• Nie Znaleziono Wyników

Interpretatio Jo 6, 54 in primo temporis spatio concilii Tridentini

N/A
N/A
Protected

Academic year: 2021

Share "Interpretatio Jo 6, 54 in primo temporis spatio concilii Tridentini"

Copied!
9
0
0

Pełen tekst

(1)

Stanisław Frankl

Interpretatio Jo 6, 54 in primo

temporis spatio concilii Tridentini

Collectanea Theologica 17/3, 424-431

(2)

IN T ER PR E TA TIO Jo 6, 54 IN PRIM O TEM PORIS

SP A T IO CONCILII TRIDENTINI.

Decursu laboris in decreto Tridentino de communione sub utraque specie formando suscepti obiectum acris controversiae fuit sen su s verborum Christi, quae S. Joannes refert et quibus

tum utraquistae s. XV tum etiam varii calixtini s. XVI suas

sententias probare conati s u n t*). Cum enim Christus — en tenor eorum argumentationis — in oratione a S. Joanne relata de futura com m unione reapse loquatur atque expresse necessitatem man­ ducationis sui corporis simulatque potationis sanguinis incul­ cet, communionem sub utraque sp ecie pro omnibus fidelibus ex iure divino necessariam esse sequitur2). Quapropter tum theologi, qui in laborem praeparativum, tum patres, qui in ipsos heterodoxorum articulos condem nandos atque in decretum con­ cilii redigendum operam contulerunt, magno apparatu positivo adducto, per multum et longum disputabant, quonam sensu Christi verba intelligenda sint.

1) Jo 6, 54; Qui manducat m eam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam .

2) Articulus VII: D e iure divino e s s e sub utraque sp ecie etiam populum com m unicare, ac propterea peccare e o s, qui cogunt populum altera specie uti. Concilium Tridentinum... Ed. G o e r r e s i a n a (abbr. CTr), Friburgi 1911, V 870. Articuli haereticorum super Sacram ento E ucharistiae p r i m a v i c e propositi sunt th eologis m inoribus die 3. Februarii 1547. Patres autem exem plum horum articulorum iam die 1. eiusdem m en sis acceperunt. CTr V 869 n. 3. Sententia heterodoxorum de Cone. Trid. labore datur apud C h e m n i t z , Exam en Concilii Tridentini, ed. P reu ss, Berlin 1861 (1 ed. 1563/73) p. 380 ss.

(3)

Historia huius disputationis necnon ipsiu s doctrinae evo­ lutio, quae multum ad ipsum decretum de com m unione sub utraque die 16. Julii 1562 editum cognoscendum refert, iam exa­ rata e s t 3). Cum tamen decursu tem poris acta concilii Tridentini ad primam partem eiusdem concilii spectantia edita sint, restat, ut hoc, quod h u c u s q u e a t t e n t i o n e m f u g i t , breviter con­ sideretur.

Prima vice in concilio Tridentino — saltem iuxta actorum eiusdem concilii editiones, quae hactenus apparuerunt, et praeser­ tim iuxta am plissim am collectionem a Societate G o e r r e s i a n a maiore in parte iam ed itam 4) — mota est haec quaestio die 3. Februarii 1547, dum valor decem articulorum, in quibus d oc­ trina heterodoxorum de A ugustissim o Sacramento Eucharistiae continetur, exam inationi subiectus e s t 5). Nimirum Bartholom aeus M i r a n d a О. P., th eologu s Hispanus a Carolo V in concilium m issus, occasion e septim i ex propositis articulis exam inandi dixit locutionem Christi apud S. Joannem (6, 54) contentam de man­ ducatione spirituali intelligendam esse. Hanc tamen sententiam non probat, nisi opinione „aliquorum“, qui probabiliter ad aucto­ res contem poraneos pertinent6).

Brevi tempore elapso, scilicet die 7. Februarii 1547 sen su s verborum Christi controversiae obiectum fit. Aliqui theologi dum conantur demonstrare totam adversariorum argumentationem fundamento carere, sententiam Mirandi sequuntur. Hic pertinent, praeter praefatum Hispanum, Petrus Paulus C a p o r e l l a de P o ­ tentia O. M. Con. Neapolitanus, Aurelius P h i l i p p u t i u s O. S. A. de Roca contrata, Hieronymus L o m b a r d e l l u s O. M. O bs. B rixiensis, Andreas N a v a r r a , theologus saecularis, H ispanus, Ludovicus C a r v a i a l u s O. M. Obs. Hispanus, G eorgius A l v a ­ r e z a V osm ediano (M elchior de B osm ediano) H ispanus, th

eolo-3) F. C a v a l i e r a, L’interprétation du chapitre VI d e saint Jean. U ne controverse ex égétiq u e au C oncile d e T ren te: R evue d’histoire e c c lé sia ­ stique 10 (1909) 687—709.

4) Acta, quae annum 1551 considerant, adhuc prelum expectant. s) Ex ep isto la Claudii Jaii S. J. Secretarii ad S. Ignatium 30. Januarii ann. 1547 data elu cet maximam lab oris partem in doctrinam h etero d o x o ­ rum inquirendam atque in articulos dam nandos p roponendos fu isse h is- panorum theologorum S. J., videlicet Jacobi L a y n e z et A lphonsi S a l m e ­ r o n, qui a P au lo III in concilium m issi sunt. CTr V 835 n. 3.

«) CTr V 874, 23 ss .

(4)

gus saecularis episcopi Pacensis, G e o r g i u s a S. J a c o b o O.P. Portugallensis, theologus a rege Joanne III in concilium missus, Hieronymus G u i l h e l m i O . P . Portugallensis. Alii autem commu­ nionem a Christo apud S. Joannem 1. c. commendatam sensu sacra- mentali interpretandam esse putabant. Hanc explicationem se­ quuntur Vincendus L e o n i n u s O. Car. vicarius Panormitanus Siculus, Vincendus de C a s a l e O. P. Portugallensis, theologus a rege Joanne III in concilium m issus, Jacobus L a y n e z S. J. Hispanus theologus Pauli III. Non desunt theologi, qui eligunt „viam m ediam “, in qua utraque sententia componatur, videlicet interpretatio sensu spirituali simulatque sacramentali. Asseclae huius sententiae sunt Sebastianus de C a s t e l l o O. M. Con. Italus, Franciscus H e r r e r a , theologus saecularis Caroli V, Joannes C o n s i l i i O. M. O bs. doctor Parisiensis, Andreas de V e g a O. M. Obs. Hispanus, doctor Salamantinus, qui — licet huic sententiae faveret — tamen ad interpretationem sacramentalem m agis inclinabat. Denique iuxta Gasparum a R e g i b u s О. P., theologum Joannis III Portugalliae regis „caput 6. Joannis intelli- gitur in E cclesia esse n e c e s s a r i a m n o n s i n g u l i s sub utraque specie com m unionem “ 7).

Quamvis praefati theologi sententias suas communiter absque speciali probatione adduxerint, non defuerunt tamen, qui doctri­ nam expositam probare conati sunt.

Imprimis uberius et fusius disputat de mota quaestione

Vincentius L e o n i n u s , qui iam decreto de iustificatione for­

mando et edendo interfuit et breviter post (1548) episcopus B osanensis nominatus, ann. 1556 mortuus est. In sua oratione,

quam ad valorem decem articulorum examinandum atque

declarandum die 7. Februarii 1547 in congregatione theolo­ gorum minorum protulit, motum textum S. Joannis enucleatius

considerat eumque cum sim ili textu eiusdem Evangelistae,

ubi de necessitate baptism i sermo occurrit (3, 5), comparat. Ex hac tamen com paratione gravis exsurgit difficultas, quia si baptism us ad salutem obtinendum necessarius est, pari ne­ cessitate communio sub utraque specie requiritur8). Ut haec

7) CTr. V 929, 13 ss .

8) „Si igitur eadem est form a loquendi, sequitur, quod eadem e st forma observandi; si om n es obligantur ad baptism um , ergo om nes obligantur etiam ad com m unionem sub utraque“. CTr V 889, 13 śs.

(5)

difficultas ex parte utraquistarum com posita solvatur, ad inter­ pretationem textus Joannei (6, 54) sensu spirituali fugere non sufficit, quia huiusmodi interpretatio cum contextu pugnat. Immo S. Augustinus, ad cuius auctoritatem „spiritualistae“ provocant, tum lo cis ab eis adductis, tum in aliis operibus suis motum textum minime in sensu spirituali intelligit. Intelligit quidem „caput illud Joann. 6. de sumptione corporis et sanguinis Christi sacramentali, quae spiritualis est in respectu ad manducationem carnalem “ 9). Saepe saepius interpretatur etiam ep iscop us Hippo­ n en sis hunc textum in sensu spirituali, loquitur tamen m agis de effectu com m unionis (res tantum), quam de sum ptione ipsa. N on­ numquam déficiente possibilitate sumendi communionem sacra- mentaliter, tempore scilicet poenitentiae peragendae, textus S. Joan- nis — ut dicit Augustinus — in sensu sum ptionis spiritualis, videlicet per fidem intelligi potest. Similiter dicendum est de variis adductis auctoritatibus; „praecipui enim et sanctissim i doctores tenent, caput illud Joann. 6. intelligendum esse de sum p­ tione sacram entali“ 10). Immo nec datur restrictio, iuxta quam apud Joannem 1. c. esset „praeceptum de sum ptione quidem sacramentali, quod impletur in manducatione tantum corporis sub specie panis; manducando enim corpus bibitur etiam sanguis, quia corpus est vivum “ 11).

Attamen, quamvis textus Joanneus in sensu sum ptionis sacram entalis intelligatur, minime ad utraquistarum sententiam ducit. Ex comparatione enim huius textus cum alio, ubi de ne­ cessitate baptism i sermo est, nulla sequitur n ecessitas sacra­ mentalis com m unionis pro parvulis, quia ad baptismum acci­ piendum actus ecclesiae requiritur, „ad manducationem autem corporis et potationem sanguinis Christi... requiritur actus man­ ducantis et b ib en tis“, examen scilicet conscientiae, cuius parvuli non sunt c a p a c e s 12). Insuper nec restat divinum praeceptum, quo adulti teneantur ad communionem sub utraque sp ecie su s­

cipiendam, quia tum ex verbis ipsius D om ini (Jo 6, 59) tum ex

eius exem plo (Luc. 24, 30) manifeste elucet Christum huiusm odi praeceptum omnino derogasse.

») CTr V 889, 32 ss.

w) CTr V 890, 2. »>) CTr V 890, 16 ss. w) CTr V 890, 40 s.

(6)

Haec tamen hypothesis de veri praecepti derogatione in theologorum congregationibus multum non valuit, quia eodem die surgunt doctores, qui oppositam sententiam sequuntur, licet loculentiore probatione abstineant.

Quarto autem die post orationem Vincentii Leonini elapso (11. II) Hieronymus L o m b a r d e i l u s in suo voto verboso pro­ fert „rationes, motiva ac probationes, quibus decem articuli de SSm o Eucharistiae Sacramento propositi ostenduntur haeretici et ut tales a s. synodo Tridentina merito damnandi“ 13). Occasione articuli septim i textus S. Joannis (6, 54) inquiritur, qui in sensu m anducationis spiritualis interpretandus est.

Ad suam sententiam probandam investigat Lombardellus m ethodo exegetica adhibita totum contextum eumque in luce tum expressionum S. Joannis tum consimilium textuum aliorum Evan- gelistarum sciscitatur. Insuper provocat auctor ad S. Augustinum, cuius nonnullis testim oniis adductis, eisdem que praesertim, quibus adiuvantibus Leoninus suam thesim probare conatus est, con­ cludit sententiam, quam defendit, exprimere sensum proprium et germanum tum Scripturae tum S. A u gu stiniu ). Huiusmodi ver­ borum Christi interpretatio sequitur etiam ex praxi totius Eccle­ siae primitivae, in qua datur com munio sub una tantum specie; talis usus m agis m agisque in ecclesia fit universalis, qui si falsus esset infallibilitas ecclesiae salvari non posset.

Si autem tum tempore Christi et A p ostoloru m 15), tum tem­ pore Patrum communio etiam sub una specie administrata erat, si iste usus postea generalis evadit, sequitur textum Joanneum in sensu com m unionis sacram entalis intelligendum esse ideoque nullum fundamentum cuiusdam praecepti divini de communione sub utraque pro om nibus fidelibus ponere 16).

Quamvis tamen oratio docti Neapolitani solidis argumentis firmata videatur, theologorum sententiae posthac in diversum tendebant. Alii admittebant interpretationem verborum Christi sensu spirituali, alii autem sensum sacramentalem praeferebant.

13) CTr. V 913, 12 ss . Hoc votum , propter singulare eiusdem momen­ tum, editur non sicuti com m uniter alia in sum m ario, sed in exten so et qui­ dem ex originali autographo,

i*) CTr V 918, 44 ss.

15) Argumentum deducitur ex Jo 6, 52. 59. Luc 24, 30; Act 2, 42. i«) CTr V 918, 17 - 920, 13.

(7)

D ie 18. Februarii Joannes C o n s i l i i , theologus Parisiensis exposuit longam orationem, in qua decem heterodoxorum arti­ culos fuse recenset. Deinde occasion e articuli septim i declarandi ad interpretationem textus S. Joannis (6, 54) venit. Equidem multa hac de re fuisse dicta fatetur. Ipse tamen elegit sententiam eorum, qui utramque interpretationem sacramentalem simulatque spiritualem sequuntur.

Licet haec theoria „viae m ediae“ prima vice in concilio Tridentino — saltem in luce actorum eiusdem concilii — pro­ posita sit a Sebastiano de Castello n ), quem postea Franciscus Herrera secutus e s t 18), uterque tamen praeter solam sententiae suae expressionem nihil dicit, ex quo sen su s atque valor propositae opinionis diiudicetur.

Joannes Consilii primo inquirit valorem interpretationis spiritualis. Permultis adductis testim oniis S. Augustini, cuius auctoritas praesertim a fautoribus huius interpretationis adhibita est, eisque etiam in luce Doctrinae S. Cypriani consideratis, con­ cludit S. Doctorem „hunc sermonem Dom ini non solum de sp i­ rituali manducatione intelligere“ 19). Ad probandam suam sen­ tentiam provocat etiam ad consilium Ephesinum, cuius verba de sacramentali m anducatione intelligenda esse a sser it20). Quamvis tamen textus Joanneus etiam de sacramentali com m unione in- telligi p ossit, nulla exinde n ecessitas com m unionis sub utraque oritur, quia qui speciem panis dumtaxat manducat accipit et sanguinem , qui per naturalem concom itantiam cum vivo Christi corpore coniungitur. Etenim praxis com municandi sub specie tantum panis iam in primis ecclesiae saeculis, immo tempore Christi et A postolorum nota est, unde sequitur praefatum textum

i?) CTr V 907, 4. i«) CTr V 934, 5 s.

i8) CTr V 953, 10 ss. Notandum e st tam en tum S. Augustinum tum S. Cyprianum lo c is ab oratore adductis argumentum convincens non praebere.

20) CTr V 953, 12. Serm o est de XI anathem atism o Cyrilli, ubi dicitur: „Si quis non confitetur, carnem D om ini vivificatricem e ss e ... A. S .“ D e n - z i n g e r - U m b e r g , Enchiridion, n. 123. In m argine editionis huius concilib quam Joannes C onsilii habuit, ad exp ression em „carnem ...vivificatricem “ fuit annotatiuncula: „Ex h oc constat concilium hoc d e m anducatione sacra­ mentali lo q u i“. CTr V 938, n. I.

(8)

S. Joannis sensu sacramentali intelligendum esse, licet nullum de com munione sub utraque specie praeceptum imponat, eundem- que textum in sensu quoque spiritualis manducationis interpre­ tandum esse, in quantum communio sacram entalis (res et sacra­

mentum) ad animae nutrimentum (res tantum) instituta e s t 21).

Quaenam sententia maiore probabilitate polleat?

Cum theologi iuxta concilii procedendi m odum 22) argu­ mentis praesertim p ositivis sententias suas probare conati sint, elucet valorem cuiuslibet sententiae eiusdem argumentorum fir­ mitati proportionatum esse. Jamvero p r i n c i p a l e argumentum, quod in qualibet sententiarum expositarum adducitur ex testi­ m oniis S. A u g u s t i n i hauritur. Attamen utrum E piscopus Hippo­ nensis textum S. Joannis (6, 54) in sensu spirituali an sacra­ mentali interpretatus sit, hucusque i n c e r t u m e s t 23). Immo cum tempore concilii Tridentini usque ad ultimum diem, qui solem nem decreti de com munione sub utraque specie editionem praecedebat, variae hac de re tum theologorum tum patrum sententiae fuerint, ipsum concilium n u l l a m sententiam a p p r o ­ b a v i t sed tantum dixit: „Neque ex serm one illo apud Joannem sexto recte colligitur, utriusque speciei com munionem a Domino praeceptam esse, u t c u m q u e iuxta v a r i a s sanctorum Patrum et Doctorum i n t e r p r e t a t i o n e s intelligatur“ 24).

Ex hac brevi expositione manifeste elucet sententias, quae ad textum Joanneum interpretandum in secunda et tertia con­ cilii Tridentini parte multos defensores habuerunt, quod hodie, praesertim p ost articulum supra citatum neminem latet, iam in prima concilii parte o m n i n o e v o l u t a s esse. Immo sub in­ fluxu disputationis in hac prima parte peractae doctrina in posterioribus session ib u s evoluta est, quia tum acta huius partis minime ignota fuerunt, tum etiam multi eorum patrum et theolo­

2!) CTr V 953 s.

22) St. F r a n k l , D octrina H osii de notis E cclesiae.... R om ae 1934, 150 s.

**) J. T i x e r o n , H istoire d es d ogm es, Paris 1931, II, 412 ss.; Co­ rn e a u, Saint Augustin E xégèt du quatrièm e évangile, Paris 1930, 173, ubi legitur: „Dans ces conditions, il est bien difficile d e déterm iner quelle fut la véritable p osition d’Augustin devant le sixièm e chapitre de saint Jean“.

(9)

gorum, qui primae parti interfuerunt, in congregationibus seq u en ­ tibus partem habuerunt.

Quae cum ita sint, sequitur affirmationem eorum, qui di­ cunt interpretationem textus Joannei tempore sessio n is XIII (ann. 1551) p r i m a v i c e obiectum disputationis concilii fu isse, fundamento carere25).

Lwów S tanislaus Frankl.

28 F. C a v a l l e r a in op. c. p. 687 ita dicit: „ U n e p r e m i è r e f o i s , lors de la se s sio n X llle, les P ères s ’occupèrent a c c i d e n t e l l e m e n t de ce chapitre (VI) et de so n interpretation; la q uestion fut traitée ex p r o f e s s o p l u s t a r d ...“

Cytaty

Powiązane dokumenty

In de volgende paragrafen worden de uitgangspunten (d.w.z. standaardverloop) voor het waterstands-, golfhoogte- en golfperiodeverloop op de NAP -20 m-dieptelijn gegeven, zoals deze

Jak ju˙z powiedziano, s ˛ adz˛e, i˙z si˛e nie myl˛e przyjmuj ˛ ac, ˙ze ka˙zdy uzna natychmiast prawdziwo´s´c tego stwierdzenia; wi˛ekszo´s´c moich czytel- ników b˛edzie

W przypadku pewnych teorii jednak nawet tak silne ´srodki dowodowe nie wystarczaj ˛ a: porównajmy w tym kon- tek´scie uwagi Mostowskiego (Mostowski 1967, s. 110; w pierwszym

W dyskusjach strategicznych na poziomie Komisji Europejskiej, w najnowszych pracach OECD oraz w części dyskusji akademickich i eksperckich, coraz częściej pojawia

Dystans filogenetyczny między nimi odpow iada zróżnicowaniu orzęsków Tetrahymena thermophila Paramecium tetraurelia, Stylonychia pustulata -przedstawicielami jednego z

Ponadto należy podkreślić, że w wymiarze retorycznym omawiany wzorzec tekstowy w sposób programowy odwołuje się do poetyki ludycznej oraz kultury karnawału, która uwalnia nas

Hier zijn de saliniteitsmetingen van meetpunt 1 in polder Breebaart (daggemiddelde waarden) naast de meetresultaten van locatie Groote gat noord in de Dollard uitgezet voor

De Landelijke Coördinatie Commissie Muskusrattenbestrijding (LCCM) heeft ETC opdracht gegeven voor een evaluatie waarin wordt bepaald in welke mate het doel van uitroeiing is