• Nie Znaleziono Wyników

"Cosmologia", Michele Fatta, Milano 1936 : [recenzja]

N/A
N/A
Protected

Academic year: 2021

Share ""Cosmologia", Michele Fatta, Milano 1936 : [recenzja]"

Copied!
4
0
0

Pełen tekst

(1)

Jan Niedziałek

"Cosmologia", Michele Fatta, Milano

1936 : [recenzja]

Collectanea Theologica 17/4, 564-566

(2)

F atta M ichele: C o sm o log ia Società Editrice „Vita e Pen- siero “, Milano 1936 (in-8°, pp. 423)..

N eoscholastici omnibus in partibus philosophiae tendunt ad system aticam elaborationem, quae statui hodiernae philo­ sophiae et scientiae respondeat. Hoc tentamen maximam diffi­ cultatem in C osm ologia invenit, nam philosophia Peripatetico- Scholastica veram activitatem, veras qualitates, veras mutationes accidentales et substantiales in corporibus agnoscit et haec phae­ nomena ultimatim per Hylemorphismum explicat. Doctrina allata videbatur contraria esse physicae classicae, quae ad explicandas multas leges experim entales admittebat theoriam atom icam et eam iungebat cum M echanicism o p hilosophico, qui omnia phae­ nomena in corporibus explicabat. O ppositio inter philosophiam naturalem Peripatetico-Scholasticam et physicam classicam pu­ tabatur tam seria esse, ut neoscholastici quidam aliunde bonae notae judicarent Hylemorphismum penitus reliquendum vel saltem in applicatione valde limitandum esse.

Crisis physicae classicae causata ultimo tempore theoria relativitatis et quantorum et ulteriores inquisitiones internae structurae atomorum creant physicam theoreticam, in qua ob li­ gatur novus modus concipiendi mundum corporeum et quae propterea vocatur „nova p h ysica“. Haec „nova p hysica“ mentes ipsorum cultorum physicae aliquatenus a M echanicism o avertit et n eosch olasticis dat occasionem , ut philosophiam Peripatetico- Scholasticam de corporibus hodiernis datis scientificis et theoriis vere per experientiam confirmatis audacius com ponere studeant. Revera hoc faciunt nonnuli neoscholastici, inter quos eminet R. P. Petrus Hoenen S. I., professor C osm ologiae in Pont. Univ. Gregoriana t). R. P. Hoenen defendit integrum Hylemorphismum et ostendit metaphysicam Thom isticam corporum p o sse esse unicam explicationem philosophicam omnium, quae modernae scientiae de corporibus tradunt. Similem tendentiam habet Cosm o­ logia R. P. Fatta, in lingua Italica edita ab Universitate Catholica S. Cordis, M ediolani: „E com pito dei cosm ologo approfondire la posizione tradizionale aristotelico-tom ista... e vedere se e com e i dati scientifici sem pre nuovi, filosoficam ente elaborati, si inse- riscano et si inquadrino arm onicamente nel sistem a, inteso com e una sintesi sem pre più com prehensiva“, p. 28 et 29. Huius operis relationem facimus.

C osm ologia R. P. Fatta dividitur in quattuor partes Prima in parte exponuntur diversae sententiae de constitutione

corpo-b Scripsit: C osm ologia (ad usum auditorum ). Apud a ed es Pont. Univ· Greg. R om ae 1931; diversi articuli ab anno 1925 in periodico „G regoria- num “ ; lab ores praesentati in C ongressu T hom istico Rom ae 1925.

(3)

rum: M echanicismus, Dynam ism us, fuse system a A ristotelico- Thom isticum . Cl. Auctor system a A ristotelico-Thom isticum com ­ parat cum contemporanea physica theoretica et in conclusione affirmat explicationem discontinuitatis qualitativae (diversae sp e­ cies corporum, 92 elem enta), quae in physica traditur dependens ab discontinuitate numerica (a diverso numero) electronum, pro- tonum, neutronum, postulare finalitatem immanentem in mundo corporeo. „Se il numero è una causa délia spécificité questa è, a sua volta, causa finale dei numero. In altri termini 1’Autore della natura assegn o tali diversi numeri affinchè (ecco la causa finale) sorgessero tali diverse sp ecie“, p. 76. Omne igitur indi­ viduum corporale habet suum modum agendi, determinatum a propria natura. System a Aristotelico-Thom isticum vocatur N a­ turalismus et agnoscitur aptum ad reddendam rationem constantis ordinis universalis. Ex Indeterminismo H eisenberg’i, quem non­ nulli iniuste concipiunt instar cuiusdam libertatis in corpusculis subatom icis, secundum cl. Auctorem solum deducitur n os non p o sse determinare statum futurum propter conditiones, in quibus operamur, sed nullo m odo p otest affirmari statum futurum non sequi leges determinatas.

Secunda pars continet quaestiones de quantitate, loco, qua­ litate. Cl. Auctor inter individuum materiale et quantitatem con­ tinuam agnoscit necessariam connexionem ; prim os lim ites divi­ sionis physicae m olecullas in mixtis et atom os in elem entis existimat vera individua et tribuit eis unitatem actualem; deinde contendit corpuscula subatom ica constituere quantitatem mate­ rialem et non esse solum „una pura apparenza elletrom agnetica“. Difficultatem praebent praesertim electrona, quae physici iudi- cant non quantitatem materiae (com e quantité di materia), sed reactionem inertiae (ma com e reazione d’inerzia) in sensu phy­ sicae contemporaneae. Hac in re defenduntur sequentes th eses; Electron, quia est ens m obile, non potest non esse ens quantum. In statu actuali physicae deest sufficiens fundamentum ad affir­ mandum electricitatem e sse unicum substratum materiae. In theoria undulatoria (vel vibratoria) non potest supprimi exigentia subiecti vibrantis (1’esigenza di „chi vibra“).

Tertia in parte exponitur doctrina scholastica de mutatione. Distinguitur mutatio accidentalis et substantialis earumque exi- stentia in rerum natura demonstratur. Mutatio substantialis admit­ titur in ortu m olecullae ex atom is et in ortu atomi ex corpusculis subatom icis. Philosophica interpretatio mutationis substantialis est Hylemorphismus, qui est applicatio fundamentalis doctrinae de actu et potentia. In motu locali secundum Auctorem adest radicalis relativitas, quia conceptus motus localis implicat alte­ rum corpus ad quod mobile est in motu, sed simul adest aliquid absolutum, nempe realitas intrinseca huius eventi, quod est m otus.

(4)

Quarta in parte cl. Auctor explicat doctrinam de spatio et d e tempore.

C osm ologia R. P. Fatta est optimum exemplum exp o si­ tion is vere neoscholasticae. Doctrina fundamentalis Peripatetico- Scholastica fideliter servatur et system atice iungitur cum hodiernis scientiis naturalibus, propterea non apparet aprioristica, sed quasi necessarium complementum philosophicum physicae. Quod ad ordinem quaestionum attinet melius esset partem de constitu­ tione (de essentia) entis materialis ponere in fine, quia essentiam cognoscim us post proprietates, sed hoc parvi refert. Omnibus, qui docent Cosm ologiam in institutis philosophicis et volunt eam exponere, ut adsit contactus cum scientia moderna, liber R. P. Fatta potest esse valde utilis.

Ne tamen nimis prompte affirmemus physicam modernam d e facto dirigi ad agnitionem quasi spontaneam philosophiae A ristotelico-T om isticae uti convenientis doctrinae philosophicae. Talem quidem interpretationem philosophicam novae physicae admittunt non solum neoscholastici sed etiam nonnulli physici, v. g. Ceslaus Biaîobrzeski, professor Universitatis J. Piłsudski Varsoviae. Attamen communius inter modernos p hysicos propter reductionem substantiarum materialium ad statum vibratum ignotae entitatis physicae, quae exprimitur sym bolis mathema­ ticis, praevalent tendentiae idealisticae et mundus corporeus quasi evanescit.

Adhuc una observatio. Ultim is saeculis scholastici debue­ runt defendere essentialem superioritatem mundi organici, quem scientiae particulares voluerunt considerare unice secundum leges m echanicas mundi anorganici. Hodie autem scientiae potius mundum anorganicum sublevant ad statum superiorem, similem mundo organico, propterea neoscholasticorum erit defendere inferioritatem mundi anorganici.

Janów P odlask i Joannes N iedziałek.

Ks. Dr. Jan Bochenek: S ta n isła w a H o zju sza n a u k a

o eu c h a ry stii, W arszawskie Studja T eologiczne 13, W arszawa 1936, str. XIV + 163.

Znaczną już dziś posiadam y literaturę pośw ięconą św ie­ tlanej postaci kardynała Stanisław a Hozjusza. Niektóre dzieła badają naukowe znaczenie Hozjusza. W iększość jednak ośw ietla kwestję z punktu przeważnie historycznego. Brak niestety roz­ prawy, któraby ex professo w sp osób naukowy przedstawiła c a łą teologię polsk iego kardynała. Ostatnią poważniejszą pracą

Cytaty

Powiązane dokumenty

For example, a (2, 3)-observer is a node that receives testimony from 3 distinct sources, and each of those sources is a distance of at least 2 from each of the other sources

This ex-vivo study evaluates the feasibility of diffuse reflectance spectroscopy (DRS) for discrimi- nating tumor from healthy tissue, with the aim to develop a technology that

[r]

Nie można śpiewać motetów w języku ojczystym nie tylko na ofertorium, ale wogóle w czasie trwania Mszy uroczystej. Można je jednak śpiewać bezpośrednio przed, czy też po

Dopuszczone w sprawie Bremerów uznanie przez sąd państwowy bezsku- teczności cywilnoprawnej wyroku sądu kościelnego nie wiązało się ze szcze- gólnym trybem kontroli tych

Het grootste bezwaar van deze roterende monoliet reaktor is voor dit proces dat de vrijkomende warmte (exothenne reakties in de regeneratie- en reaktorsektie) zeer slecht kan

Земская пе- ремещение лексических элементов периферийных систем русского языка (жаргон, разговорные элементы, просторечие) в центр системы. Таким

For the unsteady case the lineeu'ised Riemcum solver used in an adaptive fashion gives savings of a factor of two for the WAF method and of about three for Godunov's method