• Nie Znaleziono Wyników

"Manna absconditum" (Ap 2, 17) quonam sensu ad Eucharistiam referatur

N/A
N/A
Protected

Academic year: 2021

Share ""Manna absconditum" (Ap 2, 17) quonam sensu ad Eucharistiam referatur"

Copied!
8
0
0

Pełen tekst

(1)

Augustyn Jankowski

"Manna absconditum" (Ap 2, 17)

quonam sensu ad Eucharistiam

referatur

Collectanea Theologica 29/1-4, 3-9

1958

(2)

„M A N N A A BSC O N D ITU M “ (Ap 2, 17) QUONAM SE N SU Ą D E U C H A R IST IA M R E F E R A T U R

Concinnanti m ihi nuperrim e com mentarium in Apocalypsin Iohanneam sat m ira visa est apud auctores huius tem poris opinionum diversitas simul et incertitudo in exponendo, quid significaret «praemium „m anna absconditum “ (Ap 2, 17), pro- missum a Christo „vincenti“ in epistula „Angelo“ ecclesiae Pergamenae destinata. Quo-symbolo Eucharistiam designari sat com muniter docebat Traditio. Sic v. gr. censuerunt: Origenes (in Scholiis), Primasius, Andreas Caesareensis, Beda V enera- bilis, Alcuinus, Haymo, Berengaudus, Arethas Caesareensis, Dionysius bar-Salibi. Qui sensus symboli eucharisticus tum medii aevi tum recentioris aetatis scriptoribus asceticis per- carus fuit. Ultimi vero saeculi commentatores in diversas abe- unt sententias: alii interpretationem eucharisticam silentio praetereunt, qui su n t perm ulti, prae prim is e castris acatholi- corum, alii earn saltern verisimilem a u tu m a n t*), alii denique aperte ipsi asse n tiu n t2). Sed apud hodiernos exegetas non ita

*) Ita — tem p oris ordine serv a to — v. gr. H. L esêtre, D B IV, 1, 663; M. M einertz, T h eologie des NT, B onn 1950, II, 174.337; J. B on sirvén , L’Apocalypse de St. Jean, P aris 1951, ad. loc.

2) Ita ad lo cu m h ab en t com m en tarii: E.-B. A llo , St. Jean L ’A p oca­ lypse, P a r is 3 1933; M .-E B eism ard, L ’A p ocalyp se, P aris 1950, R. G u tz- w iller, H err der H errscher, C hristus in der G eh eim en O ffenbarunng, E insideln 1951; P. H äring, D ie B o tsch a ft der O ffenbarung der hl. Jo­ hannes, M ünchen 1953; C. C. M artin d ale, T he A p ocalyp se, L ondon — N ew Y ork 1953 (in T he C atholic C om m entary on H oly Scripture). E x a ca th o licis vero: Th. Zahn, D ie O ffen b aru n g d es Johannes, L e ip z ig a 1926. P raeter hos com m entarios, qui p au cissim a h ab en t de „m an n a

(3)

m ulta invenies, cur tali explicationi huius symboli calculum adiecerint vel saltem probabilem earn aestim arint. Quam ob rem operae pretium est tum in causas eius modi incertitudinis opinionum inquirere, tum hac inquisitione peracta summam argum entorum pro interpretatione eucharistica adstruere et ipsam nova quadam luce illustrare. Hoc modo spero peculiarem sensum symboli eucharisticum enucleatum iri.

Causae dubitandi de sensu eucharistico nostri symboli ad

tria potissimum capita videntur mihi posse reduci. P r i m o

„m anna“ hoc loco satis explicatur ideis tum Veteris Testam enti tum commentis theologicis Iudaismi tardioris Betatis, s e c u n - d o symbolum hoc loco sensum eschatologicum prae se fert, qui aegre com ponitur cum Eucharistia, t e r t i o symbolum vi- detu r rem magis generalem quam unum sacram entum desig- nare. In singula puncta haec inspiciamus oportet.

Appositio adiectivi „absconditum “ ad vocem „m anna“ allu- dere videtur non tarn ad arcana quaedam fidei Christianae, quam potius ad res notas ex Vetere Testamento vel etiam ad symbola usurpata in theologia Iudaismi. Reapse plerique commentatores soient allegare has analogias: a) vase aureo abscondebatur m an­ na in Area Foederis (Ex 16,33s; Hb 9,4); b) secundum tradi- tionis Iudaeorum quandam narrationem tota Area Foederis, una cum praedicto vase aureo continente manna, abscondita est ab Ieremia propheta in quodam specu (2 Mach 2,5-7); c) theologi Iudaismi contendebant m anna hoc saeculo inveniri non posse (Mekhilta Ex, 16,25,169), utpote absconditum tertio in caelo (Rabba Gn 19; — Nu 13), ex quo durante regno mes- sianico ipsum pluere necesse sit (Bar syr 29,8; Sibyll 7,148s). Si ergo tot analogiis ex Vetere Testamento et scriptis rabbi- nicis illu stratur „manna absconditum“, cur recurrendum est ad Novum?

Deinde non est dubium, quin Christus per Iohannem septem Asiae ecclesiis m ittens nuntium , Iudicis Supremi atque

Remu-pV'^co^dito“ peculiari studio in praem ia ap ocalyp tica in cu b u it A. S krin- jar, P raem ia in Apoc. 2 et 3 V ictoriae proposita, VD 13 (1933) 182— 186.232—239.277— 280.295—301.333—340, qui ib id em (238s) tra d itio n a li

e x p lic a tio n i eu ch a ristica e p len u m dat assensum .

(4)

neratoris gerat personam. Praem ia igitur ab ipso distribuenda videntur spectare ad aevum eschatologicum sensu stricto va- riisque nominibus aeternam beatitudinem caelestem designare. Atqui certo certius in caelo Eucharistia celebrari cessabit, ergo aliud quid significare oportet „m anna absconditum“, non Eu- charistiam.

Denique ipsum symbolum — uti tale — caute interpre- tandum est, praesertim cum in Apocalypsi symbola saepe non clare distincta et univoca, sed potius — si fas est ita dicere — fluctuantia et „elastica“ esse constet. Q uapropter et res omnes symbolicis praemiis significatae videntur latiorem induere sen-

sum, quam unius sacram enti stricte determ inati.

Totius quaestionis exam en incipiamus oportet ab his, quae taraquam argum enta pro sensu eucharistico allata sunt in Tra- ditione. Etsi de unanim i ipsius consensu hac in re vix quicquam dici possit, nihilominus tarnen haec puncta interpretationis a Traditione stabilita, postea fusius tractata, in tuto collocari videntur, et a quopiam interprète serio rem tractante levi pede non sunt transeunda: 1) manna, saepius in Vetere Testa­ mente nuncupata „panis de caelo“ (v. gr. Ex 16,4; Ps 77 (78), 24; 104 (105), 4; Sap 16,20), cum hac ipsa locutione synonymica in Novo Testamento est typus Eucharistiae, et quidem tum in scriptis Iohanneis (J 6,31-33.48-52) tum in Paulinis (1 C 10,3.6.11.16s.20s) 3; 2) praem ium hoc in contextu sermonis oppo- nitur mensae, in qua deorum cultores pagani idolothytis vesce- bantur (Ap 2,14); simili ratione utraque mensa opponitur apud Paulum loco citato 4). Duae hae sim ilitudines certo certius plu- ris valent in vero symboli sensu detegendo, quam istae, quae ex Iudaeorum desum untur scriptis. Iohannes enim dum quae- dam ex Iudaism i theologia desumere videtur, sedulo omnia haec — u ti patet ex exemplo regni m illennarii — purgat ab omni elemento terrestri. Ceterum somnia de cibo aevi

messiani-s) Ita iam P rim a siu s (ML 68, 806messiani-s) et A n d reas C aesareen sis (MG 106, 238).

4) O ppositionen! „im puri c ib i” e t „panis v ita e ” in cu lca t A reth as (MG 106, 537).

(5)

6 Augustinus Jankowski

ci m irum quantum distant a profunditate theologica symbolo- rum, quae in scriptis Iohanneis reperiuntur. Etsi allusiones ad vas, in quo asservabatur m anna in Area Foederis, vel ad actio­ nem Ierem iae penitus excludi non possint, tarnen nostro in contextu sermonis non sunt ta n ti momenti, u t in tra limites V eteris Testam enti una cum doctrina theologica Iudaismi sym- boli sens um valeant ooarctare. Ceterum pleraque, si non omnia prorsus, symbola Apocalypseos Iohanneae, ex Vetere m utuata Testamento, in sensum Chistianum manifesto — u t ita dica- mus — transponuntur. A ntiqua enim origo symboli novitati rei significatae nullatenus obstat. Hoc igitur modo prima, quae oriri pcssit, obieotio refutatur.

Dubium alterum, quod ad sensum totius loci eschatologicum appelât, specietenus maioris est momenti, nam Christum ibi ex Rem uneratoris Supremi persona loqui quis est, qui neget. At nimis ,,more geometrico“ ratiocinaretur, ideoque erraret, qui in imaginibus ideisve Apocalypseos vellet linea sem per distincta atque nitida aevum praesens a ,,vita venturi saeculi“ separare. Constat enim in Apocalypsi, sicut ceterum saepe in theologia Novi Testamenti, aevum futurum , i. e. proprie eschatologicum, quodam modo superim poni aevo praesenti, uti simul exsistens usque ad Parusiam, qua facta aevum praesens cessabit. Ergo im prim is quaerendum est, utrum praem ia in epistulis ad septem ecclesias enum erata, praecipue vero „m anna absconditum“, sint eschatologica sensu stricto, an illo latiore, aliis verbis: utrum adventura sint demum aevo praesenti elapso, an dono Christi iam quodam modo adsint. Sermonis contextus in cunctis septem epistulis semper adesse sensum stricte eschatologicum m anifesto negat. Nam: a) comminationes Christi, „qui am bulat in medio septem candelabrorum aureorum ^ (2,1), i. e. conscius sollicitus- que est rerum praesentium totius Ecclesiae suae, saepe a d 'a e ­ vum praesens spec tant (sic v. gr. pluries repetitum „venio

tib i“ una cum iis, quae consequuntur: 2,5.16.22s); b) etsi p ra e ­ mia a Supremo Rem uneratore Christo distribuuntur, tarnen in­ doles eorum consentanea est doctrinae Iohanneae, secundum quam gratia stricte nectitur cum gloria, nam in praem iis illis

(6)

semper conspicitur participatio quaedam fidelium in vita vel potestate Christi, quae procul dubio iam aevo terrestri incipi­ tu r (cf. J 3,36; 6,47.54; 17,3; 1 J 3,2, Ap 2,26s); c) victores praemiis

digni exprim untur participio praesentis vix&v, in quo sensus futuri cum tempore praesenti in unum coalescit; d) „manna abs- conditum“ «partim saltern ad aevum praesens pertinere duo sua- dent: ipse typus biblicus „panis viatorum “ necnon appositum adiectivum „absconditum“, quod vix potest componi cum caelo, ubi „quidquid latet, apparebit“. Quam ob rem „manna abscon­ ditum*f complectere utraque dona, gratiae videlicet et futurae gloriae, ultro conceditur ab iis etiam, quibus sensus symboli huius eucharisticus non ita certus v id e tu r5).

A ltera ex parte etsi non est dubium, quin cesset in caelo Eucharistia, nexum huius sacram enti cum eschatologia Novi Testam enti studia exegetica recens édita m erito e lu cid aru n t6). Adest enim in ipsa anticipatio quaedam Parusiae, ratione habita utriusque adventus Domini („M aranatha!“), adest etiam inchoa- tio quaedam vitae unionisque intim ae cum Christo, quae imagine cenae amicorum apte adum bratur (cf. Ap 3,20). In ceteris scrip- tis Iohanneis adest nedum hiatus, sed nexus sat strictus Eucha- ristiam in ter et eschatologiam, u t patet ex magno sermone eu- charistico (p raedpue cf. J 6,50-52). Nihil igitur obstat, quominus etiam in „m anna abscondito“ adsit allusio ad Eucharistiam, nempe ad ipsius effectus perennes his in terris inchoatos.

Iam respondendum est ultimae non tarn obiectioni, quam potius rectissimae postulationi, videlicet, u t ipeculiaris indolis symbolorum, quae in Apocalypsi usurpantur, ratio prae oculis habeatur. Hac in re optima videtur via media, talis scilicet, quae pari modo rigidam „more geometrico“ faciendam in terp rétâtio- nem evitet, quam nimis latum modum tractandi symbola ilia, ac si omnia praem ia unam eandemque rem variis dum taxat

6) C ertain em en t Jean, si sp iritu el, n e retien t que le sy m b o le de b ien s tou t à la fo is futurs et a c tu e ls” J. B on sirven , op. cit., 115.

b) Cf. Y. de M ontcheuil, S ig n ifica tio n esch atologiq u e du repas eu ch a ristiq u e, R e c h S c tie l 33 (1946; 10— 43; O. C ullm ann, C hrist et le tem ps, N eu ch â tel — P aris 1947, 110.

(7)

8 Augustinus Jankowski

nominibus d esig n are n t7). Nostro igitur in casu „m anna abscon- ditum “ non solum cibum eucharisticum hac vita durante susci- piendum significat, sed idem arcanum adium entum gratiae, qua- tenus inchoat iam vitam cum Christo perennem. Aliis verbis* uno solo obtutu — ut nunc dicimus „perspectiva“ — effectum aeternum una cum causa ipsius tem porali necesse est conside- remus 8).

Postquam obiectionibus respondimus, restât, u t e sermonis contextu pauca quaedam eruamus, quae interpretation! eucha- risticae sint adminiculo, supposita sane fundam entali analogia cum doctrina sermonis eucharistici (J 6).

1) Genetivus partitivus t o u [idwa loco simplicis accusativi

m irum quantum quadrat cum locutione „vere est cibus“ (J 6,55). Non idea abstracta, sed proprie cibus est illud m a n n a .v

2) „Absconditum“ (apud veteres etiam : „absconsum“) expri- m itur participio perfecti Vwevtpu^svov. Quod verbi in hac forma significationem attinet, u t lexica produnt, haec in Novo Testa- mento referri solet ad arcanum quid vel secretum (v. gr.: Mt 13,35; L 18,34; J 19,38; 1 C 2,7; E 3,9; C 1,26). Cum in- super participium perfecti innuat statum actionis verbi duran- tem, illud arcanum m anna apocalypticum tali statu rem anet: Profunditas m ysterii realis praesentiae Christi in Eucharistia, quod „donee veniat“ duraturum est, optime exprim itur. Si vero effectus Eucharistiae perennes consideramus, arcanum illud per- tinet ad m agnitudinem praemii, sim iliter ac in 1 C 2,9.

3) „Calculus candidus cum nomine novo“ simul cum „m anna abscondito“ tribuendus „vincenti“ — etsi originem imaginis non ita clare m anifestât — rem a se significatam non obscure pro- dit: „in scripto Iohanneo hoc aliud esse nequit, nisi ilia natu rae nostra regeneratio, sine qua in regnum Dei introire non

possu-j *________

7) „A uctor, qui lib e n tissim e tra n sla tio n e e t im a g in e utitur, qui im agin es su as m agis cogitat, quam im aginatur..., ta lis auctor sim ilitu - d in ib u s non u titu r m odo vago et p rom iscu o” A . Skrinjar, art. cit., 186.

8) S im ile quid, sign u m v id e lic e t se n s ib ile et rem sig n ifica ta m in u n u m c o n flu e r e v.idem us etiam in e p istu lis Ig n atian is, baud ita m u ltu m p o st A p o ca ly p sin con scrip tis. Cf. ea, q u a e scrip seram : D e E u ch a ristia apud Ig n a tiu m A n tioch en u m , C ollT h 22 (1950—51) 50— 53.

(8)

mus (J 3, 3.5), nisi ilia transform atio, qua efficimur et nomina- m ur filli Dei (1 J 3,1). U trum magis status gratiae, an status gloriae respiciatur, haud facile d efinitu r“ 9). ,,Nomen novum “ est certo saltern effectus prim arius sacram enti Baptismi „sub specie aeternitatis“ consideratus. Parallelism us utriusque sacra­ menti, Baptismi videlicet et Eucharistiae, theologiae Iohanneae carus (cf. J 19,34; 1 J 5,6.8) m erito hie videri potest.

His omnibus perpensis sensum eucharisticum locutioni „m an­ na absconditum “ subesse vix potest negari. Quod tarnen non tarn solum Eucharistiae sacram entum durante hac vita terrestri su- mendum significat, quam potius ab Eucharistia praecipue auc- tam participationem fidelium in vita Christi, quae participatio nunc vere inchoata, in „vincentibus“ in aeternum est duratura. Totum igitur sermonis contextum tali liceat reddere paraphrasi: „Vincenti tentationes participandi in sacris mensis gentilium dabo frui effectibus, quos mea sacra mensa, i. e. Eucharistia, semper remanens arcana e t intellectui impervia, trib u it hoc aevo atque futuro; simulque dabo ipsi frui effectibus meae initiatio­ n s baptismalis, quae nexum ineffabilem incommunicabilemque ceteris inter me et ipsum vincentem iam inchoat“ .

Tota haec quaestio de genuino sensu vocis „m anna“ non est sine consectariis pro theologia Novi Testamenti. Si enim sensus eucharisticus heic accipitur, novum habetur exem plum duplicis adimpletionis typi biblici ex Vetere Testamento desumpti, qua- rum altera fit in oeconomia Novi Testam enti terrestri, altera vero in aeternitate, ad instar tr y p ty c h i10) cuiusdam: 1) m anna historicum, 2) m anna absconditum seu Eucharistiae sacram en­ tum, 3) „sem piterna fruitio divinitatis praefigurata“ 11 ab Eu­ charistia et simul vere inchoata. Novum item habetur argu­ m entum pro exisistentia typorum etiam in Novo Testamento.

•) Skrinjar, art. cit., 278.

10) C uius ex em p lu m in hac serie: B ap tism u s in ter d ilu v iu m e t u lti­ m um iu d iciu m clare e x p o su it J. D aniélou, Sacram entum futuri, E tudes su r le s origin es de la typ ologie b ib liq u e, P aris 1950, 55— 85.

Cytaty

Powiązane dokumenty

gionalne systemy innowacji w Polsce, Wydawnictwo Difin, Warszawa 2011, s. Matusiak, Budowa powiązań nauki z biznesem w gospodarce opartej na wiedzy. Kozioł, Determinanty

Wydaje się nawet, że komuniści częściej i intensywniej atakowali kierownictwa partii lewicy ruchu ludowego, gdyż to ich członkowie, jako ele­ ment bardziej radykalny, mogli stać

W przypadku osób z niepełnosprawnością intelektualną pojawia się jednak problem – wiele spośród tych osób nie doświadczyło jeszcze własnej dorosłości.. Spowodowane jest

Pracownicy Muzeum Historii Kielc Krzysztof Myśliński i Marcin Kolasa wzięli udział w konferencji „Kielecczyzny drogi do niepodległości”, zorganizowanej przez

W roku 2007 zarząd Instytutu Studiów nad Małżeństwem i Rodziną imie- nia Jana Pawła II przy Papieskim Uniwersytecie Laterańskim w Rzymie posta- nowił uhonorować tytułem

Czy kryzys finansowy, który dawno już przełożył się na gospodarczy, jest w stanie doprowadzić do nowego międzynarodowego ładu w tym zakresie.. Nikt tego nie wie, ale

Kierownik Pracowni opracował szereg recenzji książek poświęconych hi- storii medycyny (ukazały się one drukiem lub też znajdują się w druku, w szeregu czasopism:

Hrubieszowskie Towarzystwo Rolnicze, dzieło Stanisława