• Nie Znaleziono Wyników

Doctrina Hosii de sacrificio Missae cum decreto Tridentino comparata

N/A
N/A
Protected

Academic year: 2021

Share "Doctrina Hosii de sacrificio Missae cum decreto Tridentino comparata"

Copied!
60
0
0

Pełen tekst

(1)

Stanisław Frankl

Doctrina Hosii de sacrificio Missae

cum decreto Tridentino comparata

Collectanea Theologica 16/3, 281-339

(2)

DOCTRINA HOSII DE SACRIFICIO MISSAE CUM

DECRETO TRIDENTINO COMPARATA.

Ad quaestiones hodie in sacramentologia acriter disputatas pertinet problema de sacrificii missae essentia metaphysica. lam- vero magnum pro huius quaestionis elucidatione adiumentum esset investigatio disputationum, quas patres et theologi in concilio Tridentino habuerunt. Cum tamen notabilis pars concilii actorum, in quibus de sacrificio missae sermo est, adhuc prelum expectet, sequitur dissertationes theologorum, qui doctrinam concilii Tri- dentini de sacrificio missae exponere conantur, non esse completas, nisi considerentur ipsa archiva, ubi respectiva acta collecta su n t1). Editiones enim actorum Tridentinorum, quae hucusque apparuerunt, nondum praebent fontes sufficientes2).

Nihilominus tamen non absque emolumento pro historiae dogmatum cognitione erit expositio doctrinae circa quaestionem motam Cardinalis Stanislai Hosii, episcopi Varmiensis, qui tertius Legatus praefuit concilio Tridentino illo ipso tempore, quo doctrina de sacrificio missae obiectum laboris patrum et theologorum fuit. Quamvis enim Hosius — ut ex actis concilii elucet — non multum publice in congregationibus synodi disputaret, tamen, praesertim

') Docum enta con cilii Tridentini inveniuntur potissim um Rom ae in secreto tabulario V aticano, in b ib lioth eca V aticana, B o rgh esian a, B a rb e ri- norum, V ictorio - Em m anueliana, A ngelica, C orsiniana, V allicellian a e t in Rom ano archivo publico. Insuper multa docum enta m agna in parte nondum edita vel referentiae huius con cilii inveniuntur in v ariis b ib lio th ecis, archi­ vis, tabu lariis tum publicis tum p rivatis italicis, hispanicis, gallicis, polo- nicis, germ anicis, au striacis, bohem icis, hungaricis. Cf. Concilium Tridentinum, Diariorum, actorum, epistolarum, tractatuum, nova collectio, ed. S o c i e t a s G o e r r e s i a n a Friburgi B r. 1901 ss. (abbr. C. T r.) I p. X IX — X X X IV .

2) E d itores C. T r. n o n s e m p e r praebent om nia v o t a patrum aut theologorum in e x t e n s o .

(3)

ob opus suum „

Confessio

“ iam tunc celeberrimum, magna in quaestio­ nibus controversis auctoritate gaudebat. Etenim Joannes Castaneus, qui postèa fuit Papa Urbanus VII (15. Septembris 1590—27. Sep­ tembris 1590), Archiepiscopus Rossanensis, in voto suo, quod die 11. Augusti 1562 an. super doctrinam de sacrificio missae reddidit, dixit minime esse necessarium, immo valde periculosum, sententias concilii theologicis fundare rationibus, „quia canones videntur satis clari et nihil obscurum continere, quod declaratione huiusmodi indigeat“ *). Hae enim rationes valerent aut pro haereticis, aut pro catholicis. Ast non valent pro haereticis, qui reiiciunt ipsarum fundamenta, quippequae ex traditione procedant; superfluae sunt pro catholicis, qui totam doctrinam de missae sacrificio invenire possunt tum in missali, tum in libris catholicis, „quorum aliqui ita sunt eleganter, ita explicate expositi, ut (ex iis) facile docean­ tur, quicumque rectores et contionatores, quomodo sibi comissos populos erudire debeant, inter quos est liber Imi Dni C a r d i n a ­ l i s V a r m i e n s i s “ 2).

Quapropter volumus in praesenti exponere Hosii doctrinam circa sacrificium missae. Cum tamen prima pars Hosianae Con­ fessionis, in qua mota quaestio consideratur an. 1553 Cracoviae in officina haeredum M. Scharffenberger edita sit (labor typographicus an. 1551 inceptus est), et in concilio Tridentino hoc problema iam ab an. 1551 obiectum disputationis fuerit, ut valor doctrinae Hosii melius aestimari possit, breviter concinneque de nonnullis fundamentalibus quaestionibus, quibus doctrina de sacrificio missae constat, acriter in concilio agitatis, dicere, necnon ipsius decreti doctrinam exponere convenit.

Adumbrata de sacrificio missae concilii doctrina, iam in eius luce argumentationis Hosianae methodum circa idem obiectum exponemus. Maioris tamen perspicuitatis rei gratia — ut mens auctoris reddatur — totam hanc quaestionem sub respectu dog­ matico dumtaxat sciscitando, in tres dividemus inaequales partes, quarum prima sacrificii missae e x s i s t e n t i a m examinat, secunda eiusdem n a t u r a m scrutatur, tertia denique e f f i c a c i a m investigat. Quaestiones liturgicas et caeremoniales, cum non pertineant ad obiectum huius articuli formale (respectus dogmaticus), pro tem­ pore praetermittemus.

‘) C . T r . VIII 758 s. 2) ibid. 759.

(4)

Ulterius rimatur problema r e l a t i o n i s huius doctrinae ad decretum Tridentinum.

Fons pro doctrina Tridentina exponenda inservit actorum synodi editio praesertim Theineriana et Goerresiana, doctrina autem Hosii hauritur imprimis ex eius opere „Confessio catholicae fidei Christiana“, ubi mota quaestio κατ’έξοχήν exponitu r1).

Cum ultima „Confessionis“ editio, ad ipsam m a t e r i a m quod attinet, n o n d i f f e r a t ab editionibus praecedentibus, nisi SS. Patrum testimoniis, noviter adhibitis, atque brevissimis auctis explanationibus, abstinemus pro tempore evolutione ipsius Hosii doctrinae praestanda.

I.

„Triumphata missa, puto nos totum papam triumphare“ 2) en fax et tuba Martini L u t h e r i contra Ecclesiam Romanam eiusque doctrinam. Alludens ad epistolam S. Pauli (Heb. 10, 10) „audisne — dicit — Christus s e m e l se ipsum obtulit, non voluit denuo ab ullis offerri, sed memoriam sui sacrificii voluit fieri. Et vobis unde haec audacia, ut sacrificium ex ea memoria feceritis? Nonne sic a proprio cerebro citra et ultra praeceptum divinum vos insanitis? Si autem ex memoria oblationis sacrificium facitis et eum denuo offertis, cur non ex memoria nativitatis eius aliam nativitatem quoque ei affingeritis et denuo nasci eum fa citis ?“ 3). Quamvis enim Luther sacrificium Salvatoris in cruce peractum admitteret, negabat tamen prorsus indolem sacrificalem tum ultimae coenae, tum cuiuslibet missae sacerdotalis.

Hanc Lutheri doctrinam secuti sunt alii novatores, ut Ulricus Z w i n g l i (1 5 2 3 )4), Philippus M e l a n c h t h o n (1530), Joannes C a l v in (1536), Joannes B r e n z (1552), Valentinus V a n n i u s (1555), Theodorus B e z a (1560), Jacobus S m i d e l i n u s (1560), Petrus R i c h e r (1561). Eadem sententia invenitur etiam in scriptis

4) Confessio catholicae fidei Christiana : D . S tan islai H o s i i S . R. E. C ardinalis,.. O pera om nia in duos d iv isa tom os... C oloniae apud M aternum Cholinum 1584 (abbr. HOo).

2) Contra Henricum regem Angliae (1522). Cf. K ö s 1 1 i n J. Luthers Theologie, Stuttgart 1901. I 968.

3) L u t h e r M artin, Vverke, W eim ar 1883... VIII 241.

4) Numeri uncis inclusi indicant tem pus editionis operis, in quo m ota quaestio consideratur.

(5)

symbolicis, ut Confessio G e n e v e n s i s (1536), A r t i c u l i A n g l i ­ c a n i (1552), Confessio T e t r a p o l i t a n a (1560), Confessio Hu n - g a r i c a (1562), Confessio H e l v e t i c a P o s t e r i o r (1562); Similes denique errores disseminantur in prima C e n t u r i a M a g d e b u r g i c a (1559) *).

Cum concilii Tridentini fuerit veritatem ab errore secludere atque claram certamque doctrinam de sacrificio missae fidelibus credendam proponere, Cardin. Hieronymo Seripando duce, non­ nulli theolo gi2) carpserunt atque delibaverunt ex operibus pseudo- reformatorum flosculos, scilicet decem articulos, in quibus tota eorum doctrina de sacrificio missae contenta fu it3).

‘) A l o n s o M., EI Sacrificio Eucharistico de la ültima cena del Sennor segun el Concilio Tridentino, Madrid 1929, 11—26. In hac m agna docum entorum collectio n e cl. Auctor non sem per recte observat ordinem, praesertim chronologicum .

2) Salm eron Alphonsus S . J. theologus Hispanus et Laynez Jacobu s, P raep o situ s G en eralis S. J.

3) 1. M issam non e s s e sacrificium , nec oblationem pro peccatis, sed tantum com m em orationem sacrificii in cruce p eracti; vocari autem a P atri­ bus translato nom ine sacrificium , at vere et proprie non e sse, sed tantum testam entum et prom issionem rem issionis peccatorum . 2. M issam non e sse ex evangelio, neque a C h risto institutam , sed inventam ab hominibus; ne- que eam e sse opus bonum, aut m eritorium ; immo in ea committi mani­ festam et m ultiplicem idololatriam . 3. B lasphem iam irrogari sanctissimo Christi sacrificio in cruce peracto, si quis credat D ei filium denuo a sacer­ dotibus in m issa D eo P atri offerri; Christumque pro nobis mystice im m o­ lari et offerri non aliud e sse , quam illum nobis ad manducandum dari. E t Christus illis v erb is: „Hoc facite in meam commemorationem“ non ordinasse, ut A postoli offerrent corpus et sangiunem eius in sacrificio m issae. 4. Canonem m issae erroribus et seductionibus scatere abrogandum e sse, fugiendum non secu s, ac pessim am abom inationem . 5. M issam nec v ivis, nec mortuis ut sacri­ ficium p ro d esse; et impium e sse applicare eam pro p eccatis, pro satisfactio­ nibus et pro aliis n ecessitatib u s. 6. Sicu t nemo pro alio communicat, vel pro alio absolvitur, ita nec in m issa sacerd o s pro alio sacrificium offerre potest. 7. M issas priv atas, in quibus scilicet solus sacerd os et non alii com m unicant, ante G regorium M. non fuisse et illicitas e sse atque abro­ gandas, ac cum Christi institutione pugnare et p raesentare m agis excommu­ nicationem , quam com m unionem a Christo institutam . 8. Vinum materiam non e sse huius sacrificii, neque aquam m iscendam cum vino in calice, id- que esse contra C hristi institutionem . 9. E cc le sia e Rom anae ritum, quo secreto et su bm issa v oce verba con secration is proferuntur, damnandum e s s e ; m issam que nonnisi in lingua vulgari, quam om nes intelligant, celebrari d eb ere; im posturam que e ss e certas m issas certis san ctis attribuere. 10. In celebration e m issarum om nes caerem onias, v estes et externa signa

(6)

irrita-Antequam vero hoc factum est, iam die 6. Martii an. 1547, quo tempore — ut ex actis synodi elucet — p r i m a v i c e quaestio de sacrificio missae in concilio Tridentino obiectum considera­ tionis fuit, proponitur damnandus fundamentalis haereticorum arti­ culus contra sacrificium m issae4), attamen Cardinale Marcello Cervino, qui in sequenti decennio Papa fuit2), postridie hanc quaestio­ nem movente, patres concilii constituerunt totam doctrinam de sacrificio missae „post omnium sacramentorum absolutionem“ sciscitari3).

Duo igitur sunt temporis spatia, in quibus motum problema in concilio Tridentino obiectum disquisitionis fuit: primum a die 7. Decembris an. 1551 usque ad diem 28. Aprilis anni sequentis, cum patres, auctoritativa concilii suspensione, ab Julio III die 15. Aprilis 1552 facta, deliberationem interciderunt, secundum deinde a die 19. Iunii 1562, cum haec quaestio iterum deliberata et dis­ putata, tandem aliquando die 17. Septembris 1562 in sessione XXII solemniter publicata fuit.

Ad exsistentiam sacrificii missae probandam quod attinet, variae exponuntur rationes. Praecipuum tamen scripturisticum argu­ mentum, prout

textus dogmaticus,

tum in primo capite, tum in secundo canone sessionis commemoratae definitum est praeceptum Christi:

Hoc facite in meam commemorationem

(Luc. 22, 1 9 )4). Quamvis enim hoc argumentum in omnibus tam huius capitis, quam canonis schematibus praeparatoriis adhibitum s it5), nihilo­ minus tamen non defuerunt et patres et theologi, etiam primae notae, qui aut de valore huius argumenti dubitabant, aut illud expresse negabant, aut saltem hoc argumentum differendum esse

bula im pietatis e sse m agis, quam officia pietatis. E t sicu t m issa Christi sim p licissim a fuit, ita quanto m issa e illi prim ae omnium m issae vicinior et sim ilior sit, tanto m agis e sse C hristianam “. T h e i n e r A., A cta genuina S S . oecum enici Concilii Trid en tini... Z ag rab iae 1875 (abbr. T h ein er) I 602 s.

0 „Eucharistiam non e sse verum sacrificiu m “. C. T r. V 1008. 2) M arcellus II electu s P ap a 9. A prilis 1555, mortuus 1. Mai 1555. P a s t o r , Geschichte der Päpste, Freibu rg i. B r. 1913 VI 324, 354.

3) C. T r. I 137; ibid. 623. — R eip sa tam en qu aestion e de sacrificio m issae absolu ta, editum e st decretum de sacram ento ordinis (15. Ju lii 1563) e t decretum de sacram ento m atrim onii (11. N ovem bris 1563).

*) C. T r. VIII 960, 962.

δ) D e die 20. Janu arii 1552 cap. I: L e P l a t , Monumentorum ad his­ toriam Concilii Tridentini illustrandam spectantium amplissima collectio,

(7)

cen seb an t1). Similiter dicendum est de aliis scripturisticis locis tempore concilii Tridentini, ad existentiam sacrificii missae pro­ bandam a theologis adhibitis; sermo partim est de prophetia Ma- lachiae, in qua sacer auctor repudiatione veteris cultus s t r i c t e sacrificalis praedicta, annuntiat novum ciiltum,

universalem, vere

sacrificalem

et

mundum,

qui non verificatur, nisi in missa N. T . 2), partim autem de sacerdotio, secundum ordinem Melchisedech3)

Lovanii 1787 (abbr. Le P la t) IV 386; can. V : T h e i n e r , I 646; de die 20. Julii 1562, art. 3 : C. T r. VIII 7 19; de die 6. Augusti 1562 cap. 1 ibid. 751; can. IV ibid. 7 85; de die 5. S ep tem bris 1562 cap. I ibid. 910; can.IIIibid . 911.

*) D e valore huius argum enti dubitabant: Joannes C a s t a n e u s , archiepiscop us R o ssa n en sis: C. T r. VIII 758; Antonius A l t o v i t a arch ie- piscopus Florentinu s: ibid. 9 13; Joan n es A n t o n i l e s , episcopus Ju - v en a cen sis: ibid. 7 67; Vincentius de L u c h i s , episcopus Anconitanus: ibid. 774; Jo an n es A m a n n i u s , episcopus A nglonensis: ibid . 781; Alexander S f о r t i a, episcopus P arm en sis: ibid. 7 8 1 ; Petrus d e S o t o , theologus hispanus: ibid. 726. V alorem eiusdem argum enti form aliter negabant; Julius P a v e s i u s , archiep iscop u s Surrentin us: ibid. 757; Leonardus M a r i n a s , archiepiscop us L a n cian en sis: ibid. 7 58; Albertus D u in i u s , episcopus V eg len sis: ibid. 766; Joan n es B o v i u s , episcopus O stu nensis: ibid. 779; Fran ciscu s F e r r e r i u s O. Pr., S eb astian i ? reg is P ortugaliae theologus: ibid. 732. Negabant deinde valorem huius argum enti, in quantum directe ad sacerdotii institutionem adhibetur: Bartholom aeus d e M a r t y r i b u s , archiepiscop us B ra ca ren sis et P etru s Q u e r r e r o , archiepiscopus G rana- te n s is : ibid. 913. D enique sa tis multi hoc argumentum differendum esse censebant: G asparo C e r v a n t e s, archiepiscop us M essan en sis; Antonius d e C o m i t i b u s , episcopus B ru g n aten sis; Petrus P a l l a v i c i n u s , ep is­ copus A lerien sis; Tim othaeus I u s t i n i a n u s O. P r., episcopus Calam o- n en sis; A ceisculus M o y a d e C o n t r e r a s , ep iscop u s Vincensis; A rias G a 1 i e g o, episcopus G erund ensis; F ran ciscu s B l a n e u s , episcopus Aurien- s is ; Hieronym us S a v o r g n a n u s , episcopus S ib in ic en sis; Antonius A u g u s - t i n u s , episcopus Ilerd en sis; Lupus M a r t i n e z , episcopus Elnensis; B e r - n a r d u s d e l B e n e , episcopus N em au sensis; Ioannes de Q u i g n o n e , episcopus C alagu ratinus; Hippolytus d e R u b e i s , episcopus Papiensis; H ieronym us R a g a z o n u s , episcopus Fam au gu stanu s; D idacus R a mi r e z , episcopus P am p hilonensis; F ran ciscu s d e i G r a d o , episcop u s Lucensis; M athaeus P r i o l u s , episcopus E m on ien sis: ibid. 955.

2) „Non e st mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et mu­ nus non suscipiam de manu v estra. Ab ortu enim so lis usque ad occasum

magnum e st nom en meum in gen tibu s; et in omni loco sacrificatur et offertur nomini m eo oblatio munda, quia magnum nomen meum in gentibus...“ Mal. 1, 10 s.

e 3) „At vero M elchised ech rex Salem , proferens panem et vinum, erat n im sacerd o s D ei a ltis s im i“... G en. 14, 18. Ille autem (βασιλεύς

(8)

in quo iste „rex pacis“ iuxta Scripturae doctrinam fuit typus sa­ cerdotii C hristix). Non defuerunt denique theologi et patres, qui totam de sacrificio missae doctrinam magis in Traditione, quam in Scriptura fundari putarunt2).

Sedulo tamen est notandum valorem horum trium adductorum argumentorum praeprimis anno 1562 obiectum disquisitionis atque disputationis in concilio fuisse.

Ad commemorata argumenta additur aliqua nova ratio, quae tum exsistentiam sacrificii missae, tum eius essentiam explanet; quaeritur nempe, utrum Christus in ultima coena sacrificaverit, lamvero tam in praeparatoriis schematibus articulorum necnon capitum (excepto cap. I die 6. Augusti 1562 in congregatione pro­ lato: C. Tr. VIII 751), quam in primo capite solemniter die 17. Sep­ tembris 1562 in sessione XXII proposito de oblatione Christi in ultima coena explicite sermo fuit3). Item theologi, quorum disqui­ sitioni haec materia anno 1551 proposita erat, communiter Salva­ torem in ultima coena obtulisse docuerunt. Difficultas tum demum oritur, cum anno sequenti nonnuli patres affirmare conabantur

δικοαοοσόνης) (Heb. 7, 2) erat typus C hristi sacerd o tis, ad quem Paulus refert Scriptu rae textum (P s. 110, 4 ): Quoniam tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Heb. 7, 17. Cf. Heb. 7, 1— 25. — D e modo argum entationis ex prophetia M alachiae et sacerd otio M elchisedech sermo infra occurret. Cf. infra p. 295—299.

4 Ad exsisten tiam sacrificii m issae probandam ad hibent agumentum ex M alachia theologi: Alphonsus S a l m e r o n S . J .: C. T r. VIII 7 22; Anto­ nius S o l i s i u s : ibid. 7 2 7 ; Ferdinandus d e B o l o g i g l o : ibid. 7 29; D i- dacus d e P a i v a : ibid. 733; M elchior C o r n e l i u s : ibid. 734; Joan n es C u v i 11 ο n i u s : ibid. 737; Joan n es F ran ciscu s L o m b a r d u s : ibid. 738; Patres: C ardinalis Ludovicus M a d r u t i u s : ibid. 7 55; Antonius d e C a p u a , archiepiscopus Indruntinus: ibid. 7 55; Mutius C a l i n u s , archiep iscop u s Ja d re n s is : ibid. 757. M aior tam en pars tum patrum tum theologorum hoc argum entum silentio p raeterm isit. — M agna autem auctoritate gaudet argumentum ex sacerd otio M elchised ech assum ptum . Adhibitum e st enim ab iisdem fere theologis et patribus, qui argumentum ex M alachia suum fecerunt, ad quos adhuc a cced it patrum numerus con sid erabitis (21).

2) B artholom aeu s M i r a n d a : T h e i n e r I 6 33; A ntonius M a r i n a - r i u s : ibid. 6 32; S eb astian u s L a c c a r d a , archiep iscop u s N axien sis C. T r. VIII 756; Julius P a v e s i u s O. P r., archiep iscop u s Surrentinus: ibid. 757; F ran ciscu s F e r r a r i u s O. P r„ ibid. 7 3 3 ; F ran ciscu s d e S a n c t i o : ib id .743. 3) D e die 20. Januarii 1552 cap. I : de P la t. IV 3 86; can. 13: T heiner I 6 46; de die 20. Julii 1562 Artic. 2 : C. T r. VIII 7 19; de die 5. Sep tem bris 1562 cap. I : ibid. 9 10; de die 17. Sep tem bris 1562 cap. I: ibid. 960.

(9)

oblationem Dominicam in ultima coena demonstrari non posse1). Quaestio fit magis implicata anno 1562, „cum in Synodo... Tri- dentina — ut Hosius testatur — magna fuisset de eo contentio, num in coena Christus se obtulisset; nec enim defuerunt, qui — quod Lutherani quoque faciunt — negarent oblationem ullam in coena factam esse“ 2). Ipse enim Cardinalis Seripandus „strenuissime contendit, Christum in ultima coena instituisse quidem sacrosanctum altaris sacrificium... non autem se ipsum sub speciebus panis et vini Deo Patri obtulisse“ 3). Iamvero auctoritas doctissimi Cardinalis Neapolitani (Seripandi) non absque influxu in patres et theologos concilii perm ansit4).

Causa, cur heterodoxi sacrificium missae negarent, fuit, ne id sacrificio Salvatoris in cruce peracto deroget. Iamvero indoles nec- non necessitas huius sacrificii eiusque relatio tum ad sacrificium crucis tum ad sacrificium ultimae coenae fuit fundamentum quaestio­ num, quae acerrimam in sessionibus discussionem ac contentionem excitaverunt. Quamvis enim communiter convenirent et patres et theologi (quod iam ceterum occurrit in omnibus schematibus prae­ paratoriis, atque in ipso capite, ubi respectiva quaestio auctoritative exponitur), per sacrificium missae applicari nobis fructus redemp­ tionis, tamen non defuerunt, qui asseverabant missam non esse sacrificium, sed tantum veri sacrificii imaginem et cupiebant „dici in m i s s a e s s e s a c r i f i c i u m , n o n autem m i s s a m esse s a c r i f i c i u m “ 5).

Praesertim ipsius applicationis modus disputabatur. Cum omnes sententiae de indole ultimae coenae accuratius determinanda

‘ ) T h om as C a m p e g i, episcopus F eltren sis: T h ein er I 639; Cornelius M u s s o , episcopus B itontinu s: ibid. 640.

2) B. Petri Canisii Epistolae et Acta, coll. O. B r a n s b e r g e r , F ri- burgi B r. 1896 ss. (abbr. C. Ep.) V 139. E p ist. Hosii ad Card. Amulium an. 1565: HOo II 239.

3) C. T r. VIII 762 n. 1.

4) Christum in ultim a coen a sa crifica sse negabant: Theologi: Fran- ciscu s F e r r e r i u s O. P r.: C. T r. VIII 732, cf. ibid. 733 η. 1; Joannes M i­ l i a v a c h a : ibid. 7 86; P etru s d e S o t o : Le P la t VII 330 s. Patres; L eo - nardus M a u r i n u s 0 . Pr., archiepiscop us L an cian en sis: ibid. 758; Petrus Q u e r r e r o , archiepiscop us G ran aten sis: ibid. 9 13; A lbertus D u i n u s d e G l i r i s c i s O. P r., episcopus V eg len sis: ibid. 766 s ; Joannes An t o l i n e s , episcopus Ju v en acen sis: ibid. 767.

(10)

suos in concilio Tridentino habuerint defensores1), etiam cha­ racterem sacrificii missae quotidianae, videlicet eius essentiam et fructus, obiectum controversiae fuisse sequitur. Sitne fructus ultimae coenae tantum latreuticus et eucharisticus, an etiam expiatorius, utrum sit et quomodo explicetur fructus missae expiatorius et pro­ pitiatorius, quaenam sit essentia missae physica, ob quam ratio­ nem missa sit sacrificium (essentia metaphysica) — en campus disquisitionis et controversiae theologorum et patrum, antequam doctrina de sacrificio missae auctoritative proposita sit.

Peracta disquisitione atque tota controversia absoluta die 17. Septembris 1562 concilium Tridentinum solemniter edidit in novem capitibus totidemque canonibus doctrinam de sacrificio m issae2). Cum definitionis authenticae sit veritatem a falsis de­ finitionibus discernere, praeprimis notandum est in hisce novem capitibus et canonibus contineri decem articulos damnatos, qui iuxta theologos minores totam heterodoxorum doctrinam de sacri­ ficio missae com plectuntur3).

Ex prologo, qui mentem concilii circa veritates definiendas manifestat, aperte elucet Supremum Magisterium velle docere et declarare, ac „fidelibus populis“ praedicandas decernere quaestiones fidei, easque „in sua puritate, propulsatis erroribus atque haere- sibus“ conservare4).

Cum generatim finis cuiuslibet decreti sit imprimis refellere heterodoxorum opiniones, in ultimo capite, quod est simul cano­ num prologus, clare concilium dicit se velle „damnare et a S. Ecclesia elim inare“ errores disseminatos „adversus veterem... in sacrosancto Evangelio, apostolorum traditionibus, sanctorumque patrum doctrina fundatam fidem “ 5).

Centrum totius decreti est docere, declarare et decernere id, quod pertinet ad „verum et singulare sacrificium“ 6). In primo ca­ pite et duobus primis canonibus exponitur doctrina concilii de sacrificii existentia. Tota haec quaestio quatuor complectitur

veri-9 De La T a i 11 e M., Coena et Passio in Theologia Apologetica contra pseudo-reformatores : G regorianum 9 (1928) 202.

s) O m i t t i m u s totum decretum d i s c i p l i n a r e de sacrificio M issae.

3) cf. supra p. 284 n. 3. *) C. T r. VIII 959. 5) ibid. 961. 6) ibid. 959.

(11)

tates: affirmationem unius sacrificii crucis, eius perpetuitatem in visibili ritu Ecclesiae, primam oblationem sacrificii eucharistici in ultima coena, missionem Apostolis traditam ad hoc sacrificium peragendum. Momentum autem centrale veri sacrificii est sacrifi­ cium crucis, quod propter duplicem rationem in sacrificio Chris­ tiano continuatur, videlicet christologicam „quia... per mortem sacerdotium eius (Christi) extinguendum non erat“ et ecclesiolo- gicam „ut dilectae sponsae suae Ecclesiae visibile, sicut hominum natura exigit, relinqueret sacrificium“ x). ■ Longam disputationem, quomodo Apostoli, nondum in sacerdotio initiati, potuerint acci­ pere potestatem celebrare missam concilium decernit Christum verbis

Hoc facite in meam commemorationem

(Luc. 22, 19) Apos- stolos sacerdotes instituisse eisque ordinasse, ut ipsi aliique sacer­ dotes offerrent. Ad exsistentiam sacrificii missae demonstrandam utitur praeterea concilium testimoniis scripturisticis, iam supra commemoratis, videlicet prophetia Malachiae et textu de sacer­ dotio Melchisedech.

In primo canone damnantur errores pseudo-reformatorum contra sacrificii missae exsistentiam 2). Notandum tamen est con­ cilium n o n dicere

„missam esse sacrificium

“, s e d

„in missa

offerri sacrificium“.

Concilium enim hac expressione intelligit missam liturgicam, quae p r a e t e r verum sacrificium varias cae­ remonias com plectitur3). In secundo deinde canone exponitur sensus verborum Christi

Hoc facite in meam commemorationem

4).

Probata sacrificii missae existentia, procedit synodus ad eius naturam ac valorem explicandum. Missa, quamvis non sit „tantum commemoratio sacrificii in cruce peracti“ 5), sed etiam sacrificium latreuticum, eucharisticum, et vere propitiatorium, quod prodest tum Eucharistiam sumenti, tum non sumenti et offertur „pro vivis et defunctis, pro peccatis, poenis et satisfactionibus et

‘ ) C . T r . V I I I 9 6 0 .

*) Articulus 1 —3 : Cf. supra p. 284. n. 3, ubi exponitur collectio articu­ lorum pseudo-reform atorum .

3) Alphonsus d e C a s t r o Zam orensis in suo opere e n c y c l o p a e - d e u t i с о Adversus omnes haereses libri XIII, C oloniae 1539, de m issa ita d icit: „Huius ergo ineffabilis sacram enti con secration em c u m coeremoniis ad illam pertinentibus nos m issam vocam us“. (Lib. X, fol. CLXIII B.).

4) C . T r . V I I I 9 6 2 .

(12)

aliis necessitatibus“ 4), nihilominus tamen minime derogat sacri­ ficio crucis, quod — licet objective consideratum infinitum re­ demptionis valorem habeat — tamen, ut redempti hanc redemp­ tionem suam facere possint, scilicet, ut salutarem redemptionis virtutem percipiant, „sacerdotum ministerio“ indiget. Etenim totus sacrificii missae valor ex unitate cum sacrificio in cruce peracto derivatur: „Una enim eademque est hostia, idem... offerens sacer­ dotum ministerio, qui seipsum tunc in cruce obtulit, sola offerendi ratione diversa“ 2). Quapropter cum existentia sacrificii missae concilium definivit etiam tamquam eius correlativum divinam institutionem sacerdotii (can. 2 . ) 8).

Hisce perpensis considerat concilium res, quae iam pertinent ad sacrificii modalitatem. Contra heterodoxorum obiectiones4) declaratur licitum esse celebrare missam in honorem alicuius sancti (cap. 3 ; can. 5), nec canonem missae esse abrogandum (cap.

4;

can. 6), nec missam, „in qua solus sacerdos sacramen- taliter com m unicat“ illicitam adeoque removendarn esse (cap. 6 ; can. 8), varias autem caerem onias atque liturgicas praescriptiones rite observandas esse (cap. 5,

7;

can. 7, 9). Denique contra „no­ vatorum“ postulationes5) prohibetur celebratio missae lingua vul­ gari (cap. 8 ; can. 9) et praecipitur, ut sacerdotes, curam anima­ rum gerentes, in diebus dominicis et festis contionem ad populum habeant (cap. 8).

Hac quaestione exposita fatendum est quidem concilium Tri­ dentinum minime definitionem sacrificii missae praebere, immo materiam, circa essentiam huius sacrificii disputatam in medio relinquere6). Nihilominus tamen contra errores novatorum stabili­ tae sunt aliquae veritates, quibus theologi innixi, conantur evol­ vere atque magis magisque perficere singulas quaestiones quarum est aedificare augustissimum S. Theologiae tractatum — Myste­ rium Fidei.

‘) Cap. II: C. T r. VIII 9 60; can. Ill, ibid. 962. ’) Cap. II: ibid. 960.

3) ibid. 962. R i v i è r e J., Messe au Concile de Trente: D ictionnaire de T h éolog ie cath. X (1) 1128— 1139.

4) Quatuor articu li (7— 10). Cf. supra p. 284. n. 3. 5) articu lus 9. ibid.

6) R i V i è r e op. c. 1135; L e p i n , L’idée du sacrifice de la messe d'après les théologiens, P a ris 1926, 330 s ; J u n g l a s , Die Lehre des Konzils

(13)

Doctrina concilii Tridentini circa missae sacrificium per summa dumtaxat capita considerata, atque hoc modo delineata luce, ex qua tum momentum quaestionis, tum theologorum, saltem in concilii congregationibus ac sessionibus partem habentium, sententiae de moto problemate appareant, exponendum est, quid hac de re Stanislaus Hosius docuerit. Ut autem eius doctrina cla­ rius exponatur considerabimus — sicuti iam su p ra1) animadver­ tim u s— primo sacrificii missae e x s i s t e n t i a m , deinde e s s e n ­ t i a m , denique e f f i c a c i a m .

II.

Episcopus Varmiensis, cum ad ex sisten tia m sacrificii m issae probandam argumenta scripturistica, patristica et ex ratione theo­ logica adhibeat, ut mens auctoris fideliter reddatur, iuxta eundem ordinem in praesenti procedendum est.

1. A rgu m enta scrip tu ristica . Sacrificium Novae Legis, vide­ licet missa, Novo Testamento in Veteri Foedere latente, iam longe, antequam divinitus institutum sit, in vera religione, quae adventum Christi praecedebat, tum adumbrabatur, tum clara depingebatur luce. Quapropter Hosius, ad demonstrationem exsistentiae sacrificii missae praebendam, testimoniis partim V. T . partim N. T. utitur.

Primo argumentatur Hosius ex r e l a t i o n e sacrificiorum, quibus homines Deum colebant prius

quam venit plenitudo temporis,

(Gal. 4, 4) ad sacrificium N. T. a Christo in ara crucis oblatum. Hoc enim est illud singulare et absolutum sacrificium, ad quod ten­ dunt omnia vera sacrificia praecedentia et ex quo hauriunt suum valorem omnes verae oblationes sequentes. Varia igitur sacrificia Patriarcharum, qui tempore naturae et legis, incipiendo ab Abel iusto, deinde per Noë, Melchisedech, Abraham ad sacrificia le­ galia Aaron filiorumque eius transeundo, victimis pecorum, quae Deo offerebant, multis variisque modis, sicut re tanta dignum erat, plane ac diserte cruentum sacrificium Salvatoris a d u m b r a b a n t 2). Ast vero, quamvis sacrificium Christi sit unum, tamen in multipli­

von Trient über das hl. M essopfer: B onner Z eitschrift für Theologie und S e elso rg e 2 (1925) 193. A l o n s o , op. c. 240.

1) Cf. p. 282. 2) HOo 1 114.

(14)

cibus signis „tamquam multis verbis res una diceretur, ut sine fastidio multum commendaretur“, atque hoc modo oblationibus priscorum V. T. p r a e f i g u r a b a t u r 1).

Fatendum est quidem hanc argumentandi methodum, cum oblationes — de quibus supra — ad Christi sacrificium cruentum referantur, d i r e c t e sacrificii missae existentiam nullo modo pro­ bare, nihilominus i n d i r e c t a missae exsistentiae probatio negari nequit, quia incruentum sacrificium quotidianum est illius in cruce peracti vera repraesentatio 2).

Non deest tamen in V. T . imago, qua sacrificium missae d i r e c t e praefiguraretur. Sermo est de agno paschali, qui non tantum agni incontaminati N. T . est figura, sed etiam — ut haec imago veritati, cuius est imago, adaequate respondeat — ad sacri­ ficium quotidianum d i r e c t e refertur3).

Perpensis adumbrationibus ac figuris, ubi incruentum sacri­ ficium N. T . illustratur, conatur Hosius demonstrare, idem sacrificium iam in lege M osaica p r o m itti. Maximi autem momenti pro Hosiana argumentandi methodo est textus Malachiae prophetae, de cuius va- lore ad exsistentiam sacrificii missae probandam — ut supra dictum e s t 4) — inter patres concili Tridentini magna contentio fuit.

Prolato Scripturae textu 5), accedit ad sensum eius explican­ dum. „Quibus in verbis — dicit Hosius — t r i a nobis

conside-<) ibid. 113 s. 2) Cf. infra p. 318 s.

3) „Nam et illud certum e st et indubitatum, quod agnus ille p ascha­ lis in V eteri L ege figura fuit agni incontam inati, Dom ini nostri Jesu Christi, qui sem etipsum in ara cru cis oblaturus erat hostiam D eo P atri. Atqui ea figura non omni ex parte respond et rei g esta e in ara cru cis, sed m agis ei, quae g e sta e st in coena. Nam agnum ab H ebraeis immolatum legim us in recordationem eiu s b en eficii, quo liberatu s erat populus Israël de servitute P haraonis et eductus de A egypto. At im m olatio agni im m aculati, qua s e - ipsum obtulit hostiam , pro nobis in ara crucis, non fuit facta in recorda­ tionem alicuius beneficii, sed fuit ipsum beneficium , fuit ipsa liberatio a p eccatis, fuit ipsa redem ptio de durissim o iugo d ia b o lica e cap tiv itatis. Quam ob rem n ecesse fuit, ut per illam im m olationem agni p asch alis, a lia quaedam, praeter illam in cruce peractam im m olatio significaretur, quae per Christum in novissim a coena facta est, quam etiam a sacerd otibu s fieri deinceps in suam com m em orationem , in p assio n is et m ortis recorda­ tionem institu it“. HOo I. 115.

4) Cf. p. 286. 5) M al. 1, 10 s.

(15)

randa veniunt.

Primum,

quod abolitum Deus voluerit vetus illud sacerdotium, quod erat secundum ordinem Aaron, quo solus ute­ batur populus Israël.

Deinde,

quod illi succedere voluerit novum et aeternum sacerdotium secundum ordinem Melchisedech, non ex una Aaron familia, sed ex omnibus gentibus eligendum.

Tertio,

quod oblatio, per sacerdotes novos offerenda, futura erat munda et quae in omni orbis totius loco offerretur“ *). Ex hac tertia de­ mum praedicti sacrificii qualitate sequitur idem ad solum missae sacrificium referrendum esse; datur enim in nova lege triplex sa­ crificium: duplex, quod tum est externum tum internum, scilicet oblatio crucis et missa sacerdotalis, et sacrificium mere internum 2) „contriti et humiliati cordis“. Iamvero prophetia Malachiae propter suam universalitatem nequit referri ad sacrificium crucis, quod „nec inter gentes, nec in omni orbis loco, sed in una ludaea“ factum est. Neque potest verificari in sacrificio „contriti et humiliati cordis“, quia primo, licet eiusmodi sacrificium „in omni orbis loco offerri Deo dubium non“ sit, „quis tamen erit, qui gloriari possit se mun­ dum cor habere, atque illius oblationem mundam esse?... Deinde cordis contriti sacrificium non magis huius Ecclesiae, quae secuta est Christi passionem et mortem, quam illius, quae praecessit (V. T .) proprium esse videtur, ut aeque in lege atque nunc offerri potuerit3). Insuper huiusmodi sacrificium pari iure pertineret ad quemlibet fidelem, ac ad sacerdotem 4). Hosiana argumentatio — ut ex allato textu apparet — duas complectitur partes, quarum altera ex conceptu

oblatio munda,

altera ex

differentia

inter Eccle­ siam V. T. et N. T., inter sacrificium sacerdotis (sacramentaliter ordinati) et cuiuslibet fidelis procedit. Dum haec secunda pars aliqua speciali explicatione caret, fundamentum partis primae est comparatio inter praedictam oblationem mundam et statum peccaminosum cuiuslibet hominis, qui — cum gloriari nequeat se mundum cor habere — non potest Deo mundam oblationem offerre. Quae cum ita sint elucet oblationem a Malachia praedictam non verificari, nisi in sola missa N. T.

q HOo I 116.

s) Hosius abstrah it hic ab oblatione C hristi in ultima coena p eracta. 3) HOo I 116.

4) ibid. — E x absen tia hac o ccasion e argum enti ex necessitate pro vero sacrificio alicuius actu s externi nequit concludi Hosium putasse verum sacrificium absolvi dum taxat in actibu s mere internis. Cf. hac de re infra p. 307 s.

(16)

Denique commemorat Hosius prophetiam Danielis x), qui praedixit sublationem sacrificii missae temporibus novissim is2). Iamvero haec prophetia exsistentiam eiusdem sacrificii missae supponit.

Praeter hos textus V. T. quibus adiuvantibus Hosius exsisten­ tiam sacrificii missae formaliter ac explicite probare conatur, da­ tur etiam alter, scilicet mentio de sacerdotio Melchisedech — de cuius momento in synodo Tridentina iam supra sermo fu it3) — cuius tamen explanationem exegeticam Hosius magis supponit, quam praebet.

Hae tamen argumentationes, videlicet ex prophetia Malachiae et sacerdotio secundum ordinem Melchisedech, ita coniunguntur, ut una sine altera recte intelligi et adhiberi nequeat.

Quod in V. T. tum typice praefiguratur, tum promittitur, in N. T. omnino-claram absque umbra demonstrationem invenit.

Textu s pro tota Hosiana argumentatione p r i n c i p a l i s est mandatum Christi dicentis:

„Hoc facite in meam commemoratio­

nem

“ (Luc. 22, 19). Iamvero hoc modo non „praecepit Deus — dicit episcopus Varmiensis — ut distribuatur sacramentum corporis et sanguinis eiu s4), verum etiam, ut benedicatur, sive consecre­ tur et deinde immoletur, immolatum vero manducetur“ 5). Etenim

facere

in textu S. Lucae non significat, nisi facere oblationem, quia Evangelista in hoc modo loquendi secutus est sui temporis usum, iuxta quem etiam apud scriptores ethnicos mos fuit, „ut facere dicant pro offerre vel sacrificare“ 6).

Ceterum eiusmodi expressio non est orta absque influxu idiomatis Hebraeorum, qui — ut Scriptura testatur — vocabulo

„facere

in sensu

offerre sacrificium

usi sunt“ 7).

x) Dan. 8, 13.

2) Eiusm odi prophetiae D anielis interpretatio fuit pervulgata tem pore S tan islai H osii. Cf. F a b r i Jo an n is, De Missa Evangelica... C oloniae 1557. c. IX, fol. 62 s.

3) Cf. p. 286 s.

4) Hoc tendit directe contra heterod oxos, qui docuerunt Christum „pro nobis m y stice im m olari et offerri non aliud e sse, quam illum nobis ad m an­ ducandum d ari“. Cf. supra p. 284 n. 3 art. 3.

5) HOo 1, 115. 6) Ibid.

7) „Nam facere agnos anniculos in Exodo, facere hircum pro peccato in L ev itico, facere turturos in N um eris, facere haedum in libro Iudicum,

(17)

Eiusmodi quidem argumentandi modum agnoscunt etiam ipsi, qui negant missam esse sacrificium. Verumtamen dicunt verbum

facere

tum solum — iuxta morem loquendi ethnicorum — sen­ sum

offere

exprimere, cum ei (scii, vocabulo facere) iungatur aliquod determinatum additamentum. Cum autem apud Lucam (22, 19) ■τδ

facere

additamento careat, sequitur Evangelistam per vocabulum

facite

nullo modo sacrificium, vel oblationem exprimere voluisse1).

Hanc tamen obiectionem ob duplicem rationem solido carere fundamento sentit Hosius. Primo inveniuntur etiam in V. T. pro­ positiones — quod iam S. Hieronymus prudenter observat2) — ubi facere sine speciali additamento offerre, vel sacrificare signi­ ficat, quapropter „perspicuum — ait Hosius — cuivis esse potest, quod facere etiam absque additamento significet offerre“ 8)· Deinde etiam dato non concesso „quod non aliter apud Hebraeos facere signieet offere, quam cum additamento“, huiusmodi additamentum in praecepto Christi inveniri ex contextu omnino apparet. Dum enim dicit

Hoc facite in meam commemorationem,

praemittit

hoc

est corpus meum, quod pro vobis datur.

Quae cum ita sint elucet propositionem

Hoc facite in meam commemorationem

significare

In meam commemorationem offerte corpus meum

4).

facere holocaustum in libro Regum, facere septem arietes e t septem vitulos in E zech iele legim us et in a liis m ultis locis ita invenim us usurpatum“. HOo I 115. — H isce tam en locis exam in atis fatendum est nonnullos eorum, scii. Num. 6, 10; Ezech. 4 3 ,2 5 . 2 7 ; 4 5 ,2 2 . 25. reap se sententiam auctoris pro­ b are, quia verbum rjjpj; (facere) in sensu offerre adhibetur. Attamen in a liis

ind icatis lo cis (E xod . 20, 2 4 ; Lev. 23, 12; Ju d ic. 6, 12. 2 6 ; III Reg. 8, 5. 62. 63) d eest vocabulum nipy in sensu com m em orato, sed ponitur verbum n a t (im ­ m olare). Immo Hosii referentiis cum locis scrip tu risticis comparatis, possu­ m us concludere episcopum V arm iensem in hoc argum ento proponendo accu rate et im m ediate resp ectiv os scrip tu risticos textu s non examinasse.

‘ ) НОо I 115.

2) Dialogus adversus Pelagianos, lib. I n . 3 4 : M i g n e , Patrologiae cursus completus, S eries Latina (Abbr. M. L.) 23, 529.

3) НОо I 115. — H osiana argum entatio ex S. Hieronymo est duplex: i m p l i c i t e S . D octor 1. c. adducens textum L X X , quae expressionem

“j n S S n Î1K ÎTOS/1 (Lev. 9 , 7 ) reddit in V.al ποίησον τό π ερ ί τ ή ς άμαρτίας oou ipse ad hibet interpretationem „et fa c pro peccato tuo“, quam tam en postea mu­ ta t in „et immola pro p eccato tuo“ ; e x p l i c i t e autem Hosius vult indi­ care facere pro peccato in luce H ieronym ianae interpretationis absque sp eciali additam ento sig nificare facere sacrificium, vel immolare aliquam hostiam pro peccatis.

(18)

Ast argumentum, ex solo praecepto Christi confectum — procedit Hosius ulterius — permaneret incompletum, nisi aliquo confirmaretur fundamento. T ale f u n d a m e n t u m est dogma C h r i s t u m esse s a c e r d o t e m s e c u n d u m o r d i n e m M e l c h i s e d e c h 1).

lam in V. T . Melchisedech Christum - Sacerdotem praefigu­ rabat. Cum vero natura sacerdotii ab indole sacrificii specificetur et S. Paulus diserte doceat Christum esse sacerdotem secundum ordi­ nem M elchisedech2), sequitur sacrificii Christi typum fuisse sacri­ ficium Melchisedech, qui panem et vinum obtulit. Atqui nusquam alibi, praeter ultimam coenam hoc sacerdotio Christus functus est. „Nam in ea oblatione — dicit Hosius — quae facta est in ara crucis, magis expressa fuisse videtur figura sacerdotii se­ cundum ordinem Aaron, quam secundum ordinem Melchisedech. Ibi enim cruentam victimam obtulit et se ipsum vere morti tra­ didit. Tales autem victimas offerebant sacerdotes secundum ordi­ nem Aaron. At in novissima coena eandem illam hostiam corporis sui et sanguinis obtulit, sed sub iis, quae Melchisedech obtulerat antea panis et vini speciebus. Nihil aliud Melchisedech, quam pa­ nem ipsum et vinum, et Christus corpus et sanguinem suum sub panis et vini speciebus obtulit. Et sicut in ara crucis, qui finis legis est Christus, sacrificiis, quae sacerdotes Aaronitae (sic!) offerebant, finem imposuit, ita in novissima coena novum sacerdotium, novum sacrificium instituit secundum ordinem M elchisedech“ 8).

Insuper Christum — ita argumentatur Hosius — in ultima coena cum suis Apostolis Pascha celebrasse constat. Cum vero ille, qui non venit solvere legem sed adim plere4), celebraret iuxta eundem ritum, secundum quem agnus prius immolabatur, deinde comedebatur, „ut figurae veritas responderet, necesse fuit, ut... Christus prius offerret corpus suum et sanguinem Deo Patri, postea vero manducandum traderet“ 5).

Ultimum denique argumentum, cuius suppositum exigit, ut figura respondeat rei praefiguratae, sumit Hosius ex eadem com­ paratione inter agnum paschalem V. T . (figura) et incontaminatum

HOo I 115. 2) Heb. 7, 17. 3) HOo I 115. *) Mt. 5, 17. 5) HOo 1 115. C o lle cta n e a T h e o lo g ic a — 1935 20

(19)

Agnum N. T . — Jesum Christum, qui se ipsum in ara crucis obla­ turus erat hostiam Deo Patri. Attamen haec figura non tam res­ pondet rei gestae in ara crucis, sed magis ei, quae gesta est in ultima coena, nam Hebraeorum agnus immolatus fuit in recorda­ tionem eius beneficii, quo populus Israël liberatus erat de servitute Pharaonis et eductus de Aegypto. Immolatio vero agni immaculati, qua semetipsum obtulit hostiam in ara crucis, non fuit facta in recordationem alicuius beneficii, sed fuit — qua opus redemptionis generis humani — ipsum beneficium. Quamobrem necesse fuit, ut per illam immolationem agni paschalis alia quaedam, praeter illam in cruce peractam, immolatio significaretur, quae per Christum in ultima coena facta est, quam etiam a sacerdotibus fieri deinceps in suam commemorationem in passionis et mortis recordationem instituit. Sub hoc autem respectu adest similitudo inter agnum paschalem V. T., et sacrificium missae; cum enim immolatio agni paschalis fuerit in recordationem liberationis populi Israël ab iugo Aegyptiorum, sacrificium missae est quaedam grata „commemo­ ratio immensi illius beneficii, quo Dei Filius, homo factus corpus suum ex virgine assumptum pro nobis in mortem tradidit, sangui­ nem suum in cruce fudit, ut mundum universum a peccato et ab aeterna damnatione liberaret“ x).

Hisce expositis elucet immolationem agni paschalis magis repraesentare Christi sacrificium in altari, quam in cruce oblatum, „nam — ait Hosius — sicut in Paschate Iudaeorum, ita et hic p r a e t e r i t a e redemptionis fit recordatio, in cruce autem ipsa p r a e s e n s fit redemptio“ 2).

Totius huius argumentationis ex N. T. fundamentale suppo­ situm est — ut iam supra anim advertim us3) — dogma de Christi sacerdotio secundum ordinem Melchisedech. Christus litavit iuxta ordinem Melchisedech, quia, sicut ille panem et vinum sacrificavit, ita Christus sub speciebus panis et vini obtulit. Ordo jgitur Mel­ chisedech importat characteristicum ritum in pane et vino. Proinde eo ipso, quod Christus in coena obtulit in pane et vino, pragma­ tice declaravit se esse sacerdotem secundum ordinem Melchise­ dech 4). Sed pseudo-reformatores — quos Hosius in hac occasione

‘) HOo I 116. 2) ibid. 3) Cf. p. 297.

(20)

ministros satanae vocat — putant eiusmodi argumentationis metho­ dum prorsus fundamento carere, quia Apostolus in comparatione inter Melchisedech et Christum delineata n u l l u m v e r b u m d e o b l a t i o n e panis et vini ex parte M e l c h i s e d e c h facit, dum de aliis circumstantiis, ad personam eius pertinentibus „accurate et propemodum scrupulose“ tra cta t1).

Quomodo haec difficultas solvatur?

Primo — ut Hosius observat — e x s i l e n t i o Scripturae de aliqua re n o n s e q u i t u r eiusdem rei negatio, praesertim cum in variis locis Apostolus diserte indicet se postea oretenus multa explicaturum esse, quia epistola mediante fideles non omnia recte capiunt. Hoc obtinet etiam in textu, ex quo difficultas derivatur (Heb. 5, 11 s). Aperte enim provocat S. Paulus ad inbecillitatem eorum, ad quos epistola dirigitur, quae „inbecillitas — ait — in causa fuit, quod lacte adhuc opus habeant, nec solido cibo uti poterant, quod non omnia ea, praesertim quae captum illorum excedebant, de Melchisedech Apostolus fuit persecutus“ 2).

Insuper — procedit ulterius Hosius — considerandus est usus d i s c i p l i n a e a r c a n i , quae silentium S. Pauli explicare potest et attendendum est in sacrificio missae momentum mysterii, propter quod missam aliqua ex parte occultam esse oportet8).

Sed in Scriptura — instant adversarii — Melchisedech di­ citur p r o t u l i s s e , non obtulisse, ergo deest sermo de oblatione, quae est totius comparationis fundamentum.

Ad hanc difficultatem solvendam provocat Hosius ad m o ­ d u m l o q u e n d i SS. P a t r u m , qui potius verbo proferre, quam offerre in sensu, de quo agitur, utuntur. Deinde memoratorum v e r ­ b o r u m s i g n i f i c a t i o n e c o n s i d e r a t a colligitur nullam esse inter ea contradictionem, vel contrarietatem; immo verbum pri­ mum (proferre) sustentat expressionem secundam (offerre), quia nemo potest offerre, „nisi prius proferat, quod offerat“ 4). T alis de­ nique quaestionis explanatio n o n est a l i e n a ab interpretatione l u d a e o r u m , quorum scriptores principales, losephus et Philo, motum problema sensu exposito explanant5).

‘) HOo I 116. 2) ibid. 3) HOo I 117. 4) ibid.

5) HOo I 118. — Fons argum entationis pro tem pore H osiano ex litte­ ratura ludaeorum fuit praeter v aria scrip ta a Reuchlin ed ita, im prim is lib er

(21)

„Quamobrem — dicit Hosius contra pseudo - reformatorum doctrinam — cum et mandatum Christi habeamus, dicentis

Hoc

facite in meam commemorationem

et constet Christum sacerdotem fuisse secundum ordinem Melchisedech, neque reperiatur in Scrip­ turis, ubi sit functus hoc sacerdotio praeterquam in coena, illud praeterea manifestum sit, quod in illa coena Pascha cum disci­ pulis manducaverit, quod offerri, priusquam manducari iuxta ritum Iudaeorum consueverat, quis est, qui dicere iam audeat, sine D e i v e r b o cultum hunc institutum e s s e ? “ 1).

Demonstratione Hosii scripturistica explanata, ulterius inqui­ rendum est quomodo episcopus noster ad thesim suam proban­ dam doctrina S S . Patrum usus sit.

2. A rgu m en ta p a tristica . Pseudo-reformatoribus docentibus missam t r a n s l a t o nomine in doctrina SS . Patrum sacrificium v o ca ri2), Hosius — praeter argumentationem ex S. Scriptura — doctrinam de sacrificii missae exsistentia diserte etiam patristicis argumentis probare conatur, ut demonstret se non enarrare sui cordis „visiones, verum, quae doctissimis viris iam inde a tot saeculis ea de re visa sunt“ s). Reapse considerata copia, permul­ torum testimoniorum, quae Hosius diligentissime ex operibus SS . P P. adduxit, absque dubio intelligi potest episcopum Varmiensem, retortis argumentis, suos adversarios eorundem propriis armis vincere velle.

Quomodo Hosius argumentum ex Traditione adhibeat? Multum et κατ’ εξοχήν de Traditione docet Hosius praesertim in

Confessione

(cap. XC1I „De Traditionibus“ : HOo I 385—404), in opere

Confutatio Prologomenon Brentii

(lib. IV: HOo 1 552— 585) et in dissertationibus

De expresso Dei Verbo

(HOo 1 611— 643) et

De oppresso Dei Verbo

(HOo II 1—61), ubi hanc quaestionem sub respectu imprimis polemico considerat. Sed principia in locis commemoratis formaliter evoluta iam antea in materia de sacri­ ficio missae adhibet.

G a l a t i n i P etri ( t 1540), Opus de arcanis catholicae fidei, Ortona 1518. Cf. F a b r i , op. c. cap. VIII. f. 61 s. Hoc opus G alatini etiam Hosio non ignotum fu isse ex referentiis, quas adhibet, colligitur. HOo 1 127.

!) HOo 1 116.

2) Cf. supra p. 284. n. 3. art. 1. 3) HOo 1 113.

(22)

In hac enim quaestione Hosii demonstratio ex Traditione assumpta sub variis respectibus est consideranda: traditio a c t i va , seu modus transmissionis vel complexus personarum et actuum, quibus doctrina transmittitur et traditio o b i e c t i v a , seu ipsa doctrina, quae transmittitur. Ad Traditionem activam quod attinet, Hosius duo considerat: ipsum factum transmissionis huius doctri­ nae, quae tot S S . P P . testimoniis probatur et ab omnibus „qui eos (SS . P P.) usque ad haec nostra tempora secuti sunt unani­ miter censuerunt, praedicaverunt, litteris etiam consignaverunt atque ad nos transmiserunt, vicissim a nobis ad posteros nostros trans­ mittendum“ x) et eius puritatem ac unitatem, quae non derivatur, nisi ex privilegio infallibilitatis, quia quod isti omnes „in tam di­ versis regionibus commorati, tanto et locorum et saeculorum in­ tervallo disiuncti, quod nos tanto consensu docuerunt, non homi­ num hanc magis quam Dei per os Ecclesiae loquentis doctrinam existimare debem us“ 2).

Permulti sunt Patres et theologi, ad quos Hosius in argu­ mento ex traditione a c t i v a exponendo provocat. Adducuntur sequentes: C l e m e n s Romanus ( f 9 7 ) 3), M a r t i a l i s 4), J u s t i ­ n u s Martyr ( f 166 [?]), I r e n a e u s ( f 202), C l e m e n s Alexandrinus ( f 215), T e r t u l i a n u s ( f post 220), H i p p o ­ l y t u s ( f 235), O r i g i n e s ( f ca 255), C y p r i a n u s ( f 258), A r n o b i u s Senior (floruit ineuntes. IV). E u s t a t h i u s (Patriar­ cha Antioch, f 337 [?]), E u s e b i u s Caesareensis ( f 339), E u s e ­ b i u s Emessinus ( f 3 5 9 ) 5), A t h a n a s i u s ( f 373), E p h r a e - m u s ( f 373), B a s i l i u s M. ( f 379), C y r i l l u s Hierosol. ( f 386).

‘) HOo I 131. *) ibid.

3) H osius putat (HOo I 124 s.) Clem entem R. e sse auctorem operis Constitutiones Apostolicae (Δ ιαταγαί τών άγιων ’Αποστόλων), quod tam en ca an. 400 in Syria ortum est. S ä g m ii 11 e r, Lehrbuch des kath. Kirchenrechts. Freibu rg i. B r. 1926, 207.

4) T em p ore H osii theologi putabant episcopum M artialem , auctorem epistolae ad B u rd egalen ses, fu isse unum ex 72 discipulis Domini. F a b r i , op. c. „Catalogus P atrum “ ; HOo 1 124; C a n i s i u s , Opus Catechisiicum sive de Summa doctrinae Christianae. P a risiis 1585 (1 ed. 1569) 522.

5) [uxta opinionem sui tem poris attribuit ei H osius V hom iliam de P asch ate, cuius tam en auctor e st potius Fau stu s R h egien sis ( f post 485). M. L. 58, 877 s. Cf. M i g n e, Patrologiae cursus completus, S eries G raeca (Abbr. M. G .) 86, 465.

(23)

G r e g o r i u s Nazian. ( f 390), I d a c i u s C laru s1), G r e g o r i u s N yssenus2), A m b r o s i u s ( f 397), E p i p h a n i u s Salaminensis ( f 403), Joannes C h r y s o s t o m u s ( f 407), H i e r o n y m u s ( f 420), A u g u s t i n u s ( f 430), T h e o d o r e t u s ( f 458), L e o M. ( f 461), D i o n y s i u s A reopagita3), G a u d e n t i u s 4), I s c h i - r i o n 5), E u c h e r i u s , episcopus Lugdunensis ( f ca an, 455), 1 s i с h i u s, episcopus Viennensis ( f 490 [? ],6) F u l g e n t i u s Rus- pensis ( f 532), C a e s a r i u s Arelatensis ( f 5 4 2 ) 7), G e r m a n u s , Patriarcha Constantinopolitanus ( f 733), Joannes D a m a s c e n u s ( t 749 [?]), A l b i n u s , Abbas Cantuariensis (+ 7 3 2 ) 8), B e d a Venerabilis ( f 735), Symphonius Am a l a r i u s , episcopus

Trevi-4) T e s te B a r d e n h e w e r (G esch ich te der altchristlichen Literatur, Freibu rg i. Br. 1900 I 373) anno 1528 editum e st a quodam Sichardo opus, cui inscribitu r: I d a c i u s C l a r u s Hispanus, Contra Varimadum Arianum. Iam vero ab H osio citatu r et auctor et opus. T am en adhuc certe nescimus qui fuerit iste Idacius Clarus. E x opere enim I s i d o r i Sevillensis (De vi­ ris illustribus c. 15.: M. L. 82, 168. Cf. ibid. 178) elucet Idacium fu isse Hispanum, qui „scrip sit quendam librum sub apologetici specie, in quo detestand a P riscillian i dogm ata et m aleficiorum eius artes libidinumque eius p robra“ dem onstravit. Agitur, ut patet de Idacio episcopo Emeritano ( f ca 392). Utrum tam en Idacius Clarus identificetur cum hoc Idacio, an forse cum alio Idatio chronicario, episcopo Aquae F lav iae ( f 468) cum certitudine decidi nequit. B a r d e n h e w e r , op. c. I 3 7 3 .'Tam en propter indolem personalem atque v arias circu m stan tias identitas cum Idacio ep. E m eritano praeferenda est.

2) Annus m ortis ignotus. U ltim a de S. G regorio N yss. mentio ex an. 394. 3) H osius de D ionysio Areop. dicit „proxim us Apostolorum tempori­ b u s“ (HOo I 125). Quam vis iam saecu lo praecedente Laurentius V alla ( f 1457) d em onstraverit praefatum Dionysium non identificari cum eo a S . P aulo converso (A ct 1 7 ,3 4 ), tam en Hosius secutus e st doctrinam suo tempore com m unem . E c k , De sacrificio missae, lib. III, lngolstadii 1531. 17 s.; I d e m, Enchiridion, lngolstad ii 1544, cap. 17; F a b r i , op. c. 12 r.; C a n i s i us , op. с. 522. С о c h 1 a e u s, Sacerdotii ac Sacrificii N. L. Defensio, lngolstadii 1544. cap. III, fol. Ha. C a s a l i u s G., De sacrificio missae... Antverpiae 1573, 32.

4) P ro b ab iliter non M artyr saec. IV, sed episcopus de Brescia, qui apud im peratorem Arcadium S . Joannem Chrysostom um defendere co­ natus est.

5) D iaconus in Concilio C halcedonensi an. 451.

6) Hosius de eo d icit „G regorii N azianzeni d iscipulus“ (HOo I 125), quod — ut patet — ob chronologicas difficultates non admittitur.

( 7) C larissim u s sui tem poris contionator, notus in concilio Arausicano II O range) an. 529.

(24)

rensis ( f 837) *), H a y m ο n, episcopus Halberstatensis ( f 853), R a b a n u s (Hrabanus) Maurus, Abbas Fuldensis (-j- 856), R e m i ­ g i u s Antissiodorensis (Rémi d’Auxerre ( f 908), A d a l b e r t u s , episcopus Martyr ( f 997), Th e о p h y 1 a c t u s 2), S t a n is la u s , episcopus Cracoviensis, Martyr ( f 1079), L a n d f r a n c u s , archi­ episcopus Cantuariensis ( f 1089), G u i d m u n d u s Aversinus (d’Aversa f 1095), A n s e l m us, archiepiscopus Cantuariensis ( f 1109), A l g e r u s Leodiensis (de Liège f 1130), Hi l d e b e r t u s , episcopus Cenomanensis (de Lavardin -j- 1 1 3 3 )s), R u p e r t u s Abbas Tuitiensis (de Deutz f 1135), R i c h a r d u s a S. Victore ( f 1141), H u g o a S. Victore ( f 1142), B e r n a r d u s Claraeval- lensis (de Clairveaux f 1153), P e t r u s Venerabilis Abbas Clu- niacensis ( f 1156), G r a t i a n u s ( f 1 1 5 6 [?J), T h o m a s Aqui- natus ( f 1274), C o c h l a e u s Ioannes (D obeneck f 1552), M i­ c h a e l , episcopus Mersburgensis (Mich. Helding + 1561),

Ex tanto Patrum et theologorum adductorum numero diserte sequitur Hosium ad traditionem activam non solos magis notos Patres annumerare, sed alios minus notos, praesertim theologos, qui — quamquam suo tempore doctrina floruerant atque Ecclesiam catholicam litteris, vel verbis defenderant — postea oblivioni dati, vix mentionem aliquam in saeculo XVI invenerunt. Quapropter, quamvis nondum affirmetur Episcopum Varmiensem opera Scrip­ torum, quos citat, semper personaliter examinare, tamen, considerata eius accurata diligentia in scrutatione scriptorum S S . P P .4), magna cum probabilitate concludimus eum saltem mediate auctores citatos cognovisse. Ceterum totius argumenti pro traditione activa vis non derivatur ex scriptis, sed ex traditionis organis, quorum actibus doctrina transmittitur.

*) Iuxta Hosium (HOo I 114) floruit 400 ann is post Augustinum. s) Fuit saecu lo X I A rchiepiscopus A chridensis in B ulgaria. Tem pus m ortis ignotum. B a r d e n h e w e r , op. с. V 101.

3) In eius scripto Synodicus ad sacerdotes (ML 171, 776) adhibita est exp ressio transsubstantiatio, quae postea in con cilio L ateranensi IV approbata et in T riden tino definita fuit. Opinio eorum , qui dicunt Hildebertum prima v ice hanc exp ression em ad hibuisse solido fundam ento caret. — G i 11- m a n n, Zur Geschichte des Gebrauchs der Ausdrücke transsubstantiare und transsubstantiatio: K atholik 1908 II 417— 4 20; D e G h e l l i n c k , A propos du premier emploi du mot Transsubstantiation : R ech erch es des S c . Rel. II (1911) 466— 472); III (1912) 255— 270. I d e m Eucharistie: Dictionn. de T h éo l. Cath. V 1287 s.

(25)

Praeter scriptores ecclesiasticos utitur Hosius ad suam thesim demonstrandam etiam alio argumento. „Percurre — ait — Eccle­ siam totius orbis universam: Italiam, Hispaniam, Galliam, Germa­ niam, Poloniam, Hungariam, Boëmiam, Insulas in mari Oceano, Angliam, Scotiam, Hiberniam, Suetiam, Norvegiam, deinde, quae sunt Mediterranei maris, Siciliam, Cretam, Cyprum, Rhodum, Sar­ diniam, Corsicam. Adde Graecos, Ruthenos, Moschos, tametsi iam schismaticos, adde quotquot in Syria et Armenia Christi nomen profitentur, adde postremo numerosissimos Indiae populos, toto propemodum orbe a nobis disiunctos. In omnibus his regnis et provinciis (praeterquam, si qui alicubi se viginti aut triginta his annis a Christo et ab eius corpore segregaverunt) iuge hoc sacrificium corporis et sanguinis Christi et nunc sacerdotes ce­ lebrare et ex quo tempore omnes isti populi Christum cognoverunt, numquam Celebrare intermisisse reperies. Quod a Christo... insti­ tutum, ab eius Apostolis per longam successionem sacerdotum et Episcoporum per manus traditum et observatum in Ecclesia fuit, ad haec usque tempora et non prius intermittetur, quam finis mundi advenerit“ 4).

Ad demonstrationem ex traditione activa adhibetur etiam s. d. „Lex orandi“, Pseudo-reformatoribus enim in variis occa­ sionibus ecclesiasticos ritus tamquam theologorum commenta res­ puentibus, Hosius per latum et longum momentum liturgiae ex­ planat 2) atque ostendit vitam Ecclesiae liturgicam, prout compre­ hendit omnes caeremonias, quibus homo creatorem suum recte colit, fundari tum in natura humana, tum in lege ex parte Dei et Ecclesiae lata. Cum autem legem orandi legi credendi correspon- dere opporteat3), iam ipsa liturgia, quippequae praxim universalis Ecclesiae exprimat, est actus per quem doctrina revelata trans­ mittitur. Quapropter Hosius prolato Scripturae textu 4), atque ad­ ductis testimoniis ex canonibus missarum tum ritus orientalis, tum occidentalis5), concludit: „Sic videmus, quod non solum apud

') HOo I 132.

2) C on fessio cc. 86—9 1 : HOo I 333— 385.

3) obsecrationem ... sacerdotalium sacram enta respiciamus... ut legem credendi lex statu at supplicandi“. S . C oelestinus P. I. epist. ad episc. G alliae: M. L. 50, 535.

4) Hoc facite in meam com m em orationem . Luc. 22, 19.

5) Adducitur ex E cclesia orientali m issa S . Jacob i Apostoli, S. B a silii, S . Joannis Chrysostom i, et liturgia Aethiopica, ex occidentali autem m issa Rom ana, cuius auctor — iuxta Hosii sententiam — e st Clem ens Romanus et m issa S . A m brosii. HOo I 124.

(26)

Latinos, quin et apud Hebraeos (tuit enim lacobus Hierosolymi­ tanus episcopus) et apud Graecos et apud ipsos extremos Aethiopes numquam haec verba 4) fuerunt secus intellecta“ 2).

Insuper praeter traditionem activam considerat Hosius in mota quaestione praesertim traditionem o b i e c t i v a m seu ipsam doctrinam revelatam traditione transmissam. Cum autem doctrina revelata — ut ipse ex p lica t3) — contineatur in Scriptura et tra­ ditione, relatio horum fontium mutua semper est attendenda. P o­ test enim eadem quaestio, quae in Scriptura continetur, etiam a traditione annuntiari, et quidem sub duplici respectu: traditio aut complectitur veritates in Scriptura iam explicite consignatas, quin aliquod novum eis addat, aut veritates implicite tantum in Scriptura contentas explicite proponit. In primo casu habetur traditio i n h a e s i v a , in secundo d e c l a r a t i v a . Non desunt denique veritates, quarum fons unicus est traditio, quae tunc vocatur c o n s t i t u t i v a .

Cum fusior expositio Hosianae argumentationis ex traditione sub tribus enumeratis respectibus esset quodammodo tum repe­ titio demonstrationis scripturisticae iam factae (quia Hosius ad exsistentiam sacrificii missae probandam quod attinet praesertim traditione inhaesiva utitur), tum anticipatio quaestionum in sequen­ tibus capitibus explanandarum, ubi imprimis traditio constitutiva multum valet, sufficit, si — brevitatis et claritatis causa — exponuntur propositiones de sacrificii missae exsistentia, quae — iuxta Ho- sium — etiam in doctrina SS . PP. fundatur.

Ipsius sacrificii missae i n s t i t u t i o n e m in praecepto Christi

Hoc facite in meam commemorationem

(Lc 22, 19) fundari testantur Irenaeus, Tertullianus, Cyprianus, Eusebius Caesareensis, Gregorius Nyssenus, Ambrosius, Ioannes Chrysostomus, Augustinus, Theodo- retus, Leo M,, Dionysius Areopagita, Gaudentius, Isichius, Theophy- lactus, Rupertus Ast vero Christus in ultima coena non tantum sacrificium ipsum instituit, sed etiam plane eiusdem formam de­ terminavit. Etenim cum Scriptura manifesto dicat — quod iam supra consideratum fuit4) — Christum celebrasse secundum ordi­ nem Melchisedech et nulla in N. T. praeter ultimam coenam mentio de sacerdotali Christi functione inveniatur, sequitur Divinum

Sa-J) Lc 22, 19. 2) HOo I 124.

3) F r a n k l , op. с. 134. *) Cf. p. 297 s.

(27)

cerdotem in hac ultima coena sub speciebus panis et vini semet- ipsum Patri coelesti obtulisse. Hanc argumentationis methodum doctrinam traditionis esse testantur facunde adducti scriptores, sci­ licet Clemens Alexandrinus, Cyprianus, Arnobius Sen., Eusebius Caes., Ambrosius, loannes Chrysostomus, Hieronymus, Augustinus, Theodoretus, Eucherius, loannes Damascenus, Albinus, Beda Ve­ nerabilis, Rupertus Tuitiensis. Insuper scriptores ecclesiastici bene observant, quomodo et in quantum idea sacrificalis N. T. iam non tantum adumbretur, verum etiam clara luce depingatur in V. T. Ad hanc propositionem demonstrandam adducit Hosius Irenaeum, Hippolytum, Ephraemum, Eusebium Caes., loannem Chrysostomum, Augustinum, Remigium Antissiodorensem. Denique difficultatem ex locutione S. Pauli (Heb. 7, 1— 11) derivatam 1), conatur Hosius solvere testimoniis auctoritatum adiuvantibus. Hac in re exponuntur sententiae, quin detur d ecisio2). Hieronymus — ut Hosius testa­ tur — utitur principio, iuxta quod ex silentio nulla sequitur ne­ gatio; alii — ut Basilius, Gregorius Nazianz., loannes Chrysosto­ mus — ad disciplinam arcani provocant; denique Augustinus causam silentii ex parte S. Pauli affert sublimitatem mysterii sacri­ ficii missae, quod — ob ruditatem fidelium in rebus fidei — tem­ pore S. Pauli non omni ex parte communiter notum fuit3).

Ad ipsum „citationum“ valorem quod attinet sedulo est ani­ madvertendum scriptorum testimoniis adductis — textu et con­ textu eorum considerato — revera rem demonstrandam probari. Fatendum est tamen, comparatis hisce citationibus in scriptis Hosii contentis cum respectivis locis editionis Mignianae, apparere quandoque differentias tum in indicatione libri vel capitis alicuius operis citati, tum in ipso textu. Hae ultimae autem sunt rarissi­ mae atque dumtaxat accidentales. Etenim noster episcopus cum in scriptis S S . PP. ipse versatissimus fuerit, utebatur optimis eorun­ dem operum editionibus tunc temporis notis.

3.

Argumenta ex ratione theologica.

— Variis ponde­ ratis argumentis, quae tum ex Scriptura tum ex traditione pro­ cedunt, minime negligit Hosius rationes, quae per modum conclu­ sionum theologicarum ex supra allatis deducuntur.

') Cf. supra p. 298 s. 2) HOo 1 117.

3) Ibid. Hac de re fusius erit serm o in quaestione, quae sacrificii m issae essentiam physicam con sid erat. Cf. infra p. 311 s. '

Cytaty

Powiązane dokumenty

Upowszechnienie się postawy odrzucenia lojalności narodowej prowadzi do osłabienia legitymizacji władzy w państwach narodowych, co paradoksalnie podważa

BOHATER W SERWISACH INFORMACYJNYCH NA PRZYKŁADZIE „AKTUALNOŚCI” TELEWIZJI KATOWICE OD MOMENTU UTWORZENIA.. STACJI

Parole chiave: Paolo Paruta, Dante, Gian Vincenzo Pinelli, Venezia, Antonio Riccoboni, Biblioteca Ambrosiana, Storia della biblioteconomia, Marche pinelliane,

Polskie internacjonalisty w ЪогЫе za pobiedu Sowietskoj własti w

28 W.. Nie rozwi­ jając tutaj szerzej poglądów Marksa na tę sprawę, zatrzymamy się przy stanowisku Lenina, które jest zgodne z nauką jego wielkiego

How- ever, the aim of this study is not to evaluate the immediate feasibility of the design proposals, but to gain insight into possible benefits on urban livestock farming and

Cum autem linguae Latinae cursum conficiat, professor, qui paucis post diebus unum quem que discipulum bene novit, diligentiores colat et neglegentiores, quibus

LAAS gaat verder dan dat en biedt de persoonlijke diensten aan die mensen nodig hebben om in een steeds complexere maatschappij te kunnen leven zonder overlast