• Nie Znaleziono Wyników

M. Tullii Ciceronis De legibus libri tres

N/A
N/A
Protected

Academic year: 2021

Share "M. Tullii Ciceronis De legibus libri tres"

Copied!
80
0
0

Pełen tekst

(1)

Ciceronis opera. No. 35.

BIBLIO TH ECA

SCRIPTORTJM GRAECORUM ET ROMANORUM T E I J B N E R IA N A .

M. TULLII CICERONIS

DE LEG IBU S LIBR] TRES.

. RECOGNOYJT C. F. W. MUELLER. LI PS I AE I N A E D I B U S B. G. T E U B N E R I . M D C C C L X X X IV .

(2)
(3)
(4)
(5)

M. TITLLII CICERONIS

DE LEGIBUS LIBRI TEE8.

RECOGNOYIT

C. F. W. MULLER.

IN A E D I B U S B. G. T E B B S E E I .

(6)

15 9 3

l i p s i a e: t y p i s b. g. t e d b n b r i.

WYDANO Z DUBLETÓW Blblioieki N arodow ej

(7)

M. TUL L II C ICER O N IS

DE ŁEGIBUS LIBBI TEES.

(8)

380 DE LEGIBUS

D E L E G I B U S

LIBER PRIMUS.

A R G U M E N T U M.

Cicero postquam sex libris de re publica scriptis, quem ad moduni sibi res publica constituenda ac regenda esse yidere- tur, explicavit Platonis maxime exempłum secutus, boc eodem auctore totidem libris etiam de legibus, quae in civitate a se constituta obtinendae essent, quae sua esset sententia, aperire yoluit. Quod argumentum ita persecutus est, ut in colloquio, quod fingit se cum Quinto fratre et A ttico suo a. u. 702 aut 708 iueunte babuisse, eum locum pertractaret. Eorum ta- men librorum non manserunt nisi tres, eique non integri et librariorum erroribus valde corrupti. Et in primo quidem libro Cicero praemisso prooemio primum naturam iuris ex- plicat eamque ab bominis natura repetit, deinde considerat, quibus legibus civitas regi debeat, denique haec tractat, quae composita et discripta erant iura et iussa populom m , in bis etiam populi Romani ius, quod civile dicitur (cap. 5). In bac autem disputatione usus est phiiosopborum morę, non veterum illorum Socraticorum, Academicorum et Peripateticoruru, sed eorum, qui quasi officinas instruxerunt sapientiae. Nam, quae yeteres illi fuse ac libere disputare consueverant, ea Ciceronis temporibus, in primis a Stoicis, articulatim distincta dice- bantur, quod negabant satis fieri huic de legibus loco posse, nisi separatim de singulis capitibus disputaretur (cap. 13). Primus liber tamquam fontes omnium legum omnisque iuris aperit et ultimam legem dicit esse mentem dei optimi maximi omnia ratione iubentis et yetantis, a qua bominum vera lex proficiscatur, quae sit ratio sapientis, apta ad iubendum et yetandum (conf. lib. II 4). Atque hoc est argumentum buius libri, eamque scholam certis capitibus distinguit. Primum igi- tur docet a deo, cuius numine ac mente omnia regantur, prae- clara quadam condicione generatum esse bominem; praeter alia enim bona soli ex omnium animantium generibus ac na- turis attributam esse rationem, quae cum adoleverit atque per­ fecta sit, sapientia nominetur, ut homini cum deo rationis societas sit et, quia ratio lex sit, communio iuris et quasi ąuaedam adgnatio, quod a deo ratio sit ingenerata (cap. 7—9). Deinde ostendit (cap. 10, 11) bominum inter ipsos esse

(9)

prop-381

ter summam similitudinem et aeąualitatem summam societa- tem coniunctionemąue; ex quo efficitur tertium, ad participan- dum alium alio communicandumąue inter omnes ius nos na­ tura esse faotos, et, quod quibusdam incredibile videtur, est autem neeessarium, uti nihilo sese magis quisquam quam al- terum diligat (cap. 12). Ex his tribus tamquam principiis sua sponte intellegere nemo non potest natura ius, non opinione et iudicio humano contineri (cap. 13— 17). Seąuitur alia bre- vis disputatio, qua efficitur ius et omne honestum sua sponte esse expetendum (cap. 18 sq.). Conclusio libri est de laudibus philosophiae et de Academicorum veterum Peripateticorumque et Stoicorum de bono et mało controyersiis, iisque magis de yerbis quam de rebus.

ARGUMENTOM, LIB. I. CAP. 1. § 1—3.

Atticus. Lucus quidem ilłe et liaec Arpiuatiam 1

quercus agnoscitur saepe a me lectus in M ario. Si manet illa quercus, liaec est profecto; etenim est sane

yetus. Quintus. Manet vero, Attice nos ter, et semper

s manebit; sata est enim ingenio. Nullius autem agri- colae cultu stirps tam diuturna quam poetae yersu

seminari potest. Att. Quo tandem modo, Quinte, aut

quale est istuc, quod poetae serunt? mihi enim vide- ris fratrem laudando suffragari tibi. Q. Sit ita sane; io vernm tamen, dum Latinae loquentur litterae, quercus łrnic loco non deerit, quae Mariana dicatur, eaque; ut ait Scaeyola de fratris mei Mario,

C a n e s c e t s a e c lis in n u m e ra b ilib u s;

nisi forte Athenae tuae sempiternam in arce oleam 2

15 tenere potuerunt, aut, quod Homericus Ulixes Deli se

proceram et teneram palmam yidisse dixit, hodie mon- strant eandem; multaque alia multis locis diutius com- memoratione manent quam natura stare potuerunt. Quare 'g la n d if e r a ’ illa quercus, ex qua olim eyolayit

■ 2o N u n tia fu lv a Io v is m iranda y is a fig u r a , nunc sit haec. Sed quom eam tempestas vetustasve consumpserit, tamen erit his in locis quercus, quam

Marianam quercum yocabunt. Att. Non dubito id qui- 3

(10)

382 DE LEGIBUS

ex ipso poeta, tuine versus hanc quercum seyerint,

an ita factum de Mario, ut seribis, acceperis. Marcus.

Respondebo tibi equidem, sed non antę quam mibi tu ipse responderis, Attice, certen non longe a tuis

aedibus inambulans post excessum srana Romnlus 5

Proculo Iulio dixerit se deum esse et Quirinum vo- cari templumque sibi dedicari in eo loco iusserit, et yerumne sit, ut Athenis non longe item a tua illa antiqua domo Orithyiam Aquilo sustulerit; sic enim

i est traditum. Att. Quorsum tandem aut cur ista 10

quaeris? M. Nihil sane, nisi ne nimis diligenter in- quiras in ea, quae isto modo memoriae sint prodita.

Att. Atqui multa quaeruntur in Mario fictane an vera

sint, et a non nullis, quod et in recenti memoria et

in Arpinati homine yersere, yeritas a te postulatur. ib

M. E t mehercule ego me cupio non mendacem pu-

tari; sed tamen non nulli isti, Tite noster, faciunt imperite, qui in isto periculo non ut a poeta, sed ut a teste yeritatem exigant; nec dubito, quin iidem et cum Egeria conlocutum Numam et ab aquila Tar- 20

6 quinio apicem inpositum putent. Q. Intellego te, fra­

ter, alias in historia leges obseryandas putare, alias in poemate. M. Quippe, quom in illa omnia ad yeri­ tatem, Quinte, referantur, in hoc ad delectationem pleraque; quamquam et apud Herodotum, patrem 25 historiae, et apud Theopompum sunt innumerabiles fabulae.

Att. Teneo, quam optabam, occasionem neque omit-

tam. M. Quam tandem, Tite? Att. Postulatur a te

iam diu yel flagitatur potius historia. Sic enim pu- 30 tant, te illam tractante effici posse, ut in hoc etiam genere Graeciae nihil cedamus. Atque ut audias, quid ego ipse sentiam, non solum mihi yideris eorum stu- diis, qui tuis litteris delectantur, sed etiam patriae debere hoc munus, ut ea, quae salva per te est, per 35 te eundem sit ornata. Abest enim historia litteris nostris, ut et ipse intellego et ex te persaepe audio.

(11)

Potes autem tu profecto satis facere in ea, ąuippe quom sit opus, ut tibi quidem videri solet, unum lioc

oratorium maxime. Quam ob rem adgredere, quae- 6

sumus, et sumę ad hane rem tempus, quae est a no-

5 stris hominibus adhuc aut ignorata aut relicta. Nam

post annalis pontifieum maximorum, quibus nihil pot- est esse ieiunius, si aut ad Pabium aut ad eum, qui tibi semper in ore est, Catonem, aut ad Pisonem aut ad Fannium aut ad Yennonium venias, quamquam io ex his alius alio plus habet virium, tamen quid tam exile quam isti omnes? Fannii autem aetati coniunc- tus Antipater paulo inflavit vehementius habuitque yires agrestis ille quidem atque horridas sine nitore ac palaestra, sed tamen admonere reliquos potuit, ut

15 adcuratius scriberent. Ecce autem successere huie

t helli Clodius, Asellio, nihil ad Coelium, sed potius

ad antiquorum languorem et inscitiam. Nam quid 7

Macrum numerem? cuius loquaeitas habet aliquid ar- gutiarum, nec id tamen ex illa erudita Graecoram 20 copia, sed ex librariolis Latinis, in orationibus autem multa, sed inepta elatio, summa inpudentia. Sisenna, eius amicus, omnes adhuc nostros scriptores, nisi qui forte nondum ediderunt, de quibus existimare non possumus, facile superavit. Is tamen neque orator in

25 numero vestro umquam est habitus et in historia

puerile quiddam consectatur, ut unum Clitarchum ne- que praeterea quemquam de Graecis legisse videatur, eum tamen velle dumtaxat imitari; quem si adsequi posset, aliquantum ab optumo tamen abesset. Quare 30 tuum est munus hoc, a te expectatur, nisi quid Quinto

yidetur secus.

Q. Mihi vero nihil, et saepe de isto conlocuti su- |

mus. Sed est quaedam inter nos parva dissensio.

Att. Quae tandem? Q. A quibus temporibus scribendi

35 capiat exordium. Ego enim ab ultimis censeo, quon-

iam illa sic scripta sunt, ut ne legantur quidem, ipse autem aequalem aetatis suae memoriam deposcit,

(12)

384 DE LEGrIBUS

ut ea conplectatur, quibus ipse interfuit. Att. Ego

Tero huic potius adsentior. Sunt euiin masumae res in hac memoria atque aetate nostra; tum autem lio- minis amicissimi, Cn. Porapeii, laudes inlustrabit, in-

curret etiam in illu m .. .et memorabilem amium suum; 5

quae ab isto mało praedicari quam, ut aiunt, de Remo et Romulo. M. Intellego equidem a me istum labo- rem iam diu postulari, Attice; quem non recusarem, si mihi ullum tribueretur Tacuum tempus et liberum; neque enim occupata opera neque inpedito animo res i<> tanta suscipi potest; utrumque opus est, et cura

va-9 care et negotio. Att. Quid? ad cetera, quae scripsisti

plura quam quisquam e nostris, quod tibi tandem tempus Tacuum fuit concessum? M. SubsieiTa quae- dam tempora incurrunt, quae ego perire non patior, ut, si qui dies ad rusticandum dati sint, ad eorum numerum adcommodentur, quae scribimus. Historia Tero nec institui potest nisi praeparato otio nec ex- iguo tempore absolvi, et ego animi pendere soleo, quom semel quid orsus sum, si traducor alio, neque 20 tam facile interrupta contexo quam absolTO instituta.

10 Att. Legationem aliquam nimirum ista oratio postu­

lat aut eius modi quampiam cessationem liberam at- que otiosam. M. Ego Tero aetatis potius Tacationi confidebam, quom praesertim non recusarem, quo mi- 25 nus morę patrio sedens in solio consulentibus respon- derem ,scnectutisque non inertis grato atque honesto fungerer munere. Sic enim mihi liceret et isti rei, quam desideras, et multis uberioribus atque maioribus

operae quantum Tellem dare. 3(>

Att. Atqui Tereor, ne istam causam nemo noscat

tibique semper dicendum sit, et eo magis, quod te ipse mutasti et aliud dicendi instituisti genus, ut, quem ad modum Roscius, familiaris tuus, in senectute numeros in cantu remiserat ipsasque tardiores fecerat 35 tibias, sic tu a contentionibus, quibus summis uti so- lebas, cotidie relaxes aliquid, ut iam oratio tua non

(13)

LIB. I. CAP. 3, 4. § 8—14. 385

multum a philosophorum lenitate absit; quod susti- nere quom vel summa senectus posse yideatur, nul-

lam tibi a causis yacationem video dari. Q. A t meber- 12

cule ego arbitrabar posse id populo nostro prób ar i,

5 si te ad ius respondendum dedisses. Quam ob rem,

quom placebit, experiendum tibi censeo. M. Siquidem, Quinte, nullum esset in experiundo periculum; sed yereor, ne, dum minuere yelim laborem, augeam at- que ad illam causarum operam, ad quam ego num- io quam nisi paratus et meditatus accedo, adiungatur haec iuris interpretatio, quae non tam mihi molesta sit propter laborem, quam quod dicendi cogitationem auferat; sine qua ad nullam maiorem umquam causam

sum ausus accedere. Att. Quin igitur ista ipsa ex- 13

ió plicas nobis his subsicms, ut ais, temporibus et con- scribis de iure civili subtilius quam ceteri? Nam a primo tempore aetatis iuri studere te memini, quom ipse etiam ad Seaevolam yentitarem, neque umquam mihi yisus es ita te ad dicendum dedisse, ut ius civile 20 contemneres.

M. In longurn sermonem me yocas, Attice; quem

tamen, nisi Quintus aliud quid nos agere mavult, Suscipiam et, quoniam vacui sumus, dicam. Q. Ego yero libenter audierim; quid emm agam potius aut

25 in quo melius hunc consumam diem? M. Quin igitur 14

ad illa spatia nostra sedesque pergimus? ubi, quom satis erit ambulatum, requiescemus, nec profecto nobis delectatio deerit aliud ex alio qua erentibus.

Att. Nos yero, et hac quidem ad Lirem, si placet,

30 per ripam et umbram. Sed iam ordire explicare,

quaeso, de iure civili quid sentias. M. Egone? sum-

mos fuisse in civitate nostra viros, qui id interpretari populo et responsitare soliti sint, sed eos magna pro- fessos in parvis esse yersatos. Quid enim est tan-

35 tum, quantum ius civitatis? quid autem tam exiguum,

quam est munus hoc eorum, qui consuluntur? quam- quam est populo necessarium. Nec vero eos, qui ei

(14)

386 DE LEGIBUS

muneri praefuerunt, uniyersi iuris fuisse expertis ex- istimo, sed hoc ciyile, quod yocant, eatenus exercue- runt, quoad populo praestare yoluerunt. Id autem in cognitione tenue est, in usu neeessarium. Quam ob rem quo me vocas aut quid hortaris? ut libellos eon-5 ficiam de stillicidiorum ae de parietum iure? an ut stipulationum et iudiciorum formulas conponam? quae et conscripta a multis sunt diligenter et sunt bumiliora

55 quam illa, quae a. nobis expectari puto. Att. Atqui,

si ąuaeris, ego quid expeetem, quoniam scriptum est io a te de optimo rei publieae statu, consequens esse yidetur, ut seribas tu idem de legibus; sic enim fe- cisse video Platonem illum tuum, quem tu admira- ris, quem omnibus anteponis, quem maxime diligis.

M. Yisne igitur, ut ille Cretae cum Clinia et cum i5

Lacedaemonio Megillo aestiyo, quem ad modum de- scribit, die in cupressetis Gnosiorum et spatiis silve- stribus crebro insistens, interdum adquieseens de institutis rerum publicarum ac de optimis legibus disputat, sic nos inter bas procerissimas populos in 20 yiridi opacaque ripa inambulantes, tum autem residen- tes quaeramus isdem de rebus aliquid uberius, quam

16 forensis usus desiderat? Att. Ego vero ista audire

cupio. M. Quid ait Quintus? Q. Nulla de re magis.

M. Et recte quidem. Nam sic babetote, nullo in g e- 25

nere disputando f honesta patefieri, quid sit bomini a natura tributum, quantam vim rerum optimarum mens humana contineat, cuius muneris colendi efficiendique causa nati et in lucern editi simus, quae sit coniunctio

hominum, quae naturalis societas inter ipsos; bis enim 30

17 explicatis iPons legum et iuris inyeniri potest. Att.

Non ergo a praetoris edicto, ut plerique nunc, neque a duodecim tabulis, ut superiores, sed penitus ex in- tima philosophia hauriendam iuris disciplinam putas.

M. Non enim id quaerimus hoc sermone, Pomponi, 35

quem ad modum caveamus in iure aut quid de qua- que consultatione respondeamus. Sit ista res magna,

(15)

LIB. I. CAP. 4—6. § 14— 19. 387

sicut est, quae quondam a multis Claris viris, nunc ab uno summa auctoritate et scientia sustinetur, sed nobis ita conpleetenda in bac disputatione tota causa est universi iuris ae legum, ut boc ciyile, quod dici- 5 mus, in parvum quendam et angustum locum conclu- datur. Natura enim iuris explicanda nobis est eaque ab liominis repetenda natura, considerandae leges, quibus civitates regi debeant, tum haec tractanda, quae conposita sunt et discripta iura et iussa popu- io lorum, in quibus ne nostri quidem populi latebunt,

quae yocantur, iura civilia.

Q. Alte vero et, ut oportet, a capite, frater, repe-

tis, quod quaerimus; et qui aliter ius ciyile tradunt,

non tam iustitiae quam litigandi tradunt vias. M .Non

15 ita est, Quinte, ac potius ignoratio iuris litigiosa est quam scientia. Sed hoc posterius; nunc iuris prin­ cipia yideamus.

Igitur doctissimis viris proficisci placuit a lege, baud scio an recte, si modo, ut iidem deiiniunt, lex 20 est ratio summa insita in natura, quae iubet ea, quae facienda sunt, prohibetque contraria. Eadem ratio quom est in hominis mente confirmata et confecta,

lex est. Itaque arbitrantur prudentiam esse legem, 19

cuius ea vis sit, ut recte facere iubeat, yetet delin-

25 quere, eamque rem illi Graeco putant nomine a suum

cuique tribuendo appellatam, ego nostro a legendo; nam ut illi aequitatis, sic nos dilectus yim in lege ponimus, et proprium tamen utrumque legis est. Quod si ita recte dicitur, ut mihi quidem plerumque yideri 30 sol et, a lege ducendum est iuris exordium; ea est enim naturae yis, ea mens ratioque prudentis, ea iuris atque iniuriae reguła. Sed quoniam in populari ra- tione omnis nostra yersatur oratio, populariter inter- dum loqui necesse erit et appellare eam legem, quae

35 scripta sancit, quod vult, aut iubendo ant prohibenćlo,

ut yulgus appellat. Constituendi vero iuris ab illa summa lege capiamus exordium, quae saeclis omnibus

(16)

388 DE LEGIBUS

antę nata est quam scripta lex ulla aut quam omnino

20 ciyitas constituta. Q. Commodius vero et ad rationem

instituti sermonis sapientius. AL Yisne ergo ipsius iuris ortum a fonte repetamus? quo inyento non erit

dubium, quo sint haec referenda, quae quaerimus. 5

Q. Ego yero ita esse faciendum censeo. Att. Me quo-

que adscribe fratris sententiae. M. Quoniam igitur

eius rei publicae, quam optumam esse docuit in illis sex libris Scipio, tenendus est nobis et seryandus sta­ tus omnesque leges adcommodandae ad illud civita- io tis genus, serendi etiam mores nec scriptis omnia saneienda, repetam stirpem iuris a natura, qua duce

nobis omnis est disputatio explicanda. Att. Rectissime,

et quidem ista duce errari nullo pacto potest.

J AL Dasne igitur hoc nobis, Pomponi, (nam Quinti 15

novi sententiam) deorum inmortalium yi, natura, ra- tione, potestate, mente, numine, sive quod est aliud yerbum, quo planius significem, quod volo, naturam omnem regi? nam si lioc non probas, ab eo nobis

causa ordienda est potissimum. Att. Do sane, si po- 20

stulas; etenim propter hunc concentum ayium strepi- tumque fluminum non vereor, condiscipulorum ne quis exaudiat. M. Atqui cavendum est; solent enim, id quod yirorum bonorum est, admodum irasci, nec yero

ferent, si audierint te primum caput libri optimi pro- 25

didisse, in quo scripsit nihil curare deurn nec sui nec

22 alieni. Att. Perge, quaeso; nam id, quod tibi concessi,

quorsus pertineat, expecto. Al. Non faciam longius;

huc enim pertinet, animal hoc providum, sagax, mul-

tiplex, acutum, memor, plenum rationis et consilii, 30

quem yocamus hominem, praeclara quadam condicione generatum esse a supremo deo; solum est enim ex tot animantium generibus atque naturis particeps ra­ tionis et cogitationis, quom cetera sint omnia expertia. Quid est autem non dicam in homine, sed in omni 35 caelo atque terra ratione diyinius? quae quom adołevit

(17)

igi-LIB. I. CAP. 6— 8. § 19—25. 389

tur, quoniam nihil est ratione melius eaque est et in homilie et in deo, prima homilii cum deo ra- tionis societas; inter quos autem ratio, inter eosdem etiam recta ratio [et] communis est; quae quom s sit lex, lege quoque consociati homines cum dis putandi sumus. Inter quos porro est communio le- gis, inter eos communio iuris est; quibus autem haec sunt inter eos communia, ei cm tatis eiusdem ha- hendi sunt; si vero isdem imperiis et potestatibus łoparent, multo iam magis; parent autem huic cae- lesti discriptioni mentique divinae et praepotenti deo; ut iam uniyersus hic mundus una ciyitas sit communis deorum atque hominum existimanda. Et quod in cmtatibus ratione quadam, de qua dicetur 15 idoneo loco, agnationibus familiarum distinguuntur status, id in rerum natura tanto est magnificentius tantoque praeclarius, ut homines deorum agnatione

et gente teneantur. _ _ o

Nam quom de natura liominis quaeritur, disputari |4

20 solet (et nimirum ita. est, ut disputatur) perpetuis cur- sibus conyersionibusf/Me caelestibus extitisse quandam maturitatem serendi generis humani, quod sparsum in terras atque satum divino auctum sit animorum munere, quomque alia, quibus cohaererent homines, e mortali 25 genere sumpserint, quae fragilia essent et caduca, ani- mum esse ingeneratum a deo. Ex quo vere vel agnatio nobis cum caelestibus vel genus yel stirps appellari pot- est. Itaque ex tot generibus nullum est anirnal praeter hominem, quod habeat liotitiam aliquam dei, ipsisque so in liominibus nulla gens est neque tam mansueta neque tam fera, quae non, etiamsi ignoret, qualem habere

deum deceat, tamen habendum sciat. Ex quo efficitur 25

illud, ut is agnoscat deum, qui, unde ortus sit, quasi recordetur et agnoscat. Iam yero yirtus eadem in 35 homilie ac deo est neque alio ullo in genere prae- terea; est autem yirtus nihil aliud nisi perfecta et ad summum perducta natura; est igitur homini cum

(18)

390 DE LEGIBUS

deo similitudo. Quod quom ita sit, quae tandem esse potest propior certiorve cognatio? Itaąue ad hominum commoditates et usus tantam rerum ubertatem natura largita est, ut ea, quae gignuntur, donata consulto nobis, non fortuito nata yideantur, nec solum ea, quae 5 frugibus atque bacis terrae fetu profunduntur, sed etiam pecudes, quod perspicuum sit, partim esse ad u sum hominum, partim ad fructum, partim ad

yescen-26 dum procreatas. Artes vero innumerabiles repertae

sunt doceń te natura; quam imitata ratio res ad yitam 10

9 necessarias sollerter consecuta est. Ipsum autem ho­

minem eadem natura non solum celeritate mentis or- navit, sed et sensus tamquam satellites adtribuit ac nuntios et rerum plurimarum obscuras nec satis. . . intellegentias inchoayit quasi fundamenta quaedam is scientiae figuramque corporis habilem et aptam in- genio humano dedit. Nam quom ceteras animantes abiecisset ad pastum, solum hominem erexit et ad caeli quasi cognationis domiciliique pristini conspec- tum excitavit, tum speciem ita formavit oris, ut in 20

27 ea penitus reconditos mores effingeret; nam et oculi

nimis arguti, quem ad modum animo affecti simus, loquuntur, et is, qui appellatur yultus, qui nullo in animante esse praeter hominem potest, indicat mores, quoius yim Graeci norunt, nomen omnino non liabent. 25 Omitto oportunitates habilitatesque reliqui corporis, moderationem vocis, orationis vim, quae conciliatrix est humanae maxime societatis; neque enim omnia sunt huius disputationis ac temporis, et hunc locum s a t i s u t mihi yidetur, in iis libris, quos legistis, ex- 30 pressit Scipio; nunc, quoniam hominem, quod prin­ cipium reliquarum rerum esse yoluit, generayit et ornayit deus, perspicuum sit illud, ne omnia disseran- tur, ipsam per se naturam longius progredi; quae etiam nullo docente profecta ab iis, quorum ex prima et 35 inchoata intellegentia genera cognovit, confirmat ipsa per se rationem et perficit.

(19)

Att. Di inmortales, quam tu longe iuris principia ^

repetis! atque ita, ut ego non modo ad illa non pro- perem, quae expectabam a te de iure civili, sed iacile patiar te hunc diem vel totum in isto sermone con- 5 sumere; sunt enim haec maiora, quae aliorum causa fortasse conplecteris, quam ipsa illa, quorum liaec causa praeparantur. M. Sunt liaec quidem magna, quae nunc breyiter attinguntur, sed omnium, quae m hominum doctorum disputatione yersantur, nihil est

io profecto praestabilius quam piane intellegi nos ad

iustitiam esse natos, neque opinione, _ sed natura con-

stitutum esse ius. Id iam patebit, si hominum e_i'

ipsos societatem coniunctionemque perspexens. JNiini -9

est enim unum uni tam simile, tam par, quam omnes 15 inter nosmet ipsos sumus. Quodsi deprayatio consue- tudinum, si opinionum yanitas non inbecillitatem^ am- morum torqueret et flecteret, quocumque coepisset sui uemo ipse tam similis esset, quam omnes essent omnium. Itaque, quaecumque est hominis defimtio,

20 una in omnis yalet; quod argumenti satis est nullam 30

dissimilitudinem esse in genere; quae si esset, non una omnis definitio contineret; etemm ratio, qua una praestamus beluis, per quam coniectura yalemus, argumentamur, refellimus, disserimus, conficimus ali- 25 quid, concludimus, certe est communis, doctrma dine- rens, discendi quidem facultate par. Nam et sensibus eadem orania conprehenduntur, et ea, quae movent sensus, itidem movent omnium, quaeque m animis m- primuntur, de quibus antę dixi, inchoatae intellegen- sotiae, similiter in omnibus inprimuntur, interpresque mentis oratio verbis discrepat sententus congruens; nec est quisquam gentis ullius, qui ducem nactus ad

yirtutem peryenire non possit. _ .

Nec solum in rectis, sed etiam in prayitatibus m- gl 35 signis est humani generis similitudo. Nam et yolup-

tate capiuntur omnes, quae etsi est inlecebra turpi- tudinis, tamen habet quiddam simile naturalis boni;

(20)

392 DE LEGIBUS

levitate enim et suayitate delectans sic ab errore mentis tamquam salutare aliquid adsciscitur; simili- que inscitia mors fugitur quasi dissolutio naturae, yita expetitur, quia nos, in quo nati sumus, eontinet, dolor in maximis malis ducitur quom sua asperitate, s

32 tum quod naturae interitus yidetur sequi; propterque

honestatis et gloriae similitudinem beati, qui honorati sunt; yidentur, miseri autem, qui sunt inglorii. Mo- lestiae laetitiae, cupiditates timores similiter omnium mentes peryagantur, nec, si opiniones aliae sunt apud 10 alios, idcirco, qui canem et faelem ut deos colunt, non eadem superstitione, qua ceterae gentes, conflic- tantur. Quae autem natio non comitatem, non be- nignitatem, non gratum animum et beneficii memorem diligit? quae superbos, quae maleficos, quae crudeles, 15 quae ingratos non aspernatur, non odit? Quibus ex rebus^ quom omne genus bominum sociatum inter se esse intellegatur, iilud extremum est, quod recte vi- vendi ratio meliores efficit. Quae si adprobatis, per- gam ad reliqua; sin quid requiritis, id esplicemus 20

2 prius. A tt. Nos vero nihil, ut pro utroąue respondeam.

33 Sequitur igitur ad participandum alium alio

communicandumque inter omnes ius nos natura esse factos. Atque hoc in omni hac disputatione sic in- tellegi volo, ius quoa dicam, natura esse, tantam autem 25 esse corruptelam malae consuetudinis, ut ab ea tam- quam igniculi estinguantur a natura dati exoriantur- que et eonfirmentur yitia contraria. Quodsi, quo modo est natura, sic iudicio homines 'h u m a n i’ , ut ait poeta, 'n ih il a se alien u m p u ta r e n t’ , coleretur 30 ius aeque ab omnibus. Quibus enim ratio a natura data est, isdem etiam recta ratio data est, ergo et lex, quae est recta ratio in iubendo et yetando; si lex, ius quoque; et omnibus ratio; ius igitur datum est omni­

bus ; recteque Socrates exsecrari eum solebat, qui pri- 35

34 mus utilitatem a iure seiumdsset; id enim querebatur

(21)

Py-LIB. I. CAP. 11—13. § 31—37. 393

thagorea vox [de amicitia locus]. E x quo perspicitur, quom hanc beniyolentiam tam late longegwe diffusam yir sapiens in aliqnem pari virtute praeditum contu- lerit, tum illud effici, quod quibusdam incredibile vi-

6 deatur, sit autem necessarium, ut nibilo sepse plus

quam alterum diligat; quid enim est, quod differat, quom sint cmicta paria? Quodsi interesse quippiam tantulum modo potuerit in amicitia, amicitiae nomen iam oeciderit, cuius est ea yis, ut, simul atque sibi io aliquid alter maluerit, nulla sit. Quae praemuniuntur omnia reliquo sermoni disputationique nostrae, quo facilius ius in natura esse positum intellegi possit. De quo quom perpauca dixero, tum ad ius ciyile ve- niam, ex quo baec omnis est nata oratio.

15 Q. Tu vero iam perpauca scilicet. Ex iis enim, ^

quae dixisti, f Attico yidetur mihi quidem certe ex

natura ortum esse ius. Att. An mihi aliter yideri

possit? quom haec iam perfecta sint, primum quasi muneribus deorum nos esse instructos et ornatos, se- 20 cundo autem loco unam esse hominum inter ipsos vivendi parem communemque rationem, deinde omnes inter se naturali quadam indulgentia et beniyolentia, tum etiam societate iuris contineri. Quae quom vera esse recte, ut arbitror, concesserimus, qui iam licet

25 nobis a natura leges et iura seiungere? M. Recte 36

dicis, et res se sic habet. Yerum philosophorum morę, non yeterum quidem illorum, sed eorum, qui quasi officinas instruxerunt sapientiae, quae fuse olim dispu- tabantur ac łibere, ea nunc articulatim distincta di- 30 cuntur; nec enim satis fieri censent huic loco, qui nunc est in manibus, nisi separatim hoc ipsum, natura

esse ius, disputarint. Att. E t scilicet tua libertas dis-

serendi amissa est, aut tu is es, qui in disputando non tuum iudicium sequare, sed auctoritati aliorum

35 pareas. M. Non semper, Tite; sed iter huius sermo- 37

nis quod sit, vides: ad res publicas firmandas et ad stabiliendas urbes sanandosgue populos omnis nostra

(22)

DE LEGIBUS

ner sit oratio. Quocirca yereor committere, ut non bene provisa et diligenter explorata principia ponan- tur nec tamen ut omnibus probentur (nam id beri

non potest), sed ut eis, qui omma recta atque honesta .

per se expetenda duxerunt et aut nihil omnino m bo- 5

nis numer andum, nisi quod per se ipsum laudabile

esset, aut certe nullum habendum magnum _ bonum,

38 nisi quod vere laudari sua sponte posset, — iis omni­

bus, sive in Academia yetere cum Speusippo, Xeno- crate, Polemone manserunt, sive Aristotelem et Theo- w phrastum cum illis congruentis_ re, genere docendi paulum differentis secuti sunt, siye, ut Zenoni yisum

est rebus non commutatis inmutaverunt yocabula,

sive etiam Aristonis difficilem atque arduam, sed iam tamen fractam et convictam sectam secuti sunt, ut is yirtutibus exceptis atque yitiis cetera in summa aequa- litate ponerent, — his omnibus haec, quae dixi,_

pro-39 bentur. Sihi autem indulgentis et corpori deservientis

atque omnia, quae sequantur in yita quaeque fugiant, yoluptatibus et doloribus ponderantis, etiamsi yera 20 dicunt (nihil enim opus est hoc loco litibus^, in hor- tulis suis iubeamus dicere atque etiam ab omni so- cietate rei publicae, quoius partem nec norunt ullam neque umquam nosse yoluerunt, paulisper facessant ro^emus. Perturbatricem autem liarum omnium re- 25 rum Academiam, hanc ab Arcesila et Carneade re- centem, exoremus, ut sileat; nam si inyaserit in haec, quae satis scite nobis instructa et composita yidentur, nimias edet ruinas; quam quidem ego placare cupio,

summoyere non audeo. . . 30

1 4 ,. nam et in iis sine illius suffimentis expiati

40 sumus; at vero scelerum in homines atque in deos

iwjjietatum nulla expiatio est. Itaque poenas luunt non tam iudiciis (quae quondam nusquam erant, ho-

die multifariam nulla sunt, ubi sunt, tamen persaepe 35

falsa sunt), sed eos agitant_ insectanturque furiae non ardentibus taedis, sicut in fabulis, sed angorę

(23)

LIB. I. CAP. 13— 15.. § 37—42. 395

conscientiae fraudisąue cruciatu. Quodsi homines ab iniuria po en a, non natura arcere deberet, ąuaenam sollicitudo vexaret impios sublato suppliciorum mętu? ąuorurn tamen nemo tam audax umquam fuit, quin aut

5 abnueret a se commissum esse facinus aut iusti sui do-

loris causam aliquam fingeret defensionemque facinoris a naturae iure aliquo quaereret. Quae si appellare audent impii, quo tandem studio colentur a bonis? Quodsi poena, si metus supplicii, non ipsa turpitudo io deterret ab iniuriosa facinerosaque vita, nemo est in-

iustus, aut ineauti potius habendi sunt inprobi; tum 41

autem, qui non ipso lionesto moyemur, ut boni viri simus, sed utilitate aliqua atque fructu, callidi sumus, non boni; nam quid faciet is homo in tenebris, qui is nihil timet nisi testem et iudicem? quid in deserto quo loco nactus, quem multo auro spoliare possit, inbecillum atque solum? Noster quidem hic natura iustus vir ac bonus etiam conloquetur, iuyabit, in viam deducet; is vero, qui nihil alterius causa faciet 20 et metietur suis commodis omnia, yidetis, credo, quid sit acturus; quodsi negabit se illi yitam erepturum et aurum ablaturum, numquam ob eam causam ne­ gabit, quod id natura turpe iudicet, sed quod me- tuat, ne emanet, id est ne ma.lum liabeat. O rem 25 dignam, in qua non modo docti, sed etiam agrestes

erubescant!

lam vero illud stultissimum, existimare omnia ^ iusta esse, quae sita sint in populorum institutis aut legibus. Etiamne, si quae leges sint tyrannorum? si so triginta illi Athenis leges inponere yoluissent, aut si ornnes Athenienses delectarentur tyrannicis legibus, num idcirco eae leges iustae haberentur? Nihil o, credo, magis illa, quam interrex noster tulit, ut dic- tator, quem yellet ciyium, indemnatum aut indicta 35 causa inpune posset occidere. Est enim unum ius, quo devincta est hominum societas, et quod lex con- stituit una; quae lex est recta ratio imperandi atque

(24)

396 DE LEGIBUS

prohibendi; quam qui ignorat, is est iniustus, sive est illa scripta uspiam sive nusquam. Quodsi iustitia est obtemperatio scriptis legibus institutisque populo- rum, et si, ut eideni dicunt, utilitate omnia metienda sunt, negleget leges easque perrumpet, si poterit, is, qui sibi eam rem fructuosam putabit fore. Ita fit, ut nulla sit omnino iustitia, si neque natura est, ea quae propter utilitatem constituitur, et utilitate illa

con-43 yellitur. Atque, si natura confirmatura ius non erit,

mrtutes omnes tollentur; ubi enim liberalitas, ubi pa-

triae caritas, ubi pietas, ubi aut bene merendi de altero aut referendae gratiae voluntas poterit existere? nam haec nascuntur ex eo, quia natura propensi su- mus ad diligendos homines, quod fundamentum iuris est. Neque solum in homines obsequia, sed etiam in deos caerimoniae religionesque tolluntur, quas non mętu, sed ea coniunctione, quae est homilii cum deo,

16 conservandas puto. Quodsi populorum iussis, si prin-

cipum decretis, si sententiis iudicum iura constitueren- tur, ius esset latrocinari, ius adulterare, ius testa- menta falsa supponere, si liaec suffragiis aut scitis

44 multitudinis probarentur. Quae si tanta potestas est

stultorum sententiis atque iussis, ut eorurn suffragiis rerum natura yertatur, cur non sanciunt, ut, quae mała perniciosaque sunt, babeantur pro bonis et sa- lutaribus? aut quor ius ex iniuria lex facere possit, bonum eadem facere non possit ex mało? Atqui nos legem bonam a mała nulla alia nisi naturae norma drndere possumus; nec solum ius et iniuria natura diiudicatur, sed omnino omnia honesta et turpia; nam ut communis intellegentia nobis notas res efficit eas- que in animis nostris inchoavit, honesta in virtute

45 ponuntur, in vitiis turpia; ea autem in opinione ex-

istimare, non in natura posita dementis est. Nam nec arboris nec equi virtus, quae dicitur, in quo abu- timur nomine, in opinione sita est, sed in natura; quod si ita est, honesta quoque et turpia natura

5 10 15 20 25 30 35

(25)

LIB. I. CAP. 15—18. § 42—48. 397

diiudicanda sunt. Nam si opinione uniyersa yirtus, eadem eius etiam partes probarentur; quis igitur pru- dentem et, ut ita dicam, catum non ex ipsius habitu, sed ex aliąua re externa indieet? est enim yirtus per-

b fecta ratio, quod certe in natura est; igitur omnis

honestas eodem modo. Nam ut vera et falsa, ut eon- 17

sequentia et contraria sua sponte, non aliena iudican- tur, sic constans et perpetua ratio yitae, quae yirtus est, itemque inconstantia, quod est vitium, sua natura

io . . . ,probavit, nos ingenia iuvenum non item? an in- 46

genia natura, yirtutes et vitia, quae existunt ab in- geniis, aliter iudicabuntur? an ea non aliter, honesta et turpia non ad naturam referri necesse erit? Quod laudabile bonum est, in se habeat, quod laudetur,

i5 necesse est; ipsum enim bonum non est opinionibus,

sed natura; nam ni ita esset, beati quoque opinione essent; quo quid dici potest stultius? Quare quom et bonum et malum natura iudicetur et ea sint principia naturae, certe honesta quoque et turpia simili ratione

20 diiudicanda et ad naturam referenda sunt. Sed per- 47

turbat nos opinionum yarietas hominumque dissensio, et quia non idem contingit in sensibus, hos natura certos putamus, illa, quae aliis sic, aliis secus nec isdem semper uno modo yidentur, ficta esse dicimus; 25 quod est longe aliter. Nam sensus nostros non pa-

rens, non nutrix, non magister, non poeta, non scaena deprayat, non multitudinis consensus abducit a yero; animis omnes tenduntur insidiae vel ab iis, quos modo enumerayi, qui teneros et rudes quom acceperunt, in-

3o ficiunt et flectunt, ut yolmit, vel ab ea, quae penitus

in omni sensu inplicata insidet, imitatrix boni, volup- tas, malorum autem mater omnium, quoius blanditiis corrupti, quae natura bona sunt, quia dulcedine hac et scabie carent, non cernunt satis.

35 Sequitur, ut conclusa mihi iam haec sit omnis

oratio, id quod antę oculos ex iis est, quae dicta sunt, et ius ct omna honestum sua sponte esse expetendum;

(26)

DE LEGIBUS

etenim omiies viri boni ipsam aequitatem et ius ipsum amant, nec est yiri boni errare et diligere, quod per se non sit diligendum; per se igitur ius est expeten- dum et colendum; quodsi ius, etiam iustitia; sin ea,

reliquae quoque yirtutes per se colendae sunt. Quid? 5

liberalitas gratuitane est an mercennaria? si sine prae- mio benigna est, gratuita, si cum mercede, conducta; nec est dubium, quin is, qui liberalis benignusve dici- tur, officium, non fructum sequatur; ergo item iustitia nihil expetit praemii, nihil pretii; per se igitur expe-10 titur. Eademque omnium yirtutum causa atque sen-

49 tentia est. Atque etiam, si emolumentis, non suapte

vi virtus expetitur, una erit yirtus, quae malitia rec-

tissime dicetur; ut enim quisque maxume ad suum commodum refert, quaecumque agit, ita minime est is vir bonus, ut, qui yirtutem praemio metiuntur, nullam yirtutem nisi malitiam putent. Ubi enim beneficus, si nemo alterius causa benigne facit? ubi gratus, f si non eum ipsi cernunt grati, quoi referunt gratiam? ubi illa

sancta amicitia, si non ipse amicus per se amatur toto 20

pectore, ut dicitur? qui etiam deserendus et abiciendus est desperatis emolumentis et fructibus; quo quid po- test dici immanius? Quodsi amicitia per se colenda est, societas quoque hominum et aequalitas et iustitia

per se est expetenda; quod ni ita est, omnino iustitia 25

nulla est; id enim iniustissimum ipsum est, iustitiae mercedem quaerere. Quid vero de modestia, quid de temperantia, quid de continentia, quid de yerecundia, pudore pudicitiaque dicemus? infamiaene mętu non esse petulantis an legum et iudiciorum? Innocentes so ergo et yerecundi sunt, ut bene audiant, et ut rumo­ rem bonum colligant, erubescunt; pudet etiam loqui de pudicitia. At me istorum philosopborum pudet, qui ullum iudicium yitare nisi yitio ipso yitafe hone-

51 stum putant. Quid enim? possumus eos, qui a stupro 85

arcentur infamiae mętu, pudicos dicere, quom ipsa infamia propter rei turpitudinem consequatur? nam

(27)

LIB. I. CAP. 18—20. § 48—53. 399

quid aut laudari rite aut yituperari potest, si ab eius natura recesseris, quod aut laudandum aut yituperan- dum putes? An corporis prąyitates, si erunt perin-

signes, babebunt aliąuid offensionis, animi ^ deformitas

5 non habebit? cuius turpitudo ex ipsis vitiis facillime

perspici potest; quid eniru foedius ayaritia, quid inma- nius libidine, quid contemptius timiditate, quid ab- iectius tarditate et stultitia dici potest?^ Quid ergo? eos qui singulis yitiis excellunt aut etiam pluribus, 10 propter danina aut detrimenta aut cruciatus^ aliquos

miseros esse dicimus an propter yim turpitudinemque yitiorum? quod iteni ad contrariaui laudem in yirtute

dici potest. Postremo, si propter alias res yirtus ex- 52

petitur, melius esse aliquid quam yirtutem necesse 15 est; pecuniamne igitur an honores an formain an ya- letudinem? quae et, quom adsunt, perparya sunt, et, quam diu adfutura sint, certum sciri nullo modo pot­ est; an, id quod turpissimum dictu est, yoluptatem? At in ea quidem spernenda et repudianda yirtus yel 20 maxime cernitur.

Sed yidetisne, quanta series rerum sententiarum- que sit, atque ut ex alio alia nectantur? quin labebar

longius, nisi me retinuissem. Q. Quo tandem? liben- 2 0

ter en im, frater, f quod istam orationem tecum pro- 25 laber. M. Ad finem bonorum, quo referuntur et quoius apiscendi causa sunt facienda omnia, controyersam rem et plenam dissensionis inter doctissimos, sed aliquando

iam iudicandam. Att. Qui istuc fieri potest L. Gellio 53

mortuo? M. Quid tandem id ad rem? Att. Quia me

30 Athenis audire ex Phaedro meo memini Gellium, familiarem tuum, quom pro consule ex praetura in Graeciam yenisset [que], Athenis philosophos, qui tum erant, in locum unum conyocasse ipsisque magno opere auctorem fuisse, ut aliquando controyer- 35 siarum aliquem facerent modum; quodsi essent eo animo, ut nollent aetatem in litibus conterere, posse rem conyenire; et simul operam suam illis esse

(28)

poi-DE LEGIBTJS

licitum, si posset inter eos aliquid convenire. M. Io- culare istuc quidem, Pomponi, et a multis saepe derisum; sed ego piane yellem me arbitrum inter

antiquam Academiam et Zenonem datum. Att. Quo

tandem istuc modo? M. Quia de re una solum dissi- 5

dent, de ceteris mirifice congruunt. Att. Ain tandem?

54 unane est solum dissensio? M. Quae quidem ad rem

pertineat, una, quippe quom antiqui omne, quod se- cundum naturam esset, quo iuvaremur in vita, bonum esse decreverint, hic nihil, nisi quod honestum esset, io

putarit bonum. Att. Parvam vero controyersiam di-

cis, at non eam, quae dirimat omnia! M. Probe

qui-21 dem sentires, si re ac non yerbis dissiderent. Att.

Ergo adsentiris Antiocho, familiari meo, (magistro pnim non audeo dicere) quocum yixi, et qui me ex is nostris paene convellit hortulis deduxitque in Acade­ miam perpauculis passibus. M. V ir iste fuit ille qui-

dem prudens et acutus et in suo genere perfectus

mihique, ut scis, familiaris; quoi tamen ego adsentiar in omnibus necne, mox yidero; hoc dico, controyer- 20

55 siam totain istam posse sedari. Att. Qui istuc tan­

dem yides? M. Quia, si, ut Chius Aristo dixit solum bonum esse, quod honestum esset, malumque, quod turpe, ceteras res omnis piane paris ac ne minimum

quidem, utrum adessent an abessent, interesse, yalde 25

a Xenocrate et Aristotele et ab illa Platonis familia discreparet essetque inter eos de re maxima et de omni yiyendi ratione dissensio; nunc vero, quom de- cus, quod antiqui summum bonum esse dixerant, hic solum bonum dicat, itemque dedecus illi summum 30 malum, hic solum, divitias, yaletudinem, pulchritu- dinem commodas res appellet, non bonas, pauperta- tem, debilitatem, dolorem incommodas, non malas, sentit idem, quod Xenocrates, quod Aristoteles, loqui- tur alio modo. Ex hac autem non rerum, sed ver- 35 borum discordia controversia est nata de finibus, in qua, quoniam usus capionem duodecim tabulae intra

(29)

401

cjuincjue pecles esse noluerunt, depasci yeterem pos- sessionem Aeademiae ab hoc acuto homine non sine-

mus nec Mamilia lege singuli, sed e x i i tres arbitri

finis regemus. Q. Quamnam igitnr sententiam dici- 56

5 mus? M- Requiri placere terminos, quos Socrates

pegerit, iisque parere. Q. Praeclare, frater, iam nunc a te yerba usurpantur civilis iuris et legum, quo de genere expecto disputationem tuam; nam ista ąuideni magna diiudicatio est, ut ex te ipso saepe cognovi. xo Sed certe ita res se habet, ut ex natura vivere sum- mum bonum sit, id est vita modica et apta virtute perfrui aut naturam sequi et eius quasi lege vivere, id est nihil, ąuantum in ipso sit, praetermittere, quo minus ea, quae natura postulet, consequatur, quod

i5 inter haec velit yirtute tamquam lege vivere. Qua-

propter hoc diiudicari nescio an numquam, sed hoc sermone certe non potest, siquidem id, quod suscepi- mus, perfecturi sumus.

Att. At ego huc declinabam, nec inyitus. Q. Li- Ą~-t

20 cebit alias; nunc id agamus, quod coepimus, quom praesertim ad id nihil pertineat haec de summo mało bonoque dissensio. M. Prudentissime, Quinte, dicis; nam quae a me adhuc dicta sunt, . . . . Q. Nec Ly- curgi leges neque Solonis neque Charondae neque Za-

25 leuci nec nostras duodecim tabulas nec plebiscita

desidero, sed te existimo quom populis, tum etiam singulis hodierno sermone leges yiyendi et disci-

plinam daturum. M. Est huius vero disputationis, 58

Quinte, proprium id, quod expectas, atque utinam 30 esset etiam facultatis meae! Sed profecto ita se res habet, ut, quoniam yitiorum emendatricem legem esse oportet commendatricemque yirtutum, ab ea vivendi doctrina ducatur. Ita fit, ut mater omnium bonarum rerum sit sapientia, a quoius amore Graeco verbo phi-

35 losophia nomen inyenit, qua nihil a dis inmortalibus

uberius, nihil florentius, nihil praestabilius hominum yitae datum est. Haec enim una nos quom ceteras

cic. IV . 2 26

(30)

402 DE LEGIBUS

res omnes, tum, quod est difficillimum, docuit, ut nosmet ipsos nosceremus; cuius praecepti tanta vis et tanta sententia est, ut ea non homilii quoipiam, sed 59 Delphico deo tribueretur. Nam qui se ipse norit, pri-

mum aliąuid se habere sentiet diyinum ingeniumque 5

in se suum sicut simulacruru aliquod dicatum putabit tantoque munere deorum semper dignum aliquid et faciet et sentiet et, quom se ipse perspexerit totum- que temptarit, intelleget, quem ad modum a natura subornatus in yitain yenerit quantaque instrumenta io babeat ad obtinendam adipiscendamque sapientiam, quoniam principio rerum omnium quasi adumbratas intellegentias animo ac mente conceperit, quibus in- lustratis sapientia duce bonum virum et ob eam ipsam

23 causam cernat se beaturn fore. Nam quom animus 15

cognitis perceptisque yirtutibus a corporis obsequio indulgentiaque discesserit voluptatemque sicut labem aliquam dedecoris oppresserit omnemque mortis do- lorisque timorem effugerit societatemque caritatis co- ierit cum suis omnisque natura coniunctos suos duxerit 20 cultumque deorum et puram religionem susceperit et exacuerit illam, ut oculorum, sic ingenii aciem ad bona seligenda et reicienda contraria, quae yirtus ex providendo est appellata p ru d e n tia , quid eo dici aut

61 cogitari poterit beatius? Idemque quom caelum, ter- 25

ras, maria rerumque omnium naturam perspexerit, eaąue unde generała, quo recursura a/Ajuando, quo modo obitura, quid in iis mortale et caducum, quid diyinum aeternumque sit, yiderit ipsumque ea mode- rantem et regentem paene prenderit seseque non f 30 omnis circumdatum moenibus popularem alicuius de- finiti loci, sed ciyem totius mundi quasi unius urbis agnoyerit, in hac ille magnificentia rerum atque in hoc conspectu et cognitione naturae, di imnortales, quam se ipse noscet! quod Apollo praecepit Pytliius, 35 quam contemnet, quam despiciet, quam pro nihilo pu- tabit ea, quae yolgo dicuntur amplissima! Atque liaec

(31)

L1B. I. CAP. 22—24. g 58—63 403

oninia quasi saepimento aliąuo yallabit disserendi ra- tione, veri et falsi iudicandi scientia et arte quadam intellegendi, quid quamque rem sequatur, et quid sit quoique contrarium. Quomque se ad ciyilem societatem

5 natum senserit, non solum illa subtili disputatione

sibi utendum putabit, sed etiam fusa latius perpetua oratione, qua regat populos, qua stabiliat leges, qua castiget improbos, qua tueatur bonos, qua laudet cla- ros viros, qua praecepta salutis et laudis apte ad per- io suadendum edat suis civibus, qua hortari ad decus, reyocare a ilagitio, consolari possit adflietos factaqne et consulta fortium et sapientium cum improborum ignominia sempiternis monumentis prodere. Quae quom tot res tantaeque silit, quae inesse in hornine perspi- is ciantur ab iis, qui se ipsi yelint nosse, earum parens

est educatrixque sapientia. Att. Laudata quidem a te

grayiter et yere; sed quorsus hoc pertinet? M. Pri- 63

mmn ad ea, Pomponi, de quibus acturi iam sumus, quae tanta esse yolumus; non enim erunt, nisi ea 20 fuerint, unde illa manant, amplissima. Deinde facio et lubenter et, ut spero, recte, quod eam, quoius studio teneor quaeque me eum, quicumque sum, effecit, non

possum silentio praeterire. Att. Yero facis et merito

et pie, fuitque id, ut dicis, in hoc sermone faciundum.

(32)

404 DE LEGIBUS

M. TULLII CICERONIS

D E

L E G I B U S

L IB E R SE G U N D U S.

ARGUMENTOM.

Cum ius omne yel diyinum sit yel humanum, diyini autem prima neeessario debeat esse cura, ab hoc merito initium fecit Cicero totamąue r e l i g i o n e m hoc libro constituit. Repetit autem disputationem ab aeterna illa et summa le g e , quae est ratio divina et humaua, apta ad vetandum et iubendum (cap. 4). Deinde ipsam proponit legem e legibus Numae et moribus Romanis ductam (cap. 8, 9) praemisso prooemio de legis lau- dibus iisąue propriis generis sui (cap. 7). Reliqua autem pars libri yersatur in ista lege esplicanda et quasi suadenda, ut, quibus de causis quaeque legis pars probetur, intellegatur. In quo non solum Platonem aliosque Graecos philosophos inii.ta- tur, qui de legibus scripserunt (v. lib. III cap. 5, 6), sed etiam consuetudinem magistratuum Romanorum, qui in legibus feren- dis rogandisque primum de uniyersa legum laude et necessitate dicere, deinde a praecone scriba subiciente recitari legem, tum, ubi docendo, explicando rationibusque adferendis eam suaserant, populum discedere et datis tabelłis in sua quemque tribu suffragium ferre iubere consueyerant (lib. III cap 4 exti\).

* Atticus. Sed visne, quoniam et satis iam ambula- tum est et tibi aliud dicendi initium sumendum est, locum mutemus et in insula, quae est in Fibreno (nam, opinor, id illi alteri flumini nomen est), ser- moni reliąuo demus operam sedentes? M. Sanę qui- 5 dem; nam illo loco libentissime soleo uti, sive quid

2 mecum ipse cogito sive [aut] quid scribo aut lego. Att.

Equidem, qui nunc potissimum huc venerim, satiari non queo magnificasque yillas et pavimenta marmorea et laqueata tecta contemno; ductus vero aquarum, 10

(33)

LIP). II. ARGUMENTOM, CAP. 1, 2. § 1 - 4 . 405

quos isti Nilos et Euripos yocant, quis non, quom haec yideat, inriserit? Itaque, ut tu paulo antę de lege et de iure disserens ad naturam referebas omnia, sic in his ipsis rebus, quae ad reąuietem animi de-

5 lectationemque ąuaeruntur, natura dominatur. Quare

antea mirabar (nihil enim his in locis nisi saxa et montes cogitabam, itaque ut facereru, et orationibus inducebar tuis et yersibus), sed mirabar, ut dixi, te tam yalde hoc loco delectari; nunc contra ruiror te,

io quom Roma absis, usquam potius esse. M. Ego vero, 3

quom licet pluris dies abesse, praesertim hoc tempore anni, et amoenitatem et salubritatem hanc sequor, raro autem licet. Sed nimirum me alia quoque causa

delectat, quae te non attingit, Tite. Att. Quae tandem

15 ista causa est? M. Quia, si yerum dicimus, haec est mea et huius fratris mei germana patria; hic enim orti stirpe antiquissima sumus, hic sacra, hic genus, hic maiorum multa yestigia. Quid plura? hanc yides yillam, ut nunc quidem est, lautius aedificatam patris 20 nostri studio, qui quom esset infirma yaletudine, hic fere aetatem egit in litteris. Sed hoc ipso in loco, quom avos viveret et antiquo morę parva esset villa, ut illa Curiana in Sabinis, me scito esse natum. Quare inest nescio quid et latet in animo ac sensu meo, 25 quo me plus hic locus fortasse delectet, siquidem etiam

ille sapientissimus yir, Ithacam ut yideret, inmortali-

tatem scribitur repudiasse. Att. Ego vero tibi istam 4

iustam causam puto, cur huc libentius venias atque liunc locum diligas; quin ipse, vere dicam, sum illi 30 yillae amicior modo factus atque liuic omni solo, in quo tu ortus et procreatus es; moyemur enim nescio quo pacto locis ipsis, in quibus eorum, quos diligimus aut admiramur, adsunt yestigia. Me quidem ipsae illae nostrae Athenae non tam operibus magnificis

35 exquisitisque antiquorum artibus delectant quam re-

cordatione summorum yirorum, ubi quisque habitare, nbi sedere, ubi disputare sit solitus, studioseque eorum

(34)

406 DE LEGIBUS

etiam sepulchra contemplor. Quare istum, ubi tu es natus, plus amabo postliac locum. M. Gaudeo igitur

5 me incunabula paene mea tibi ostendisse. Att. Equi-

dem me cognosse admodum gaudeo. Sed illud tamen

quale est, quod paulo antę dixisti, liunc locum, id est, 5

ut ego te accipio dicere, Arpinum, germanam patriam esse yestram? Numquid duas habetis patrias? an est una illa patria communis? nisi forte sapienti illi Ca- toni fuit patria non Roma, sed Tusculum. M. Ego mehercule et illi et omnibus municipibus duas esse n> censeo patrias, unam naturue, alteram ciyitatis; ut ille Cato, quom esset Tusculi natus, in populi Romani civitatem susceptus est; ita, quom ortu Tusculanus esset, ciyitate Romanus, babuit alteram loci patriam, alteram iuris; ut vestri Attici, prius quam Theseus is eos demigrare ex agris et in astu, quod appellatur, omnis se conferre iussit, et sui erant iidem et Attici, sic nos et eam patriam ducimus, ubi nati, et Ulani, a

qua escepti sumus. Sed necesse est caritate eam prae-

stare, f qua rei publicae nomen uniyersae ciyitatis 20 est; pro qua mori et cui nos totos dedere et in qua nostra omnia ponere et quasi consecrare debemus; dulcis autem non multo secus est ea, quae genuit, quam illa, quae excepit. Itaque ego hanc meam esse patriam prorsus numąuam negabo, dum illa sit maior, 25 haec in ea contineatur . . . habet ciyitatis et unam

g illam ciyitatem putat. Att. Recte igitur Magnus ille

noster me audiente posuit in iudicio, quom pro Ampio tecum simul diceret, rem publicam nostram iustissi- mas liuic municipio gratias agere posse, quod ex eo so duo sui conseryatores extitissent; uti iam yidear ad- duci hanc quoque, quae te procrearit, esse patriam tuam.

Sed yentum in insulam est. Hac vero nihil est amoenius. Etenim hoc quasi rostro finditur Fibrenus ss et diyisus aequaliter in duas partes latera haec ad- lutt rapideque dilapsus cito in unum confluit et

(35)

tan-407

tum couplectitur, quod satis sit modicae palaestrae, loci; quo effecto, tamąuam id habuent opens ac rnu- neris ut hanc nobis effieeret sedem ad disputandum, statim praecipitat in Lirem et, quasi m familiam pa-

5 triciam venerit, amittit nomen obscunus Liremque

multo gelidiorem facit; nec emm ullum boc frigidius flumen attigi, quom ad multa accesserim ut vix pecie temptare id possim, quod m Phaedro Platoms fac

Socrates. M. Est vero ita; sed tamen bmc amoem- 7

10 tati, quem ex Quinto saepe audio, Thyamis Epirotes tuus ille nibil, opinor, concessent. Q. Est ita ut di- cis: cave enirn putes Attici nostn Amalthio platams- que illis quiequam esse praeclanus. Sed, si yidetur, considamus hic in umbra atque ad eam partem sei- is monis, ex qua egressi sumus, reyertamun iO l ra - clare exigis, Quinte, (at ego effugisse arbitrabar) et tibi horum nihil deben potest. Q. Ordire lgitur, nam hunc tibi totum dicamus diem.

M 'A Io v e M usarum p rim o rd ia , sieut m Ara-

20 tio carmine orsi sumus. Q. Quorsum istuc? M tjuia nunc item ab eodem et a ceteris dis mmortalibus

sunt nobis agendi capienda primordia. Q. Optime veio, 3

frater, et fieri sic decet. , ,

M Yideamus igitur rursus, pnus quam adgreclia- 4

25 mur ad leges singulas, vim naturamque legis, ne, ouom referenda sint ad eam nobis ornma, labamur interdum errore sermonis ignoremusque vim ratioms eius qua iura nobis definienda silit. Q. Sanę quidem bercie et est ista recta docendi via. M. Hanc igitur ao video ’ sapientissimorum fuisse sententiam, legem ne- que hominum ingeniis excogitatam nec scitum aliquod esse populorum, sed aeternum quiddam, quod umver- sum mundum regeret imperanch prohibendique sa- pientia. Ita principem legem illam et ultimam men- 35 tem esse dicebant omnia ratione aut cogentis aut yetantis dei; ex quo illa lex, quam di liumano genen dederunt, recte est laudata; est emm ratio menscpie

(36)

408 DE LEGflBUS

sapientis ad iubendum et ad deterrendum idonea.

9 ^ 1(łuotiens iam iste locus a te tactus est; sed antę

qnam ad populares leges yenias, viru istius caelestis legis explana, si placet, ne aestus nos consuetudinis absorbeat et ad sermonis morem usitati trahat. M. A s

parvis enim, Quinte, didicimus 'si IN ius v o c a t’ ataue

eius modi 'i e g e s ’ alias nominare. Sed vero intellegi sic oportet, et lioc et alia iussa ac vetita populorum mm habere acl recte facta yocandi et a peccatis ayo-

candi, quae non modo senior est quam aetas p o-10

pulorum et ciyitatium, sed aeąualis illius caelum at- 10 que terras tuentis et regentis dei. JSreque enim esse mens divma sine ratione jiotest, nec ratio divina non nanc vim m rectis pravisque sanciendis liabet, nec qma nusąuam erat scriptum, ut contra omnis liostium ia copias m ponte unus adsisteret a tergoque pontem mterscmdi iuberet; idcirco minus Coclitem illum rein gessisse tantam fortitudinis lege atque imperio puta- bimus, nec, si regnante L. Tarquinio nulla erat Ro- mae scrrpta lex de stupris, idcirco non contra illam 20 tegem^ sempiternain Sex. Tarquinius vim Lucretiae

Tiicipitini filiae, attulit. Erat enim ratio profecta a rerum natura et ad recte faciendum inpellens et a delicto ayocans, quae non tum denique incipit lex esse quom scripta est, sed tum, quom orta est; orta autem 25 est simul cum mente diyina. Quam ob rem łex vera atque princeps apta ad iubendum et ad vetandum ratio est recta summi Iovis.

jj Q■ Adsentior, frater, ut, quod est rectum yeruinowe aeternum ąuoąue sit neque cum litteris, quibus scita 30

scribuntur, aut oriatur aut occidat. M. Ergo ut illa diyina mens summa lex est, item, quom in homilie est perfecta, . . . in mente sapientis; quae sunt autem yane et ad tempus discriptae populis, favore rnao-is

quam re legum nomen tenent. Omnem enim legem, 35

quae quidem recte lex appellari possit, esse laudabi- lem quibusdam talibus argumentis docent: Constat

(37)

409

profecto ad salutem civium civitatumque incolumita- tem vitamque hominum ąuietam et beatam inyentas esse leges, eosque, qui primum eius modi scita san- xerint, populis ostendisse ea. se scripturos atque ła-

5 turos, quibus illi adscitis suseeptisque honeste beate-

que yiyerent; quaeque ita conposita sanctaque essent, eas leges yidelicet liominarent. Ex quo iiitellegi par est eos, qui perniciosa et iniusta populis iussa descrip- serint, quom contra fecerint quam polliciti professique io sint; quidvis potius tulisse quam leges, ut perspicuum esse possit in ipso liomine legis interpretando inesse vim et sententiam iusti et veri legendi. Quaero igi- 12 tur a te, Quinte, sicut illi solent: Quo si ciyitas ca- reat, ob eam ipsam causam, quod eo careat, pro nihilo 15 babenda sit, id estne numerandum in bonis? Q. Ac

inaxumis quidem. M. Lege autem carens civitas estne

ob id ipsurn habenda nullo loco? Q. Dici aliter non

potest. M. Necesse est igitur legem haberi in rebus

optimis. Q. Prorsus adsentior. M. Quid, quod multa 13

20 perniciose, multa pestifere sciscuntur in populis, quae non magis legis nomen adtingunt, quam si latrones aliquas consessu sua sanxerint? Nam neque medico- rinn praecepta dici vere possunt, si quae inscii in- peritiąue pro salutaribus mortifera conscripserunt, ne-

25 que in populo lex, cuicuimodi fuerit illa, etiamsi

perniciosum aliquid populus acceperit. Ergo est lex iustorum iniustorumque distinctio ad illam antiquissi- mam et rerum omnium principem expressa naturam, ad quam leges homium deriguntur, quae supplicio in-

3° probos adficiunt, defendunt ac tuentur bonos.

Q. Praeclare intellego nec vero iam aliam esse 6

nllam legem puto non modo habendam, sed ne appel-

landam quidem. M. Igitur tu Titias et Apuleias 14

leges nullas putas? Q. Ego vero ne Livias quidem.

35 M. Et recte, quae praesertim uno yersiculo senatus

puncto temporis sublatae sint; lex autem illa, cuius yim explicavi, neque tolli neque abrogari potest.

(38)

DE LEGIBDS

Q. Eas tu igitur leges rogabis videlicet, quae num-

quani abrogentur. M. Certe, si modo aceeptae a duo- bus vobis erunt. Sed, ut vir doctissimus fecit Plato atque idem gravissimus philosophorum omnium, qui

princeps de re publica conscripsit idemque separatim 5

de legibus eius, id mihi credo esse faciundum, ut, prius quam ipsam legem recitem, de eius legis laude dicam. Quod idem et Zaleucum et Cbarondam fecisse video, quom quidem illi non studii et delectationis, sed rei publicae causa leges cmtatibus suis scripse- w runt. Quos imitatus Plato videlicet hoc quoque legis putavit esse, persuadere aliquid, non omnia vi ac minis

15 cogere. Q. Quid, quod Zaleucum istum negat ullum

fuisse Timaeus? M. At ait Theopbrastus, auctor haud deterior mea quidem sententia (meliorem multi no- is minantj; commemorant vero ipsius cives, nostri clien- tes, Locri. Sed sive fuit sive non fuit, nihil ad rem; loquimur, quod traditum est.

T Sit igitur hoc iam a principio persuasum civibus,

slominos esse omnium rerum ac moderatores deos, 20 eaque, quae gerantur, eorum geri iudicio ac numine, eosdemque optime de genere hominum mereri et, qualis quisque sit, quid agat, quid in se admittat, qua meute, qua pietate colat religiones, intueri piorumque et

im-16 piorum habere rationem; his enim rebus inbutae men- 25

tes haud sane abhorrebunt ab utili aut a vera sen­

tentia. Quid est enim rerius quam neminem esse

oportere tam stulte adrogantem, ut in se rationem et mentem putet inesse, in caelo mundoque non putet? aut ut ea, quae vix summa ingenii ratione comprehen- 30

dantur, nulla ratione moveri putet? Quem yero astro-

rum ordines, quem dierum noctiumque yicissitudines, quem mensum temperatio quemque ea, quae gignun- tur nobis ad fruendum, non gratum esse cogunt, hunc

hominem omnino numerari qui decet? Quomque orania, 35

quae rationem habent, praestent iis, quae sint rationis expertia, nefasque sit dicere ullam rem praestare na-410

Cytaty

Powiązane dokumenty

merksam, daß anders, als das Problem es darstellt, das Wesen der Dinge sich nicht mit dem Allgemeinen, den Begriffen, deckt, sondern von ihnen durchaus

Adhuc restat, ut de locutionibus, quas Graeci (poadsię vocant, pauca dicam; atque consenta- neum est et ex re mea videtur esse, eas tantum dictiones enumerare et

Inni twierdzą, że Krates swoje bogactwa wrzucił do morza, jeszcze inni utrzymują, że filozof cały swój pieniądz złożył w depozycie u pewnego bankiera razem z umową,

No« aberras: Is enim numerorum fcien t i fimus erit, qui nentantum communia pracepta ueluti digitos fuos calluerit, fed etiam qui propius eadem mfuas,uel minimas formas

Zusammenfassend darf hier festgestellt werden, dass es dem Bearbeiter des obi- gen Teils gelungen ist, durchaus treffende Bemerkungen über eine Reihe nl. Vokale,

Der H eilige Franz, die G eneralkapitel in A ssis und Bologna sow ie die Schriftsteller Ordinis Fratrum Minorum bejahten die Übernahm e der liturgischen Bücher von

4. Ex axiomatc, de quo inter Bonaventuram et Thomam69) nulla est dissensio, miradura hominis causa creatura esse, sua sponte deduci potest, hominem tempore ortum et mundum aeternum,

Wprawdzie obserwacja Gilsona, ze istnienie muchy oraz istnienie Boga, z czysto logicznego punktu widzenia s$du egzystencjalnego, nie r6znis si$, jest sluszna, nie jest to