"Collectanea Theologica"
Collectanea Theologica 12/1, 1
COLLECTANEA THEOLOGICA.
S o c i e t a s T h e o l o g o r u m P o l o n o r u m iam per aliquot annos edebat folia periodica, quibus titulus: „Przegląd T eologiczny“, sed quia dissertationes erant solummodo scriptae in lingua polona, cuius notitia extra fines patriae nostrae minima est, elucubrationes scripto rum nostrorum ad aures aliorum non perveniebant.Qua de causa hocce anno coepimus edere folia nostra in linguis usitatioribus apud theologos exteros, necnon adiungere dissertationibus polonice scriptis „sum marium“ compositum in una e linguis memoratis.
Ut etiam facilius bibliographiis theologicis mentio foliorum nostrorum inseri posset, mutavimus titulum po- lonum in latinum: COLLECTANEA THEOLOGICA.
Utinam ILLE QUI LUX EST MUNDI desuper faveat laboribus nostris, destinatis ad divinarum disciplina rum incrementa provehenda et rationis nostrae tenebras doctrina CHRISTI illuminandas.
Sanctissimo vero Patri, PIO PP. XI, qui die VII Aprilis h. a. Redactioni foliorum BENEDICTIONEM APO STOLICAM benigne impertivit, pleni profundae gratitudinis sensibus, intimo cordis affectu subiectonem filialem ex primentes, nos ad mentem praeclarae Constitutionis: