• Nie Znaleziono Wyników

Duo documenta, ad res gestas Iosephi Velamin Rutski, metropolitae kioviensis spectantia primo eduntur

N/A
N/A
Protected

Academic year: 2021

Share "Duo documenta, ad res gestas Iosephi Velamin Rutski, metropolitae kioviensis spectantia primo eduntur"

Copied!
50
0
0

Pełen tekst

(1)

Borys Jan Bałyk

Duo documenta, ad res gestas Iosephi

Velamin Rutski, metropolitae

kioviensis spectantia primo eduntur

Collectanea Theologica 29/1-4, 49-97

1958

(2)

DUO DOCUMENTA, AD RES GESTAS IOSEPHI VELAMIN RUTSKI, METROPOLITAE KIOVIENSIS SPECTANTIA

PRIMO EDUNTUR

I. Ad fontes 4

In „Wojewódzkie Archiwum Państw ow e“, Lublini, in collec- tionibus actorum, quibus inscribitur: „Grecko-katolicki Kon- systorz w Chełmie“, in fasciculo cum signatura: Supplem enta n r 8, paginas: 585—609, exstant duo pretiosa documenta, activitatem vitalem insignis m etropolitae Kioviensis (1613— 1637), Iosephi Velamin Rutski illustrantia. Adest nempe ibidem fragm entum m anuscripti: „Vita Iosephi Velamin Rutski, m etropolitae Rhussiae, conscripta latine ab eius successore Raphaële Korsak, m etropolita Rhussiae, eiusdemque verbis hie transcripta ex manuscripto, quod haberi potuit, alicubi m utilo nec absoluto“. Necnon: „Discursus R huteni cuiusdam de cor­

rigendo regim ine in ritu Graeco, conscriptus Vilnae anno 1605 in ianuario“.

Documenta haeç iam descripta elucubrataque sunt a Prof.

P l a t o n e N. Ż u k o w i c z in articule: Żyznieopisanije

mitr. Josifa W eljamina Rutskago, sostawlennoje m itr. Rafailom Korsakom i soczinienije Rutskago ob utuczszenii wnutrieniago stroją w uniatskoj cerkw i“. (Christianskoje Cztiemje, 1909, aw - gust — sientiabr, god 89, — pag. 1089— 1108). Nihilominus et an tea quidem eis usi sunt alii auctores, praecipue: D o m A

(3)

50 Borys Joannes Balyk OSBM

p h o n s e G u é p i n , in studio: „Saint Josaphat, archêveque de Polock“, t. I—II, Poitiers — Paris 1874; (conf. I, p. 32, nota 1, et p. 51), atque in editione altera, quae inscribitur: „Un apotre de Vunion des Églises au X V II-e siècle“, t. I—II, Paris — Poitiers 1897— 1898, (conf. I, p. 33, nota 1, et p. 53). Deinde A. G. W e l y k y j , in articulo: „Ioannes Velamin R u tsk yj in „exitu viarum “, (1603—1608)“. (Analecta Ordinis S. Basilii Magni, t. I (VII), 1, Romae 1949, p. 9—38), quippe in p. 31, nota 44, exponit sum m atim ideas Rutscii, propositas in ,.Discursu... de corrigendo regim ine“..., nisus nonnisi summario a Z u k o w i c z relato.

Quam ob rem editio horum docum entorum ,,in extenso“ — pro exam inanda vita ac activitate illius metropolitae ecclesiae Ruthenae postula turn historiographiae oonstituit. Clare enim patet, investigationes historicas inniti necesse est fontibus solidis pro accuratioribus conclusionibus efformandis. Procul dubio scientia historica in quaestionibus movendis, exam inandis solvendisque semper claudicabit, vel dum taxat labefactabitur, si opera tantum ehicuibrationum, seu fontium e secunda m anu provenientium utetur. Eo vel magis si rei gestae relatio a partibus adversis, hoc in casu disunitis, originem trahet. Obviae enim sunt vel in exponendis rebus factis recessiones a vero in relatione a Z u k o w i c z tradita, praesertim in conclusionibus finalibus, ab eo deductis super proposita Rutscii .;de corrigendo regim ine“, quae inferius elucidamus.

Insuper sequens circum stantia vel praesertim compellit ad- ducitque necessitatem publici iuris faciendi utrum que supra nuncupatum documentum, quia nuper anno 1956, in editione: ..Analecta Ordinis S. Basilii M.“, Series II, com plectenti: ,,Documenta Romana Ecclesiae Catholicae in terris Ucrainae et Bielarusjae, cura PP. Basilianorum, (Romae, Piazza M adonna dei Monti 3) collecta et edita<e, prodierunt „Epistolae losephi Velam in R utskyj, Metropolitae Kioviensis Catholici (1613— 1637)“, auctoribus P. T h e o d o s i o T. • H a l u s c y n s k y j

et P. A t h a n a s i o G. W e l y k y j OSBM. Videlicet in

(4)

metropolitae illustrantium , nihilominus deest biographia eius, ab ipsius successore m etropolita Raphaele Korsak (1637—1640) composita. Ad m entem editoris, elucubrationes maioris momenti ad m étropolitain Rutski spectantes congregantis:“ in principio omnis bibliographiae, quae de persona tractat Iosephi Velamin Rutskyj, poni debet ilia famosa Raphaelis Korsak, m etropolitan! Kioviensis, „Vita Rutscii“... P roh dolor! hanc prae m anibus habere non potuimus, propter circum stantias locorum et temporis nequitiam “ (pag. XXX). Deest ibidem etiam opus Rutscii: ,,Discursus — de corrigendo regim ine“.

Exinde patet, si editio utriusque documenti non eveniret, recognitio ingenii ac rerum gestarum Rutscii penitius investi- ganda deficeret, esset incompleta atque omnino progressus historiographiae magis fundam entalis in respectivis quaestio- nibus prope impossibilis evaderet. Quominus huic necessitati consulamus, ad editionem horum solidorum fontium accedimus, et quidem publicatio fit in forma, quae eorum nunc nobis ad

manus praesto est.

Rutscii tractatus, qui inscribitur: , , D i s c u r s u s R h u - t e n i 1 c u i u s d a m d e c o r r i g e n d o r e g i m i n e i n r i t u G r a e c o , conscriptus Vilnae anno 1605 in ianuario“, ad nostra tem pora in versione Latina conservatus est. Scripsit ipsum Ioannes Velamin Rutski, nomine tecto, homo adhuc saecularis, attam en m unere tunc rectoris sem inarii clericorum ritus Graeci Vilnae fungens, mense ianuario anno 1605, de quo oomponendi tempore in ipso tractatus titulo satius expri- m itur. A rgum entum eius constituit propositum instaurationis intellectualis moralisque, seu quoad „doctrinam et sanctitatem “ non solum hierarchiae ecclesiae Ruthenae, verum etiam cleri saecularis, opera quippe reformationis status religiosi Rutheni, seu „instituti Sancti Basilii“ (sic enim nuncupatur a Rutscio status monasticus ante eiusdem posteriorem reform ationem reapse decursu temporis subsecutam). R estauratio status reli­ giosi R utheni a Rutscio anno 1605 praeconcepta, ordienda esset hoc modo, „ut religio quaepiam ritus Romani“ „m ittat“ aliquot religiosos, qui „absolute am plectantur“ ritum G raecum e t

(5)

52 Borys Joannes Balyk OSBM

„religionem s. Basilii“, inhabitent aliquod m onasterium Basi- lianum, atque in lingua Ruthenica et ceremoniis liturgicis edocti, statui religioso Ruthenorum „scientias pietatem que“ transfundant. Decursu temporis e sic reform atis religiosis eligantur candidati, qui sedes episcopales ascendant, sim ulatque penes reform ata monasteria aperiantur scholae, in quibus non solum filii nobilium, verum etiam alum ni pro statu sacerdotali saeculari educandi instituantur. Sic igitur proposita est a Rut- scio perspicax ratio agendi, magni mom enti campos ac insti- tutiones vitae socialis religiosaeque ecclesiae Ruthenae com- plectens.

Non constat accurate, cui hie tractatus R u tsd i directus est. At verisim iliter eis personis, quarum erat renovationem intel- lectualem ac moralem ecclesiae R uthenae procurare, primo quidem loco — m etropolitae Kioviensi Hipatio Pociej et episcopo Latino Vilnensi Benedicto Woyna. P raeterea ipsa inscriptio operis notificat tractatum in originali polonice exa- ratum esse, vel verisim iliter etiam — ruthenice, prout in m anu- scipto, quo usus est G u e p i n, delineatum f uisset. A ttam en ignotum est, quando ac quo fine translatio in linguam Latinam perfecta fuerit. Nimirum versio facta est adhuc saeculo XVII, nam ex hoc saeculo ad finem vergente, originem ducunt manuscripta, quibus iam confecta translatio Latina, de qua adhuc innuemus, continetur. Probabilissime versio facta est a biographo et sucoessore Rutscii — m etropolita Raphaele Korsak, vel ab illo „collectore“, qui in m anuscripto finitam post „vitam “ Rutscii commemoratur. Si autem translatio e linguis Slavis m Latinam facta est, tunc certo non pro catholicis Rei Publicae Polonae, sed pro curia Romana destinata est. Quo fine? Ni fallim ur eo fine, u t res exaltationis in altare seu beatificationis metropolitae Rutski prom overetur. Sed quia textus Polonus, respective Ruthenus istius tractatus conservatus non est, publicatio eius Latina *), locum textus originalis sup­ pler e debet.

1 Conf. P. W e 1 y k y j, in art. cit., a n n o 1949 e sse r u it, „copiom ^tractatus) ab A . G u e p i n factam , (esse) in B ib lio th eca Natiom aü P o

(6)

-Quod vero spectat m anuscriptum „Vita I. V. R ut- ski“, calami m etropolitae Korsak, tum minime constat,

quae sors obtigerit copiarum, non solum a Ż u k o w i c z,

verum etiam a G u e p i n adhibitarum . Hie a d n o ta t2) quidem, copiam in Bibiotheca Polona, Parisiis „depositam esse“. Procul

dubio secundum hanc inform ationem P. _ W e l y k y j , (art.

cit. pag. 10) anno 1949 asseruit, copiam „esse hodie“ in praeno-

m inata bibliotheca, attam en in catalogo: C h o w a n i e c

C z e s l a w , Katalog rękopisów Biblioteki Polskiej w Paryżu, t. I, Rękopisy 1— 431, Kraków 1939, complectenti m anuscripta saec. XVI—XIX, nulla mentio „Vitae I. V. R utski“, auctore Raphaele Korsak exstat. Qua de causa pro maiore certitudine evincenda, ope „Biblioteka Narodowa“ Varsaviae, directa est ad Bibliothecam Polonam, Parisios, petitio pro inventione ac confectione copiae (seu photocopiae) huius m anuscripti. Tandem responsum huiusmodi accepi de die 20.111.1958: „Quamquam G u e p i n re vera de depositione copiae apud Bibliothecam Polonam innotuit, nihilominus m anuscriptum hoc non est conservatum in collectionibus usque ad annum 1930, id est, ad tempus, quo in bibliotheca ordinatio m anuscriptorum et in specie, quo catalogus redigendus incoeptus fu it“. In eisdem lit— teris (de die 20.111.1958) bibliothecaria W anda Borkowska notam addidit: „Non possumus responsionem praestare in quaestionem, utrum „Vita“ Rutscii contineatur collectionibus ad „Słownik Biograficzny“ spectantibus (nr 257 Catalogi). Omnia enim documenta, ad „Słownik Biograficzny“ pertinentia, m utuata sunt ante ultim um bellum Cracoviam, commissioni curanti „Słownik Biograficzny“, Polska Akademia Umiejętności, ac haud dubie ibidem nunc adsunt“. Ad m entem huius infor- mationis contuli me ad m emoratas collectiones „Słownik Bio­ la n a , Parisids”. A tta m e n h aec co p ia — secu n d u m in form ation em b i-

b iio th eca ria e W andae B ork ow sk a, d eest in B ib lio th eca P olon a, P a r i­ siis, ac om nino „non fu it huic P olon ae B ib lio th eca e tra d ita “. K o s s o w ­ s k i A l e k s a n d e r , B la s k i i cienie u nii k o ś c i e ln e j w P olsce w X V I I —

X V I I I w. w ś w i e t l e ź r ó d e ł a r c h i w a l n y c h , L u b lin 1939, 40, nota 1. s in e

fu n d a m en to humc tra cta tu m „redactas a R u tscio régu las O rdinis B a s i- lian o ru m ” ex istim a t.

(7)

54 Borys Joannes Bałyk OSBM

graficzny“, quae quidem „traditae erant Bibliothecae „Polska Akademia N auk“, (Kraków, ul. Sławkowska 17 — parter), sed apparuit, in his collectionibus „V itam “ m etropolitae Rutscii, a Korsak compositam abesse. Exinde patet, copiam manuscripti. qua usus esset G u é p i n, re vera conservatam non esse.

Quae cum ita sint, rem anet aditus inquisitionibus historio- graphiae solummodo ad m anuscriptum — proh dolor — inco- mpletum, quod Lublini, in „Wojewódzkie Archiwum Państw o­ w a“ reperitur, quodque nobis praestolatur. At hoc in fonte ex omnibus circa quadraginta capitibus, desunt tredecim (e tertio decimo rem ansit tantumm odo fragm entum sententiae). Deficit igitur circa te rtia pars totius m anuscripti, enarrans originem ac iuventutem R u tsc ii3). M utilata autem biographia incipit narra-, tionem de vocatione religiosa dein archiepiscopi Polocensis ac m artyris, s. Iosaphat Kuncewicz (caput 14) atque de itinere Romam et reditu Vilnam anno 1606 Ioannis Velamin Rutski. (caput 15). Nihilominus et haec quidem m utilata biographia metropolitae Rutscii est summae praestantiae pro scientia historica, primo quia maioris momenti res gestas vitae activita- tisque eius illustrât, ac praesertim eius structuram moralem

sanctitatis plenam demons! rat, spargentem — u t explicat

G u é p i n 4) — „un parfum de piété“. Depingit nempe metropolitami u t filium fidelem ecclesiae Catholicae, exem plar optimi religiosi ac zelantissimi anim arum pastoris, singularibus ac gradu heroico virtutibus lucentem, quibus perfectio Chris­ tiana sanctitasque constituitur. Secundo: in hoc consistit ingens pretium testim onii metropolitae Korsak de Rutscio, quia non solum testis eius modi agendi fuit, sed etiam se praebuit cooperatorem eius in rebus ecclesiasticis, zelum atque energiam vitalem m etropolitae Rutscii absorbentibus. Quam ob rem bio­ graphia a Korsak composita ad genus „memoiristicae“ compu-3) M a c i e j o w s k i W a c ł a w A l e k s a n d e r , P i ś m i e n n i c t w o P o ls k i e od c z a s ó w n a j d a w n i e j s z y c h aż do 1830 r., t. III pag. 633— 684,

c itâ t in v e r sio n e P olon a fra g m en tu m „V ita e’* de origine ac iu v e n tu te Ioamnis V ela m in R utski.

4) Conf. op. cit. 32, nota 1; a liter in ed. 2, (33) a c c id it haud dubio erratu m in typo, si ib id em legim u s: „un p arfu m d e p i t i é s ’e x h a le d e s e s p a g e s”.

(8)

landa e s t 5). P ro p ter nempe pondus notitiarum in ea contenta- rum, etiam haec incompleta biographia iure* m eritoque digna est typo publicandi in „extenso“, donee adinveniatur integrum m anuscriptum „V itae“ Rutscii.

„Vita“ m etropolitae Rutscii probalilissime scripta est tem ­ pore commorationis m etropolitae Korsak Romae, quam hic adiit sub fine septem bris anno 1639 ac ibidem suprem um diem obiit 28 augusti 1640 6). Notandum adhuc est ab eodem auctore metr. Korsak provenire aliam etiam biographiam m etropolitae Rutski. seu potius brevem inform ationem biographicam, si nitam ur testimonio anonym i „collectoris“, qui coadunaverat m anuscripta m etropolitam R utski attinentia. „Collector“ nempe, qui fuit verisim iliter P. Basilius Batori S ilesiu s7), u t notatum est in manuscripto, quo usus est Ż u k o w i c z, (pag. 1090), asserit de se ipso haec (conf. in textu): „Vidit collector huius operis et alia methodo eandem Iosephi vitam ab eodem conscriptam Raphaele, quae amplius non exstat, m em orabantur autem in eą quaedam heroica“. Secundum ergo m entem „collectoris“, in altera biographia m etropolitae Rutski „m em orabantur“ prae- cipue „quaedam heroica“ ; quae verba adamussim sunt eadem, vel optime conform antur cum iis, quae deprom pta sunt de „longiore adnotatione A nnalium Collegii Graecorum de Urbe de suo olim alumno, Iosepho Velamin R u tskyj“ 8). Legimus nempe ibi statim initio eadem verba auctoris ex argumento suae narrationis de m etropolita Rutski: „Inter alia plane heroica opera“. Sin autem com paretur stilus scribendi illius biographiae et huius „adnotationis“, atque argum entum ambo- rum operum, tum appareat, „adnotationem “ non nihil abbre- viationem biographiae illius esse. Caeterum auetor „adnota­ tionis“ de se ipso scribit- „Vitam autem (Rutski) clausit, ut

5) A nalisdm „ V ita e” Ruitscii a K orsak ela b o ra ta e — su b resp ectu operis h isto rici e t litte r a r ii e x h ib e t Ż u k o w i c z, a r t . cit.

6) C onf. W e 1 y k y j, in p rooem io ad opus cit. „ E p isto la e I. V. R u t -

s k y j ”, X X X . D ie m o b itu s c o n d it W e 1 y k y j in a rt. „A n n u s e t dies m o r ti s m e t r . R a p h a e lis K o r s a k “, A nal. OSBM, I(VII), 1, 145— 160.

7) C onf. A n n a l. O SB M , I, 1, 111.

(9)

56

Borys Joannes Balyk OSBM

ego quidem a quodam abbate accepi, — Alia p lu ra adducenda, quae ad vitam ipsius pertinent, volens omitto, solum ea retuli, quae de ipsius zelo in propagatione Catholicae religionis habere potui, imo aliqua alia etiam, quae brevitatis causa omisi“. Ipse auctor v idetur m etr. Korsak fuisse, qui de vita sui defuncti praedecessoris a praedicto abbate ilia co m p erierit9). Ilia autem „alia plura adducenda“ de Rutscio fusius reddit videlicet in hac, de qua sermo instituitur, biographia.

Textus m anuscripti „Vita I. V. R utskï“ e „Wojewódzkie Archiwum Państw ow e“, Lublini, deprom ptus — u t opinor — originem ducit ab initio saec. XVIII. Caeterum videtur poste­ rior esse textui tem pore regiminis papae Innocent ii XI (1676—

1689) orto, quam circum stantiam ipse „collector“ m anu- scriptorum ad m étropolitain Rutski attinentium commémorât. In transcriptione textus m anuscripti Lublinensis triplex cha­ racter scripturae m anifestus est. Ex hoc concludendum liceat, re ipsa factam esse — u t videtur — collectivam (a tribus copisitis) textus tran scrip tionem, non autem a solo „collectore“, prout ipse commémorât. Collective ergo haec tempore poste­ riori transsum pta sunt.

In copiis m anuscripti „Vitae“ Lublinensis, u ti etiam in eo,

quo Ż u k o w i c z usus est, obviae sunt nonnullae, quam -

quam non tam num erosae corruptiones textus cum deficientibus verbis vel a transcriptoribus non perlectis, quod notatum est medio punctorum . Etiam in hac praesenti editione puncta eundem statum corruptum ac signatum textus m anuscripti

innotescunt.

Igïiota est nobds sors iniqua m anuscripti, Lublini canservati. Nihilominus nonnulla ; vestigia dantur, fasciculum e collectio- nibus bibliothecae m onasterii Basilianorum in Chelm derivatum esse. Ita enim inferendum esset ex inscriptione illius fasciculi, varia solutà docum enta continentis, ad res gestas ecclesiae Buthènae ac ordinis s. Basilii M. spectantia, in ter quae etiam m anuscriptum „Vitae“ mëtr. Rutscii reperitur. „Quae acta anno

9) E x in d e falsuryi e x is tim a tu r d atu m e x a r a ta e „ a d n o ta tio n is”, ,,R o- m ae... 1600“ l6 1 0 ” -îft''edl ,,E pistôlâe’r, 5.

(10)

1882 inserta sunt in collectionem Musaei anno praecedenti oonditi et ad ecclesiastico — historicam oonfratem itatem Dei- genitricis in Chelm pert m entis“ 10). M utilatio autem textus „Vitae“, # ut videtur, exinde evenisse, quod solutae fasciculi chartae capita initialia continentes non eran t consutae. Sed quando hoc factum, non constat.

Tandem „pro domo m ea“ innuere liceat, inquisitiones meas de rebus m etropolitae Rutscii gestis emersisse in nexu cum quaestione investiganda de seminariis clericorum tempore archiepiscopatus illius metropolitae, ac praesertim de semi- nario in Mińsk Litewski. Exinde studium „De seminariis clericorum in ecclesia R uthena saec. XVII“ elucubravi. P ropter has .inquisitiones adipisci contendebam „Vitam“ metr. Rutscii, de qua comperii e studio: A l e k s a n d e r K o s s o w s k i , „Blaski i cienie unii kościelnej w Polsce w X V I I — XVI I I w . w świetle źródeł archiwalnycht{ (p. 40). Quam ob rem dum curam meam eo intendebam , ut a memorato archivo Lubli- nensi m anuscriptum fasciculi acciperem, ecce nuntius mihi perfertur, belli Ultimi tempore tom um hunc inter alias col- lectiones archivales deperditum esse. Qua de re certiorem reddidi Prof. Kossowski, petendo ab eo auxilium in recuperanda „Vita“ Rutscii. Ac reapse brevi tempore a Prof. Kossowski litteras faustas accepi, fasciculum tandem reinventum esse. Quae commemorans, exopto debitas exhibere gratias Prof. Alexandro Kossowski pro faventi ac laudabili adiutorio in adinventione pretiosi manuscripti, ex quo provenit hie publici iuris factus biographiae m etropolitae Rutski textus.

Ordinem in editione nuncupatorum docum entorum relin- quimus talem, qui in m anuscripto fasciculi adest. In adnota- tionibus in tra textum introductis dubius legendi sensus vel nonnulla m enda in textu obvia significantur. Explica tiones quoad nomina personarum ac locorum diligens historiographus fon- tium studiosus supplebit sibi ope elucubrationum supra

nuncupatorum auctorum, praesertim G u e p i n. Quam ob

(11)

58

Borys Joannes Bałyk OSBM

causam com m entatrium ad textum — ut opinor — superva- caneum esse.

II. Vita losephi Velamin Rutski, metropolitan Rhussiae,

conscripta latine ab eius successore Raphaele Korsak) metro- polita Rhussiae, eiusdemque verbis hic transcripta ex manu- scripto, quod haberi potuit, alicubi m utilo nec absoluto11). (p. 585) u t m are commotio Rhussiae Catholicae. ultim um animae Deum sitientis im petum non molitus.

Caput 14.

Occasio vocationis religiosae.

Iosephat (sic!) servus Dei, de quo saepius infra diversis occa- sionibus, archiepiscopus Polocensis, post modurn et m artyr prae- cesserat Iosephum ad Religionem S. Basilii biennio, ad quam eundem sollicite cum magna tarnen hum ilitate et dexteritate inducebat. Cum enim iunior aetate Iosepho esset, non audebat aperte (?) per se, sed per alias personas id iperfidebat. Conve- niebat ergo illo tempore saepius Iosaphatum Iosephus, (manse- ra t erat enim in domo monasterio contigua tempore satis longo), colloquiis spiritualibus cum eo occupatur, vel aliquos fidei articulos eidem explicabat, vel aliqua loca scripturae, verbum autem otiosum non auditum est, vel unum inter illos interces- sisse, toto illo tempore singulis fere diebus visitabat ipsum. Ita u t iam tum Deo et Divinis vacare coeperit, differebat tarnen ingressum in religionem Deo adhuc ita disponente. Ita ut Iosaphat amore in Deum accensus carens tali vita sociorum quo sperabat se vivere posse religiose, volebat abire in deser- tum , u t sine distraction© soli Deo vacaret. Sed Iosepho et quibusdam viris alterius religionis disuadentibus expectabat tantisper, donee Dominus m itteret instinctus et inspirationes fortes Iosepho, quibus iam amplius contradicere non posset, donee tandem pio hoc desiderio potius esset, de quo infra.

(12)

Caput 15.

Domo Romam iterum redit Iosephus

Non ferens hoc animi, inter saxum sacrum que u t dicitur haerentis vulnus diutius Iosephus Roman iter instituit, petiturus tft per summum Pontificem a iuram ento illo supra ritus Graeci observatione liberaretur. Venit ergo in Urbem circa annum 1606, apud quern obtenta audientia exponit vocationem .suam statum Rhusiae, intentum suum et supplicat Vicario Christi u t conscientiam illius exonerare dignaretur, et ab illo Iosephum liberaret iuram ento, vel u t saltern illud iuram entum commuta- re t in aliud, scilicet ingrediendi religionem aliquam et in parti­ c u la r Societatis Iesu vel Carm elitanorum Discalceatorum. H abuit haec res summam in deliberatione Pontificia difficul- tatem , eo quod modus ille a praedecessore suo approbatus pro iuvamine R hutenorum recenter conversorum m irum in modum eidem probaretur. Ad dissuadendum itaque Iosepho hanc m utationem aliquot graves in stitu u n tu r praelati et religiosi, qui pro rei dignitate idem oratori exponerent. Et quod caput pontificium quoque iudicium interponeret, ita in Domino decernens, u t ritum Graecum omnino profiteretur. Iosephus illis iam plures aperit causas, propter quas nullo modo se posse esse ritus Graeci aperte demonstrat. Tandem evincit, u t illud iuram entum sublatum esset et facultas data ingrediendi unam ex duabus religionibus supradictis. Hie iam to t fluctus emersus Iosephus in m alatiam animi sui turn prim um venisse videbatur, laetus deinde domum reditum instituit, nonnisi medio anno Romae demoratus.

Caput 16.

Iosephus Roma redux, secum ipse délibérât, tandem miraculo- se ingreditur Religionem S. Basilii in monasterio Vilnensi SS.

Trinitatis.

Roma redux Iosephus de sua vocatione potenter délibérât, sed ecce omne deliberatum Decretum Altissimi concludit

(13)

60 Borys Joannes Balyk OSBM

evidenter. Erant Iosepho a consiliis spiritualibus p atres Societatis Vilnae eo tempore, inter alios autem bonae memo­ riae paiter Valentinus Fabrieius, concionator turn Vilnensis, postea autem Serenissimi Regis, qui m ultorum annorum et m eritorum in ecclesia Dei plenus obiit Varsaviae ante aliquot annos. Hie Iosepho nihil minus cogitante in quadam concioriß publica, illomet praesente post finem coneionis dixit haec verba: Post octiduum nempe Dominica proxim e sequenti dominus Ioannes Rudski, quern vos optime nostis, ingredietur Religionem S. Basilii in monasterio SSS. Trinitatis; invitam ini omnes pro ilia soleminitate. Verba haec inopinata (p. 585v) ita perculerant Iosephum, ut ferre deliquium pateretur. Accurit recta ad patrem rectorem Societatis, in form a solenni con- queritur de iniuria sibi facta a concionante, se nil m inus cogitasse, sed velle Societatem omnino ingredi cum dispensa- tione pontifica(!) Rector advocat concionatorem, acriter rep re- hendit, quod non collatis cum Iosepho signis, tubam ceci- nerit. Res hic nova et inaudita, concionator iuram ento se velle confirm are palam testatur, quod nihil tale se dixisse sciât; et Si dixerit, iubente Deo id factum, illo autem ad nihil, neque ante concionem, neque in concione scienter aut volenter concurrente. Non contentatur hoc responso Iosephus, adit episcopum Vilnensem, Benedictus Woyna turn fuerat, causam suam, u t ab oirdinario vicario poscit. E t vel maxime quod p utaret in maius suum ludibrium, illam a concionatore igno- rantiam praehendi, Divino rem oognoscens instictu episcopus, „Domine Ioannes“ — inquit — „etiam si tu non cogitaris, nec fortassis pater concionator cogitarit; Dominus Deus hoc te facere vult omnino ac proinde ne amplius résistas Spiritui Sancto, sed omnino religionem illam ingrediaris“. Et in instanti se ipsum offert ultro episcopus ad solennitatem illam ex praesentia sua, et sum ptu peragemdum. Hic iam amplius Iosep­ hus rem cum amicis com municat,prae dolore alterationem sani- tatis notabilem passus. Tandem resum ptis viribus et per patres Societatis anim atus, vestes sibi religiosas parari iussit, is enim mos turn temporis fueirat, u t nequidem vestes daret superior

(14)

religiosis, sed ipsi debebant sibi in saeculo procurare, et suis vestibus in ingressu vestiri. Tantus turn fuerat inter Rhutenos zelus animarum. Paratis vestibus die Dominico anno 1607 mensis septem bris secundum vetus die 6, quo die secundum ritum Graecum festum Apparitionis S. Michaelis Archangeli solenniter celebratur, in maxima m agnatum et populi frequ- entia, a duobus canonicis Vilnensibus ductus in ecclesiam SSS. T rinitatis e m anu Emanuçlis (sic!) archim andritae habitum reli- giosum suscepit, et Ioannis nomine cum saeculo abrenuntiato, Iosephus nuncupatur. H abitum vero suscepit Iosephus in comi- ta tu quatuor aliorum. Ac tandem in tra tres menses fecit hoc est 1 ianuarii 1608 professionem, emissus in m anu eiusdem archi­ m andritae in praesentia eorundem m agnatum et aliorum, qui ilia fama exciti ad hunc actum convenerant, hie denique anxia ilia mens anim usque Iosephi per mare, per terras quietem quaerens et non inveniens conquievit. Sed hic notanda est prim a Iosephi afflictio et visio quasi prodrom a futurum . Professionem facturus Iosephus pridie convenit archim andri- tam suum Samuelem cum eodem spirituale in stitu it colloquium, in quo inter caetera, de tribus facta m entione votis, haec addidit: „Velim, inquam, sciat r(everenda) p(aternitas) v(estra) me velle iurare votum castitatis absolute, at vero in votum obedientiae et paupertatis non nisi sub conditione. Ita nim irum u t si r.p.v. unum idemque cogitat cum r(everendissi)mo Hypatio m etropolita nostro et patre Fabrico(!) S.I., qui me ad hanc induxit religionem, iurabo advitaliciam tibi reddendam obe­ dient iam, alias non. Item que si congregati re aliique congre- gandi in communitate, quam nunc instituim us, vivemus, et vivent, bona mea patrim onialia R uta dicta huic monasterio inscribam, alias non“. Pupugit haec Iosephi realis resolutio Samuelem, atque ideo occultum odium.Diversis proinde modis ac m eritis (licet in crastinum Iosephum ad professionem adm iserit) H ypatium pertentarit ad reddendum eidem infestis- simum. Et reddidt, sed non nisi infestus Iosepho fuerat Hypa- tius perterquam ( !) tribus mensibus, quibus elapsis Samuelis dolus cognitus, haec catholicorum sacerdotum ira....

(15)

62 Borys Joannes Bałyk OSBM

Caput 17.

H ypatius metropolita Iosephum. ordinat in diaconum et sacerdotem.

Visis et paenitus consideratis ta n ti fervoris initiis, H ypatius m etropolita Iosephum reluctantem licet, et se ad ordinem m i­

nus idoneum adhuc ex hum ilitate dicentem in diaconum pri- mum post modum in sacerdotem ordinavit post... modico tem ­ pore interlapso. Qui hoc sacramento insignitus vere servum Dei et A ltaris exibuit(!). Hinc frequentius Sacrum cum summa praeparatione celebrabat et non nisi humillima praemissa confessione, qua frequentiori Panis Angelici refectione, sum­ mum spiritualium affectum (p. 587) simul et gustum augm en- tavit. Quin etiam suos iuvenes novos religiosos ad frequentio- rem communionem verbo et exemplo induxit, ut rarus essetr qui non bis in hebdomada hoc catholicae peregrinationis viatico se reficeret, nullus autem, qui non quibuslibet diebus Dominicis e t fastibus. Quod ilia tem pestate fuit omnino novum tantoque in oculis omnium magis charum, quo magis rarum . Res enim pessimi exempli tum fuerat in ritu Graeco, u t spirituales quo- que et si qui fuerant religiosi non nisi aliquoties tantum in anno et ad summum quatuor vicibus secundum quatuor quadragesimas communicarent. Ita famelicam quoad spiritualia m entem explebant, pas tores illius aevi Spiritus omnino ignari. Sed eodem quoque Iosepho authore duce et magistro saeculares quoque recentes catholici, ad Sacram entorum frequentationem inducebantur.

Caput 18.

M onasterium Sanctissimae Trinitatis aedificat losephus. Inter alia, quae Iosephum alb imgressu in hanc raligionerfr deterrebant, ilia erant duo inter praecipua. Domus inordinatä, ita u t m onasterium dici non posset, et defeetus religiosoruirt.

(16)

cum quibus monasterice viveret. Ad utrum que igitur serium applicuit anim um tanquam si sibi unioo utraque haec provincia impenderet. Invenit itaque «domum eo magis inordinataim, quo locus augustior esset. Area enim monasterii civibus ad habi- tandum, et domos saeculares extruendas concessa fuerat propter lucri cupidos archim andritas, qui sibi duntaxat duas cum refectorio cellas cum hortulo perexiguo reservarunt. Reliquum vero, quod supererat aedificium conducebatur civibus pro mercibus illorum deponendis. Ac proinde Iosephum oportuit in uno eodemque loco et studere et prandere et dormire et hospites ultro visitatum consolatumve venientes excipere cum extrem a illius distractione. Quare omnes 'patrimonii sui reditus ad reparandas illas antiquissim i m onasterii ruinas mendicare et pro tarn* pip opere non erubuit quin facile eleemosynam conquirebat, propter magnam cum maximis viris notitiam, tam sanctae operae faventissimis, et authoritatem apud omnes; praecipuis autem sum ptibus rem tantam peragebant praefa- tor(um) ill(ustrissi)mor(um) senator(um), episcopi et palatini Vilnensis, sed in universum tam felix fuit, u t ab illo duntaxat nil acciperet, a quo non peteret. In uno itaque anno, materiam... artifices conduxit, et statim eodem anno aliquot cellas exaedifi- cavit, turn pro se, turn pro illis, qui secum ingressi fuerant, num erum autem decern, omnes quicunque duntaxat iuvenes excepto arhim andrita inveniebantur, no(n) excedebant. In ter quos fuit ille Iosephat, de quo supra, servus Dei et m artyr, post modum archiepiscopum Polocensem ageret, de quo alibi et saepius infra, quibus loculi angustiis inclusus, Deo solo(!) vacare coepit, secundum instructionem PP. Societatis, qui saepius ilium adibant, et vicissim Iosephus illos. Interea vero reliquam domum pro rei exigentia et eleemosynae cursu prosequebatur, ita tam en u t in dies domus am pliaretur et iam ipsum ordinis initium , alios ad se allicere videretur.

(17)

64 Borys Joannes Bałyk OSBM

Caput 19.

Iuvenes colligit pro religione.

Dornum iam capatiorem nactus e t videns mensem{!) multam, operarios autem plane nullos, inito cum PP. Societatis consilio cum studiosis oonoontraxit fam iliaritatem , ad suam religionem invitât, sed et optimi Patres in eundem concurrentes affectum, ipsi studiosos ad eandem Rhusiae opem ferendam ferventius exhortantur, ita ut brevi tempore insignis nobilium iuvenum manus concurreret et habitum monasticum susciperet. Hic iam Iosephus a Deo ipso brevi tempore edoctus, magistrum novitior(um) agere coepit, lectiones pro captu singulor(um) praelegere idque tarn Latino idiomate, quam Sclavonico. Res enim moram pati no(n) videbatur, sed D(omi)no Deo reliqua commendans simul et semel et spiritualibus et humanioribus litteris duxit imbuendos novitios, ad opus quam prim um eosdem m aturando. (p. 587v) Sciens autem longum iter esse per praecepta, breve per exempla, exemplo optimo domesticis praelucebat. Quotidie cum illis in choro, meditatione, refectorio frugalissimo et recreatione religiosa, exam ine conscientiae praesens. U ltro perpétua a carnibus abstinentia, ieiuniorum observantissimus, potus cibique parcissimus, disciplinis fere quotidianis deditus, cilicio sem per indutus, cingulis ferreis frequens praecinctus, humi pro somno stratus, in longam noctem oratione vacans, lectionis P atrum plane mancipium, ita u t illi aliquot annis insignem rerum spiritualium peritiam acquisierit, ac spiritualissimos quosque exequarit. Vitae etiam religiosae cultor eximius, u t perfecti religiosi specimen ab omnibus venerabatur. Quo factum, u t homines frequentiores ad ecclesiam SSS. Trinitatis convenirent, Sacris adessent, conciones audirent. Hoc ad calcem capitis addi potest, quod licet archimaindrita no(n) esset Iosephus, tarnen a monachis non alio censebatur nomine, quam pater noster, quasi per antomasiam non aliud illi pro cura paterna,quam patris nomen deberetur.

(18)

Caput 20.

Sam uel archimandrita occulte unitos religiosos iuvenes vias suas ire iubet.

A rchipraesbyter Vilnensis circa annum 1608 cum omnibus praesbyteris ecclesiarum Vilnen(sium) ritus Graeci et cum illis archim andrita praedictus molliti defectione a m etropolita H yppatio ad schismaticos, Iosepho dolose persuaserunt, u t discederet Vilna ad locum quendam, viginti leucis distantem, in eum finem, u t Iosaphat abstraheretur a Iosepho. Licet enim tunc Iosaphat adhuc diaconi officium exerceret, tarnen quia ab omnibus pro magno servo Dei reputabatur, propterea sin­ gulare in hoc studium posuerunt schismatici, u t eum ad suas pertraherent partes. Et cum Iosaphat obiiceret illis, Iosephum iturum contra et im pediturum conatus ipsor(um), „Modo tu, Iosaphat, sis nobiscu(m)“ — responderunt — „habemus modos Iosephum Vilna expediendi“. Cumque hanc a Iosepho sepa- rationem instantius urgeret Samuel, Iosaphat acerrim e im petui contradixit, eamque ob causam ictum colaphi gravissimum accepit ab eodem. Interim discedit Samuel ad praedium mo­ nasterii Koczyc dictu(m), tribus duntaxat leucis Vilna distans,

Iosaphat autem com(m)endat, u t religiosos iuniores, quorum Iosephus m anuductor fuerat, expediret ad ilium locum, ubi ille tunc versaretur. Iosaphat in angustiis tunc dem um constitutum se esse anim advertit. Ab una enim parte verus obedientiae filius iussus superior is sui exequi obligatum se esse putabat, ab alia schismaticos occupaturos m onasterium et se in m ultas difficultates coniiciendum suspicabatur. Inops ergo consilii Iosaphat convenit patres Societatis Iesu sibi famialiarissimos. Statum rerum m onasterii exponit sui et consilium, quid in hac parte agendu(m) esset, requirit. D ecernunt patres eodem die expediendum tabellarium ad Iosephum, suas litteras scri- bunt et Iosapnat scribere iubent, non nominando in particulari quid esset, sed generaliter esse in discrimine res m onasterii, ut nisi quam prim um accurreret Iosephus, actum futurum de

(19)

66 Borys Joannes Bałyk OSBM

illis. Qui his acceptis litteris nulla interposita tan ti molli m ora retrogradu(m ) ingressus est iter. Et licet eadem die iam existentem in via febris eundem invaserat et amicus, ad quem diverterat, reditum suaserat, perexit tarnen ipso Deo instigante. Quando in conspectum Vilnae venit tertiu(m ) iam habens febris illius paroxismu(m) „Te Deum laudam us“ dum récitât, febri liberatur, atque ita debilis licet sanus tarnen, m onasterium ingreditur, cui Iosaphat ordine recenset omnia, quae in absentia in ter illu(m) et archimandrita(m) versabant(ur). Eadem ipse die redit e praedio archim andrita, sciens nihil de adventu Iosephi, invehitur in Iosaphat, quod prout illi ordinatum fuerat, reli- giosos iuvenes Vilna non expedierit ad Iosephum. Subiecit Iosaphat, etiam patrem Iosephum rediisse. Qua inaudita territus accelleratione, Samuel supersedit, Iosaphat molestando et Iosaphat, cum archim andrita tum suspecto conversando caute in eodem, sed Iosepho omnes u n iti monachi iuvenes strictissim e adhaeserunt. De communi autem consilio citât Iosephus archipraesbyteru(m ) et Samuele(m) archimandrita(m) leucis 70 (p. 589) Vilna distantem . Iure victus est de ilia occulta monasterii, monachorum unitorum proditione, non tarnen honore privatus Samuel, nihil quippe unde m anifeste cônvinci posset haecusque schismaticis emulgatum . Quia tarnen erant sufficientes futurae proditionis suspiciones, H ippatius Iosephum créât in suum generalem vicarium, eo tunc u t tam archim andritae, quam archipraesbyteri, caeterorum sacerdo- tum Vilnensium ritus sui fidelitati invigilare.

Caput 21-mum.

Insignis constantia monachorum iuniorum in s(an)cta unione Tandem cum iam virus schismatis alte radicaretur in corde Samuelis, schismaticum se esse professus est, hune in modum. Antiquissim us ecclesiae usus obtinuit, u t sacro s(a)nctae missae sacrificio in offertorio et post consecrationem Corporis et

(20)

Sanguinis Dominici clara et elata voce celebrans faciat m en- tionem superioris sui legitimi hoc modo: Orthodoxiam magni regis nostri N. et archiepiscopi N. commemoret Dominus in regno suo coelesti. Inprim is memento Domine papae, p atriar- chae, archiepiscopi, episcopi N., quem dones sanctis tuis eccle- siis in pace integrum, honorabilem, in longa incolumitate, orthodoxe profitente(m) verbum tuae veritati(!). Samuel ergo cum esset in dioecesi m etropolitana, per consequens sem per debuit fecisse et faciebat mentionem H yppatii archiepiscopi. Accidit ergo, u t quadam die sabathi celebraret missae sacri- ficium et tem pore illius commemorationis, memento archie­ piscopi omisit. Quid hic faciant iuvenes religiosi catholici? Forte fortuna tunc illi quidam e iunioribus monachis recenter ab Hyppatio m etropolita in diaconos ordinati inserviebant, hi audita superioris sui defectione, sacro habitu deposito non sunt progressi u ltra celebrando cum extrem o Samuelis dedecore.

Caput 22-dum.

Dolus schismaticorum in песет Iosephi conspirantium. His aliisque de causis in furorem actus uterque archi- m andrita scilicet et archipraesbyter, coniurationem faciunt cum schismatica suorum asseclarum congregatione contra Iosephum eiusque socios religiosos, atque ita quendam diem Dominicum désignant, quo omnes unitum schismatici tem plum SSS. Trini­ tatis debebant convenire ad m atutinm , ibidemque quando pro-

dire debuerat Iosephus et alii sacerdotes ac diaconi monachi sacris vestibus induti in medium tem plum iuxta consuetudi- nem ecclesiae ritu s Graeti. cantatum doxologiam, debebat plebs violentas manus inferre Iosepho, Iosaphat aliisque religiosis, si illos defendere vellent et de medio tollere. Innotuit scelestus hic sacrilegorum animus quibusdam e m agistratu Vilnen(si) catholicis per quendam fam ulum praetoris catholici, deferunt hoc ipsi ad oollegas suos ootnsules, isti ad officium castr ense,

(21)

68 Borys Joannes Bałyk OSBM

nempe ad vicepalatinum , hic ad ipsum palatinum Vilnen(sem) principem Nicolaum Radziwiłł, de quo infra. Palatinus tunc absens monet per litteras Iosephum de schismatioorum machi- nationibus, et archim andritae ac praesbytero praecipit ne * quidquam ten ten t contra m onasterium SSS. Trinitatis sub poena capitis. Denique scribit m agistratui civitatis, u t videant, ne a ple- be ipsis subiecta quidquam mali unitis subveniant, extunc arm a­ tu r civitas in plateis, circa m onasterium positae excubiae, reliqua

manus arm ata in area praetorii inclusa tenebatur, in praetorio autem totus m agistratus civitatis per integram illius sabathi noctem vigilabat, arx etiam suos satellites adom avit. Et post quam insonuit campana apud ecclesiam SSS. Trinitatis post mediam noctem convocans ad m atutinum , arm atae cohortes venerunt tarn e praetorio, quam ex arce, atque ita in ilia die peracta sunt omnia pacifice. Quam autem Iosephus iam turn paratus fuerat pro... suis animam ponere, vel hinc constat, quia post quam... hac in vitam suam conspiratione, praetorium adiit... sua inscripsit monasterio paratum se mori. Protest... u t m ortem suam nullum ius, de nullo vindictam su...

Caput 23-tium.

Generalis schismaticorum conspiratio contra unitos. Hac pessimae intentionis schisma delusum arte, coeli favore speciali sanctam unionem in radice ipsa protegente, per multos dies nocturna diurnaque consilia cum suis (p. 589v) agitabat, u t tandem prodirent in apertum. Prim um itaque iuram entum in ecclesia quadam induti sacerdotalibus pseudopraesbyteri, con- ceptis verbis praestiterunt, proinde protestationes in diversis subselliis fecerunt, quibus iam priori deposita larva, palam professi sunt, se obedientiae m etropolitae Hyppatio valedicere, eo quod se subiecisset Romano pontifici, denique omnes eccle- sias Vilnenses Rhutenas e t ipsam cathedralem cum curia m

(22)

etro-politana eidem adiacente occuparunt. Ad omnes civitates et oppida in Magno Ducatu Lituaniae m iserunt sues, magna usi

celeritate et ad defectionem a m etropolita perduxerunt. Caput 24-tum.

Samuel exauthoratur. Iosephus in archimandritam Vilnensem creatur.

Hoc apertae proditioni percitum... Samuelem et iam re ipsa a se legitimo pastore defecisse considerans, H yppatius et decre- to suo et authoritate pastorali eundem ex monasterio Vilnensi SSS. Trinitatis caedere(!) iussit et simul legis(!) omnibus, quae turn Wilnae agebantur sacram r(egiam) m(aiestatem) reddit cer- tiorem, suppïicans u t archimandria(m) conférât Iosepho, per spéciale suum s(acrae) r(egiae) m(aiestatis) privilegium scrip­ tum factum. Hoc accepto privilegio optimus pastor evocat ad se Iosephum septuaginta leucis distantem et in archim andritam consecrat. Qui etiam cum in m ora gravissimum esset periculum, recta petens Wilnam, m onasterii adiit posessionem anno 1609 in principio cum extrem a et schismaticorum confusione, et religiosor(um) unitorum consolationem(l), cum iam et patrem et pastorem ilium nacti essent, qui non solum illos a propriae ubere substantiae lactaverat, verum etiam a m ortali vitae vulnere pavisse paratus fuerat. Econtra preudoarchim andrita cum pseudoarchipraesbytero W ilnensi hue illucque oppida et castella, iam litteris, iam personis oberrantes eo rem perdu- xeru(nt), u t in comitiis regni generalibus, quae eodem anno 1609 celebrabantur, obtinuerit constitutionem unitis tunc absentibus, ut inter unitos Ruthenos disunitosque pax servetur et quilibet possideat in posterum , quod nunc possidet. A tque si una pars alteram in hoc infestaverit, citata ad Tribunal Compositi Iudicii decern m illia florenorum solveret. Hie porro iam ultim am rabiem m ollitur Samuel, dolos et artes m achinatur, quibus viam ad moinasterium SSS. Trinitatis sibi legitime praeclusam per fas et nefas aperiret, triplici itaque usus cuniculo, illud

(23)

pessi-70 Borys Joannes Bałyk OSBM

mum propositum animi ad effectum deducere attentavit. Im­ primis itaque praedictae innisus constitutioni, pseudoarchiman-

drita insperate per suos sequaces prim am m onasterii occupât partem (portam?) Iosepho tunc cum suis ad mensam in refec- torio sedente et frugali prandio hospites excipiente, N. Buyurd nobilis il le fu erat cum regiis... qui de m andato regio mona- steriu(m) SSS. Trinitatis Iosepho tanquam... archim andritae privilegio iuridice secundum antiquam per abusum introductam consuetudinem traderent. N unciatur Iosepho hostes vemsse portam m onasterii et cellas contiguas occupasse. Egreditur cum opportunis hosp... tantam perstringit audaciam, brachio adiu- tus regio, hostes exced... potentia fretus Divina expellit, portam claudit, laetum solitum... Te Deum laudamus. Hac ipsa die paralysi tactus Iosephus fuerat... dol... praevalente supra tantae Schismaticorum audaciae perversitatem , qua quidem... affectio- ne ilia superior per continuos, quibus supervixit viginti et aliquot... Conf... sine express... raculo de qua... Hac spe delusus Samuel, aliud iniit occupandi m onasterii consilium mille ho- mitnum stipatus agmine recta(!) processit ad ocupandum mona- sterium SSS. Trinitatis. Erat dies ilia 9 m artii secundum vetus anno 1609, quo die ecclesia celebret festum Quadraginta M artyrum. Iosephus cum suis in choro ecclesiae sacris vacabat cumque iam esiset finitus totius officii cursus, ex ecclesia reddit ad m onasterium contiguum. Et ecce in coemeterio millenam reperit manum. Comitatus vero fuerat cum aliis Iosephum Iosaphat, fidelissimus comes. A dvertentes pastores lupos ve- nientes verbis duntaxat aliquos eodem compellarunt, ita demum percullerunt, u t tanquam exercitu persequente turpissim e aufugerint omnes usque ad unum. Iosephus occlusa coemeterii porta cum suis laetum cecinit „Te Deum laudam us“. Atque ab ilio die usque ad hodiem um praedictum SS. 40 m artyrum festum gratissim a recollit memoria m onasterium SSS. Trinitatis et omnes monachi eiusdem congregationis. His secundis arietibus a m uro domus Dei depulsis, iam tertio cassas virus ultim um exerit vires. Citat Iosephum Samuel et H yppatium de ereptione m onasterii Sanctissimae Trinitatis. A rchipraesbyter etiam citat

(24)

de praepeditione in libero exercitio ad... constitutionis (p. 591) comitialis, de qua supra. H yppatius quoque et Iosephus eosdem adcitamt, tarn de ereptione ecclesiarum m etropolitae subiectarum , quam de praepeditione in possessione archimandritae(!), Iosepho per privilegium s(acrae) r(egiae) m(aiestatis) collatae cum hac tarnen iuris formae differentia. Quia schismatici citarunt Hyp- patium et Iosephum extra forum competens, nempe ad Tri­ bunal Regni Saeculare, cuius iudicio personae spirituales non poterant subiacere, Iosephus vero et H yppatius citarunt anti- gonistas ad Tribunal Iudicii ut dicitur Compositi tarn ex saecularibus, quam spiritualibus. In term ino ergo Tribunal Saeculare, quod per summa(m) schismaticor(um) factionem, maxima a parte haeretici et schismatici tune constituebant', adiudicavit schismaticis ecclesias et archim andriam Samueli, H yppatium ,vero iure et titulo m etropolitae spoliaru(n)t. Tribunal vero Compositi Iudicii propter paritatem votorum pro more patriae latam causae decisionem rem isit ad se. Interim Deo sic disponente venit Wilnam serenissimus rex, iturus Moschoviam ad recuperandum Smolenscum, cuius ad- ventu res unitorum meliori loco esse coeperunt. Samuel enim obtenta hac Iudicii Saecularis sententia iuridice u t sibi vide- b atu r ad occupandum m onasterium procedit, toto vulgi schis­ m atici effuso agmine. Serenissimus hunc disordinem audiens, aulicos suos et satellites ad defendendum m onasterium m ittit totaliterque impedit, iudicat etiam causam hanc gravissimam ad se remissam. Decretum Tribunalis Saecularis annihilat, sententiam vero iudicum spiritualium in toto approbat, eccle­ sias omnes H yppatio subiieit, archim andriam Iosepho adiudioat, decem millia pro praepeditione, secundum constitutionem praedictam, solvere iubet,. regiam suam cohortem Hyppatio addit, ecclesias potentia sua regali schismaticis eripit, legitimo pastori, restituit, pseudopresbyteros pene Civitate pellit et silentium omnino indicit, atque ius supra omne(!) clerum ritus Rhuteni plenum ac plenarium Hypatio confert. Tum demum unio sacrosancta caput extulit coelo gratum . ,,Te Deum laudam us“ tota civitate in ecclesiis decantatum.

(25)

72 Borys Joannes Balyk OSBM

Caput 25.

Hypatio metropolitae digitos rnanus sinistrae am putat schismaticus in medio foro W ilnensi.

Haec serenissimi Sigismundi III in favorem unitor(um) sententia eo rabiem perduxit schismaticor(um), u t iam in caput H ypatii m etropolitae aperte coniurarent. Inito ergo consilio quendam suae mollitionis in stru u nt executorem (e m ilitia pede- stri cuiusdam senatoris tunc absentis ille fuerat) et propositis mille in te rra et in coelis praemiis, iuram enti obligant Sacra­ mento, u t qua posset arte interim ere Hypatium , interim eret, ad radicem scilicet unionis securim apposituri. Atque instruc­ tion dim ittunt iam animo parricidam , qui observans vias e t vicula, per quae mos fuerat Hypatio transeundi, certam in hanc tan ti sceleris executionem diem destinavit. Mense ergo augusto, die 12, anno 1609 sicarius ille in medio foro Vilnensi metropolitam, virum septuagenarium , stipatum tarn ecclesiasti- cLs, quam saecularibus familiaribus suis satis m ultis, inter quos etiam fu it Iosephus archim andrita, a fronte aderit gla- dium,quem in hunc finem nudum sub veste occultabat, in collum vibrat tanto impetu, u t uno ictu digitus ferme très manus dextrae, quam huic im petui senex cum baculo, cui innitebat(ur), obiecerat, am p u tan t annulum e t saphyrum annuli lapidem et catenam auream duplicatam satis crassam, e qua... crux archiepiscopalis collo dependebat, vestes etiam et inte- rulam secuit, signo tarn rubro in corpore relicto sine ulla colli laesione. Quo ictu accepto bonus pastor in terram corruit, cui Iosephus super incubuit, m orte sua u t filius vitam patris redem pturus. Invasor interim ille sacrilegus a fam ilia m etro­ p o lita n iam vulneratus capit(ur) et carceribus praetorii manci- pat(ur) et in crastinum ultimo supplicio affectus. H ypatius sanguinolentus in domum propinquiorem cuiusdam principalis senatoris receptus et ab omnibus, qui tum Vilnae aderant senatoribus visitatus, imo etiam per nuntios a serenissimo con vent us. At Iosephus archim andrita digitos illos am putatos

(26)

arripiens in m onasterium suum occurrit. „Te Deum laudam us“ laetus canit, eo quod sanguine boni pastoris semen Dominici gregis in amplam posteritatem prophetico veluti spiritu cre- scere providebat. (p. 59lv) Dicebat subinde Iosephus iam metropolita, quod illo tem pore omnes eius essent opinionis, quod ilia sanguinis effusione omnes omnino Rhutenae unionis turn plane resurgentis difficultates fore auferendas, cum tarnen Dominus Deus talem voluntarii palmam m arty rii Iosepho reservasset, qua(m) ne quidem am bire poterat Hypatius, u t infra in suis locis intento veluti digito demonstrabimus.

Caput 26

Iosephus archimandrita religiosos suos in diver sis Regni Poloniae locis, emendicatis stipendiis studiis applicat. Rebus unionis in tutiori statu iam collocatis ad iuvenes religiosos studiis informandos totum adiecit animum verus abbas Iosephus, sed cum videret domi suae nullum esse, qui illos institueret, se vero propter ecclesiae negotia nullo modo tarn laborioso operi vacare posse, ad novum confugit medium. Iter ergo in stitu it in Poloniam, ubi zelantissimor(um) illo tem pore catholicor(um) opem sibi oerto pollicebatur, nec eum huius suae fiduciae fefellit opinio. Calissii enim et Pultoviae insignem expertus est tum illustrissim(orum) episcopor(um), turn optimor(um) catholic(orum), turn ipsor(um) patr(um ) Soc(ietatis) Iesu, qui tantum in Iosepho zelum adm irati, vel in seminariis episcopalibus locum providerunt, vel unu(m) e s(ancta) sua religione patrem destinarunt, qui stipem pro religiosis illis colligebat, ipsi hospitium conducebant, vestes procurabant, victum subm inistrabant. Memoria illor(um) in benedictione! Idem etiam in Lithuania fedt... Reli... sis Nesvisii. Atque ita pluribus annis hoc modo in illis locis iuvenes edu- cabantur, donee philopophiae cursu absoluto domum rev erte- rent(ur) et optimos(!) in vinea Domini evaderent alibi theologia expedita.

(27)

74 Borys Joannes Bałyk OSBM

Caput 27.

losephus suos religiosos in diversa loca m ittit ad monasteria erigenda.

Cum iam insignem crevissent numer(um) sui monachi, non est passus losephus lucernam hanc novam uno tantum Vilnen- (sis) m onasterii modio continendam, in aliis quoque locis semen s(anctae) unionis per religiosos m ittendum decrevit. Erat ille talium et suasor et oonauthor oogitationum Iosephat archie- piscop(us) et m arty r Polocen(sis). Hunc itaque m ittit in distri- ctum Slonimensem ad virum catholicum zelantissimum Rhu- tenum bonae memoriae ill(ustrissi)mum Gregorium Tryznam, patrem maximor(um) in Lithuania virorum , dum haec scribi- mus, ill(ustrissi)mi supremi M(agni) D(ucatus) L(ithuaniae)

thesaurarii, suprem i referendarii, coadiutioris episcopatus

Vilnen(sis), capitanei Bresten(sis) et Staroduben(sis). Ad . hunc inquam destinât losephus Iosephatum, u t optimam illius dirigeret mentem. Aedificaverat ille in suis bonis Bythenium dictis m onasterium monialium, eo quod filia sua (quae dum haec scribimus, abbatissa est Pinscen(sis) m ultar(um) virginum optima mater) religiosam vellet agere vitam. Dotis ergo respectu m onasterium ex tru x it et ditavit. losephus cum Iosephat hanc piam intentionem alio evocarunt et sanctimonialem illam Vilnam àbduci cu rarunt et in m onasterio sanctimonialium nostro collocari. M onasterium vero Bythenen(se) monachis tradi, prout et traditum est, et ab illo tem pore in hodiernam diem novitiatus inibi est unitor(um) religiosor(um). Hac in re suo m unere optime functus Iosephat, ad aliud iam gravius mentem applicuit opus. Praedicto Domino haeredi Bythenien(si) erat jgumma necessitudo cum vicino suo senatore M(agni) D(ucatus) L(ithuaniae) nomine Ioannes Moleszko, castellano Smolenscen- (si), viro nobili et opulento, sed schismatico. Hie saepius conversatus cum Iosephat, primo quidem morum captus probitate, deinde doctrina convictus s(anctae) unioni manum dedit. Iosephat confessus est, SS. Sacram ento ex manibus

(28)

eiusdem refectus, eoque zeli processif u t ilium induceret, ad aliud iam m onasterium erigendum in bonis suis Żyrovicen(si- bus), tribus leucis Bythenio distantibus, ad ecclesia(m) quandam desolatam quidem illam, sed miraculis antiquitus notam, ubi nunc et m onasterium uni tor (um), cum insigni sua ecclesia si tum est et miraculis longe celeberrim us locus est. Hic ergo iam alium (p. 593) fixit pedem Iosephat, cum insigni gustu Iosephi, qui in tra aliquot annos in talem numer(um) suos filios crevisse gaudebat, ille duntaxat uni intentus, ut in dies iuvenes s. religioni apponerentur, prout etiam apponebantur collaboratore Iosephato, qui rebus optime compositis Bythe- nen(sibus) et Żyrovicen(sibus) et superioribus aliis praepositis rursus reversus est Vilnam. Sed et alia occasione Iosephus misit suos Novogrodecum et Minscum religiosos, qui mona- sterium(!), quae nunc habent uniti insignia quoque incerunt(l)

fundam enta cum maximo anim arum illius oppidi lucro.

Caput 28.

Iosephus miraculose sustentât suos religiosos.

Multiplicatis in suo m onasterio personis, Iosephus cum suo patrim onio par non fuit sustentando, mendicare ergo illum oportuit pro suor(um) victu et vestitu, quin imo fabrica quoque monasterii, quae minus capax iam fuerat tantae m ultitudinis, sed quoniam Dominus Deus suos servos tanquam aur(um) in igne probat defectibus corporalibus, Iosephum etiam cum suis saepius magnu(m) pati perm isit rerum tem poralium defectum, ita tarnen ut de rigore religioso nec quidquam rem itteretur. Cumque iam domi nihil haberetur, subinde accidebat, quod personae ignotae veniebant ad illum et insigni eleemosyna data disparebant. Nec illud infrequenter, quia currus pleni victualium m itteba(ntur), sed m ittentis nomen non revelatu(m). Ita scilicet cum deficere videbatur causa secunda, vigilabat causa prima, m ultiplicans annonam propter servos suos Io­ sephum et Iosephat.

(29)

76 Borys Joannes Bałyk OSBM

Caput 19(!)

Novo modo libérât a tentatione religiosos Iosephus. Inter caeteras divinitus illi collatas dotes donum consilii Spiritus S. abundantissim e eidem infuderat. Hinc nullus e suis religioois non consolatus et anim atus ab illo recedebat, sed illud novi spiritualis remedii contra tentatione(m) argumentum. Quidam e suis venerat ad reddendae conscientiae rationem pro more religioso, sed dicebat se vehem enter p ati in casu certo tentationum . Iosephus dabat illi diversa spiritualia consilia, sed cum se nihil videret proficere, dénudât se usque ad umbilicum et tum tentato virgas dat et sub obedientia iubet tarn diu se caedi, quam diu tentatio illa duraret. Dictum factum. Sanguis uberrim e fusus usque dum dolor sui corporis in se esse(!) medicina doloris andmi in alio. Quamquam ordi- narium fu it Iosepho usque et ad senectam, u t vel duobus fratribus vel cubiculariis suis, vel uni illor(um) virgis corpus suum caedendum usque ad sanguinem abiiceret. Hinc m ulti ex familia sua hoc vel unico exemplo inducti, religionem ingrederentur. Aliquando vero in memoriam Christi Iesu ad stipem flagellati, se quoque faciebat ad columna(m) vel arbo­

rera aliquam alligari et sic usque ad uberem sanguinis ef- fusionem virgis caedi.

Caput 30.

Donum prophetiae in Iosepho.

Ita praedictionis et prophetiae dono instructus videbatur losephus, u t vel tim endum vel sperandum omnino fuit, in quo ille vel praecaveret vel m oneret suos. Accidit forte fortuna, u t anno 1610 veniret Nesvisium visitatum suos religiosos, qui

(30)

cura illius ibidem studebant, et cum in ecclesia PP. Soc(ietatis) Iesu choro fleeter et, ad(!) sacr(um) ad maius altare celèbratum audiret, puer quidam nobilis fere duodennis sacro m inistrabat; interrogat patres, quod esset puero nomen; dictum illi, ille vero statim dixit, iste puer ingredietur meam religionem. P atribus m irantibus, quia ex haeresi puer ille Calviniana ad fidem Catholicam in ritu Romano recenter conversus, nil minus quin religionem et vel m axim e Rhutenam cogitabat. Tandem anno 1620 idem ingressus est religionem, in qua et modo vivit. Cui etiam post ingressum in religionem et professionem idem Iosephus dixit, se turn tem poris et dixisse et Spiritu vidisse, ilium suam ingressurum religionem et propterea particulari ilium (p. 593v) affectu prosequebatur sem per tanquam filium spiritualem divinitus sibi promissum. Quadam vice mensae assidens in praesentia unius e suis religiosis et tribus e sua familia habita certa occasione dixit, hoc anno unus ex nobis quinque m orietur. Ita accidit u t praedixit, unus enim ex illis tribus fam iliaribus intra medium annum m ortuus est. Anno 1627 aegerrime valuit Josephus dum esset in Volhynia Chelmae, Vilnae sparserunt rum orem de m orte Iosephi. Tum Iosephus: Scribas, inquit, Vilnam, u t no(n) nisi post decem annos de m orte mea quaerant (sic!). Ecce vates non vanus, anno enim 1637, februarii 5 mortuus. Anno 1636 ultim am religiosorum cé­ lébra... Vilnae, in ultim a exhortatione dixit, se iam... ingres- sur(um) congr(egatione)m relig(iosa)m, quia inquit mori... Illud quoque hoc in passu, suam habere potest considerationem. Ordi­ när ium Iosepho fuerat iuveni aequi(!) et seni, u t palam diceret se ex tra domum et in itinere, quin imo bovis instar, vigum(!) trahendo se m oriturum , neque ullum post m ortem suam spolium aut iniuriosam suppellectilis direptionem futuram . Secutum est u t praedixerat factu(m). Piane est in media peregrinatione ex tra domum centum fere leucis (ut infra

dicitur) m ortuus. Totam suppellectilem intactam familia

(31)

78 Borys Joannes Bałyk OSBM

Caput 31.

Hypatius Iosephum consecrat in episcopum et pro coadiutore suo cum futura succesione. Privilegium regium in personam

eiusdem exp ed it.

Talium donis talentor(um ) motus H ypatius Iosephum in episcopum Halicien(sem) consecrat, muniis spiritualibus p er totam Lithuaniam in ipsum translates, ipse vero in Volhyniar ubi episcopatum Vlodimirien(sem) simul habuit, sic dispensante summo pontifice Clemente VIII meaidum(!) sibi in se nec luto duxit (sic!) A tque pro maiore Iosephi authoritate et in officio securitate apud serenissimum Sigmundum III privilegium coadiutorale expedivit, ill(ustrissi)mo Benedicto Woyna episcopo Vilnen(si), de quo supra, in id omni conatu incumbente, u t tota metropoleos provincia Iosepho dem andare(tur). Tanto m unere sibi. delato Iosephus tptus archidiaeceseos amplissimae se dedit visitationi, synodum quotannis m etropolitanam cele-

brando, sacerdotes consecrando, fidei catholicae im butos

sacram entis schismatioos parochiis expellendo, oppida e t villas oberrando, ecclesias dedicando, magnates et nobiles Rhutenos conveniendo, hos confortando, illos a schisma(te)ci(!) revocandor ita ut schismatici publice excommunicationis fulm ine feriren t suos, qui cum Iosepho et Iosephat suos(!) Achate conversare(nt)r eo quod is demum s(anct)ae unioni manus non dedisset, qui cum illis unquam conversatus fuisset.

Caput 32.

Zeius Iosephi episcopi in lucrandis animabus.

Et licet omnibus commissae sibi provinciae ovibus invi- gilaret Iosephus, Vilnen(sibus) tam en incolis s(anct)ae ecclesiae apponendis maxim um adiecit studium . Hinc illi cum quibusdam M arte aperto dimicandum fuerat disceptando, cum quibusdam arte utendum mille offieiorum (artib u s)a) (sic!) gessenribus (sic!) demerendo, cum quibusdam patris in morem procedendum su*

(32)

stenitaindo, cum quibuisdam denique patroni modo agendo, causas in iudicio promovendo. Quibus omnibus modis et rnediis magnam incolarum p artem in ecclesiam nostram pertraxit. Accidit vero quodam tempore, u t quidam schismaticorum prim arius ilium conveniret, cum quo iam illi alias sum m a lis intercesserat disputando et quaerente eodem, u trum ne vellet iuram ento corporali confirmare, se certissimam salutem con- secuturum in fide s(anctae) R(omanae) e(cclesiae). Quid hic Iosephus? Erepto obvio libro s(ancti) evangelii in genua pro- cumbit, iu rat nullum posse salvari ex tra unionem, unitum nullum posse dam nari, supposita vita Christiane tarnen digna. Quo heroico pastoris actu extunc convertit schismaticum virum , dum haec scribimus, (p. 595) catholicissimum et ali­ quot ecclesiarum fundatorem. Eo plane tem pore Meletius Sm otricius/ sehismatis virus, libros edendo radicabat Vilnae, qui post modum ad s(anctam) unionem conversus archiepisco- pus H ierapolitanus nuncupatus est. Cum illo Iosephus iam publicis disceptationibus, iam privatis colloquiis, iam libris in lucem pro s(ancta) fide catholica editis summa intercesserat negotiatio. Iosephus itaque sub titulo alterius, libro in defensio- nem (sanctae) unionis edito, ita confudit Meletium, u t nun- quam posset respondere argum entis Iosephi, donee tandem eidem confiteretur et sanctissime obiret D erm ani in Volhynia anno 1635. Sed en pastoralis vigilantiae zelum: Insignis civium

et m ercatorum Vilne(nsium)... Antonius K ułaha nomine.

Neophytus unitus in agone plane apostata... Schisma reversus, iam iam schismaticis et bona inscribit. Aud... iu rat se non comesturum nisi ille convertatur et vivat... cellae... disciplinis vacat, tota fere nocte in crastinum vocantur Un... Sed illa notatu et aetem a digna memoria Iosephi disputatio anno circiter 1610 cum Leontio Karpowicz, pseudoarchim andrita Vilnen(sis) SS... qua aliquot diebus sumpti, quia illa peracta ita confudit, ut... principales schismaticos converterit, qui vel sanctissime m ortui, vel unitissim i vivunt.

(33)

80 Borys Joannes Bałyjc OSBM

Caput 33.

losephus episcopus régulas S. Basilii in com pendium redigit et aliquas constitutiones pro religiosis a se educatis ordinat.

Sciens losephus bonum patrem familias decere non modo u t commodam curet domum, in qua ipse habitet, sed quae etiam posteris reli(n)quat. Novum sibi opus e t quidem satis laboriosum assumpsit. A dverterat ille ex ipsa experientia et continua SS. P atru m lectione didicerat régulas S. Patris Basilii, sui ordinis monachis servientes, non modo regulis eiusdem fusius breviusque disputatis contineri, sed in diversis quoque sermonibus spargi in unum volum en summo labore et gratissim a methodo redegit, u t omnia quaecunque sparsim in Sancto P âtre reperirentur, de obedientia, paupertate et castitate, item que de vitae co(m)muni officio, abbatis, prioris, oeconomi, sacerdotis et omnia suis distinctim capitibus ordinaret. Et insuper aliquas alias constitutiones bonum monasticae vitae ordinem concernentes adderet, collatis signis cum praecipuarum religionum insignibus, viris sui studii et zeli amantissimis. Quinimo spéciales ex SS. Patribus collegit régulas, vitaeque norm am ipsi m etropolitae, episcopis, abbatibus deservientem praescripsit. Apis scilicet in morem per diversa SS. Patr(um ) prata circumvolitans mel colligebat et in alveare primo quidem pectoris et intim i affectus sui recondebat, deinde ad co(m)- munem suorum utilitatem in favum voluminis referebat ad animos suorum et oblectandos et satiandos.

Caput 34.

losephus paralysi tangitur sciatica et calculo, mira eiusdem in his omnibus patientia.

His dum toto studio indefessa tan ti viri invigilat industria, voluit Dominus tanquam alterum lob eiusdem probare con- stantiam . U ltra illam domesticam occupationem frigoris perpes...

Cytaty

Powiązane dokumenty

In this section we present the ability of our synchronization and detection scheme to cope with the packet collision problem that in general occurs when two or more users employ

Zakres inform acyjny potężnego zasobu źródeł królewieckich, odnoszących się do dziejów Polski -nie jest stereotypow y... M ałżeństwo Albrechta z królewną

De positie van het OSOP in het voortraject is vooral beïnvloedbaar door de produktstructuur, het in staat zijn de constructie van klantorder-afhankelijke modules te ontkoppelen

(bottom) The measured Doppler spectra are shifted in radial velocity using the measured mean horizontal wind before the retrieval procedure, which leads to a significant

Jako kolejny głos zabrał mgr Bernard Sobiczewski (APŁ), który wygłosił referat dotyczący źródeł do dziejów łódzkiego getta, znajdujących się w zasobie

Te bowiem posługują się swoimi przyrządam i jak lunetą, która pozwala dostrzec tylko to, na co skieruje ją sam badacz, decydujący również o skali, perspektywie i stopniu

The IPv4 stateless mecha- nism can be used to configure only link local addresses, whereas in IPv6, both local and global addresses can be configured.. on ad hoc

A node failure model is needed in order to simulate the sto- chastic failures of node (except failures caused by human fac- tors). A flow chart of the node stochastic failure