solam caritatem , d isso lu ta fere penitus iu s titia 15).

P sy ch o lo g icae th eo riae A ntonii suam p rop riam sententiam o p p o n en s E leutherius p raecip u e obiectivum m om entum redem p­ tio n is effert, inculcans C hristum re d em isse n os effusione san­ guinis et m orte su a, vel accu ratiu s p re tio sang uinis et vitae ac m orte tam q u am stip en d iis peccatorum , quae infinitam culpam coram D eo c o n s titu e b a n t16). Sim ul autem rationem h a b e t mo­ m enti p sycholo gici et subiectiv ae ap p ro p riatio n is fructuum re­ d em ptionis. V eritates vero p ra e c ip u a s „q u ae u tp ote in verbo divino et testim o n iis E cclesiae firm iter fundatae negari n equ eu nt“, hoc m odo co m p reh en d it: „F astigium actuum redem p tio n is in terra p eracto ru m erat resurrectio, quae im po ssib ilis erat sine morte, m o rs autem tam quam „stip en d ia p ec cati“ non erat p ro Christo p o ssib ilis nisi su sc e p tis ab Eo peccatis m undi eorum q ue culpa coram D eo, su scep tio n e vero peccato ru m tam q u am cu lp a coram D eo d a ta est satisfactio iustitiae divinae, quae v o leb at salvare pec cato re s et m anifestare divinam caritatem , quaeren tem salutem eorum necnon peragentem viam ad hoc, nem pe m ortem Dei- hom inis, quam hic libere et ex am o re sui m uneris su sce p it atque adim plevit. O m nia p ro c ed u n t a ca ritate divina eaque adim plentur in h arm o n ico eius occu rsu cum divina iustitia atq u e mutuo earum o sc u lo “ 17).

P erfection em et sufficientiam sacrificii C hristi ad tollenda p ec cata m undi eo rum que seq u e la s E. ex eo d edu cit, qu o d Christus e st F ilius D ei, anim ad v erten d o , q u o d o p u s R edem ptoris, tamquam

») L. c. 19, 124, 173. i°) L. c. 36, 150. u ) L. c. 157 ss. 12) L. c. 3. « ) L. c. 18 s.; 162, 165. i«) L. c. 134. is) L. c. 89. i·) L. c. 62 s. i?) L. c. 29.

(5)

a ctu s c a ritatis, dici p o ssit m eritum („ z a s łu g a “) tam relate ad p eccato res quam relate ad caritatem D ei, q u ae in perfecta h a r­ m onia e s t cum d ivin a iu s titia 18). S u scep tio n e enim m o rtis ta m ­ q uam stipendio p eccato ru m R edem ptor p ec cata delevit, exercitio autem v irtutum divitem se re d d id it san ctitate, ut eius in ex h au stu s fo ns pro hom inibus f ie r e t19). P ro in d e d octrinam trad itio n is de satisfactio ne et m erito R edem p to ris ab A ntonio in iu ste reici atq u e uti ex iure R om ano et ideis m edii aevi tran su m p tam tradu ci. N am etiam si term ini satisfactio et m eritum m utuati sin t ex iu re Ro­ m ano, n on agi in th eo lo g ia de v o cab u lis q u a talibus, se d utrum a p ta sin t ad doctrinam o rth o d o x am de red em p tio n e recte e x p ri­ m endam 20), q u o d sibi om nino certum esse et co n stare ex a p p ro ­ b atio n e fa cta a p a tria rc h is o rien talib u s C atechism i P etri M ogilae, in quo illi term ini u s u r p a n tu r 21).

Etsi E. a sse rtio n e s s u a s fere om nes cum m ag n a confidentia p ro p o n a t, tam en in p ro o em io affirm at se litteris su is ty p is m an ­ d a tis m inim e aucto ritatem E cclesiae vin d icare sed eam tantum , q u ae sib i tam q u am theologo et allatis argu m entis co nv en iat, si- b iq u e p ersu asu m esse, litteras h a s non p au c a n o v a con tin ere, forte q u aed am q u o q u e a u d a c te r d icta vel etiam e rro n e a au t m an ca et im p e rfe c ta 22).

A tque re ip sa E leutherius o m nes e rro re s effugisse dici ne­ quit. E ssen tiam quidem re d em p tio n is recte exponit, sed in acci- d en talib u s errat, v. g. R edem ptori p ro g ressiv am su scep tion em peccatorum m undi ad sc rib en s, cum d ic a t: „Q uo m agis m o rs a p p ro p in q u a b a t, eo m ag is d ila ta b a tu r et p ro fu n d io r re d d e b a tu r su sceptio peccato rum g eneris hum ani.... illa cresce b at secu nd um sp iritualem profectum „S ecundi A d am i“ 23).

Item e rra t asse re n d o m ortem C hristi poenalem fuisse uni­ cum ac p ro p te re a necessariu m m edium a d re p ara n d u m p e c c a ­ tu m 24) et C hristum pu rissim um n o n p o tu isse m ori n on su sce p tis peccatis hom inum , cui arg u m en to in co n tro v e rsia cum A ntonio m ultum in sistit, sem el atq u e iterum ad illud re c u rre n s 25).

F a lsa su n t etiam , qu ia falsis s u p p o sitio n ib u s n itun tur, q u ae in tran situ d o ctrin a e catholicae obicit. Im prim is falso catho licis opinionem trib u it incu m bend um e ss e bo n is o p erib u s et p a tie n ­ dum, cum satisfactio C hristi in se insufficiens s i t 2e), qu od , p ro u t iam C oncilium T rid en tin u m declarav it, „nem o u nq u am ca th o

-18) L. c. 15 s. w) L. c. 124. г») L. c. 30. 21) L. c. 89. 22) L. c. V1IJ. 23) L. c. 4. 2i) L. c. 12. 2s) L. c. 4, 14, 64 s. 2·) L. c. 18.

(6)

licus sen sit 27). Iniuste quoque th eo lo g o s latinos, ne unurn quidem nom inatim proferens, de extrem o et crasso concepto iustitiae d i­ vinae arguit, dum ipse m agis extrem um tuetur, qu ia absolu tam necessitatem ad a eq u atae satisfactio n is p ro p u g n a t28).

In ep isto la sexta refert E. de stu d io suo investigandi, q uo ­ m odo factum sit, ut m etro p o lita A ntonius, qui erat Ecclesiae russicae decus et glo ria, in gravissim um errorem fidei in cideret, idque inde evenisse putat, quod explicationem essentiae red em p ­ tio n is non ex divina revelatione et d octrina P atrum sed ex o b ser­ v atio n e et co n sid eration e realis v itae hum anae petivisset. Im prim is autem ap p a re re in eo m axim um influxum sc rip to ris D o sto jew ­ ski]', qui com p assion i m agnam vim efficiendi regenerationem m oralem tribu it — cuius lib ris legendis, an teq u am ad studium theolog iae accederet, op eram dedit, indequ e ideis praecon ceptis im b u tu s rectam intelligentiam do ctrin ae revelatae de redem ptione obiectiv a sibi p ra e c lu s it29).

Cum A ntonius pro re sp o n so m isisset dissertatio n em sui olim au d ito ris m onachi T a ra sii K urhanski c. t. „Im m utatio an ­ tiq u ae th eo lo g iae ru ssic a e “ 30), E leutherius re scrip sit hanc opellam laudem ei in p rooem io ab A ntonio trib u tam no n m ereri, sed om ni v alo re scientifico d e s titu i31), cum secundum praeconceptum consilium co n sc rip ta sjt et asse rtio n ib u s n o n fu n d a tis atque etiam co n tra d ictio n ib u s scateat. P ra e te r alio s erro res T arasiu m p en itu s falsum conceptum e sse n tiae d o g m atis trad e re et falso essentiam re­ d em p tio n is explicare, cum co n ten d at C hristum nos redim isse tantum p ra eb en d o se exem plum ad im itandum , quom odo am or sui ipsiu s v in cen d u s sit, m inim e vero m orte su a et sacrificio iustitiae d i­ vinae in cruce o b la to 32). Q uod vero T a ra s iu s affirm at S. P aulum solum p ro p te re a C hristum Sum m um S acerdotem secundum o rd i­ nem M elchisedech v ocasse, ut lectoribu s p e rsu a d e re t Christianam religionem etiam celebritatem externam q u o d attinet cum cultu iudaico aeq u ip a rari p o sse, im m o illum su p erare — „id nem inem dicere po sse, nisi qui lib ro s sa c ro s vel saltem ep isto lam ad H eb raeo s num q uam legerit vel m ala fide ch ristian ism um calum ­ n iare vo lu erit“ 33). T an d e m ce n su rae illius tan to p ere ab A ntonio com m endatae d issertatio n is finem im ponit E. d e c la ran s se non intelligere, q u o m od o illa a C onsilio A cadem iae adm itti et d u ra n te

2T) S. XIV, cap. 8; D enzinger-B annwart, Enchiridion S ym boloru m 15 Friburgi Br. 1922, η.'ΘΟδ.

г») L. c. 68; 12. 29) L. c. 165 s.

30) Cfr. Collect." Theol. 1937, 103 s.

3ij Ob iskuplenij, 178. Prolixiorem recensionem dissertationis Tarasii a Th. Spaćil conscriptam cfr. Orientalia Christiana XIII (1928) nr. 19, 289 ss.

32) L. c. 181 s. 33) L. c. 191.

(7)

ad h u c pace typis m an d ari p o tu e rit34), q u in statim a th eo lo g is o rth o d o x is refutata fuerit, et cu r ille no n o rth o d o x u s lib ellu s nunc iterum ed itu s fuerit in sp iritualem m ortem p u sillo ru m , qui quid in re b u s d o g m aticis verum et quid falsum sit d iscern ere n e s c iu n t35).

In b rev issim o epilogo die 18 A prilis d ato 1929 36), E leuth erius te sta tu r m etrop olitam A ntonium ad recensionem d issertatio n is T a ra sii vel ad defendendam suam p ro p riam sententiam p o ste a iain nihil re scrip sisse eorum que com m ercium litteraru m exinde om nino ab ru p tu m e sse ; neque ullam m entionem facit re tractatio n is, quam A ntonium iam 1927 a. p ra e sta sse alibi no tatu m in v e n im u s 37).

W arszaw a A lo isiu s B u k o w sk i S . J .

s«) L. c. 193.

35) L. c. 195. зв) L. c. 196.

Cytaty

Powiązane dokumenty

We generalize the natural boundary of the hyperbolic n–space is the (n − 1)–sphere to non-positively curved manifolds and some metric spaces, namely CAT (0) and δ–hyperbolic.

The latter form very early gave rise to an unstressed form y, I… which was used first, north of the Thames, before a word beginning with a consonant …; little by little

The cavita- tion damage rates have also been measured for solutions of these organic liquids in water and all these solutions show a monotonic decrease in going from pure water to

Previous research has suggested that Candidatus Accumulibacter phosphatis (PAOs which anaerobically store VFAs), Tetrasphaera (able to ferment different carbon sources) and

Po pierwsze, dr Jonczyk utożsamia ten rodzaj aorystu z aorystem rdzeniowym, który z punktu widzenia morfologii języka greckiego jest odrębnym rodzajem tego czasu,

If practitioners could “recover” more information from the percentile tables, such as the mean value and standard deviation for each anthropometric element and the correlation

Частина номшацш, що стосуються образу чорта, вщображае його внутрппш яко cii, зокрема сюди на­ лежать i засоби, що вираже Hi перифрастичними

This kind of device is consistent with a widespread African practice rooted in an aesthetic that values a buzzing or jingling sound which frames the particular sound of