• Nie Znaleziono Wyników

Einladung zu der den 7ten October zu haltenden ossentlichen Prüfung der sämmtlichen Klassen des Gymnasiums zu Bromberg

N/A
N/A
Protected

Academic year: 2021

Share "Einladung zu der den 7ten October zu haltenden ossentlichen Prüfung der sämmtlichen Klassen des Gymnasiums zu Bromberg"

Copied!
36
0
0

Pełen tekst

(1)

¿u ber

Gen 74" October gu ^aitenben

ÓffftttltCbllt M

ber

fámmtlt$en Stoffen

be5

6i)tmta|ïunrê ju штОсод,

von îDï ú í I e г,

Director.

$ ť о m b e r g.

•ťbr m# t in ber ®rän«uerfcýeit ЗЗпфЬгкЯсгеІ.

1 8 3

(2)

s

(3)

Demonstratul*,

Cicerorns libris de Natura Deoruin non exstremam manum accessi sse.

•*»m cludum in earn eententiam quum ductus essem, ut existímarem, Cicero­

nis libris de Natura Deorum non extremam manum accessisse, in eos nuper securatins inquisivi atque multa vel festinationis vel erroris vestigia animad­

vert!: multi enim in iis loci, non culpa librariorum corrupt!, reperiuntur, quo­ rum sententiae non in ordinem sunt redactae, et sibi rerumque contextul re­ pugnant, alii, qui ampliorem sententiarum expositionem desiderant, alii, qui salva argumentom m vi in brevius contrahi possunt, alii, in quitus verborum constructio dificúltate aliqua laboral.— Hoc ita esse, pluribus demonstrate.

Jn L. II. c. 29. Ç. 73. voces: he sternо die et in L. III. c. 7. $.

18. nndius térti us inveniuntur, quibus Cicero hos diálogos in tres dies distributes esse significare videtur, quam vis e rerum contextu ejus modi distri­

bute nnspiam appareat. Qu am ob causam Ursinus primo loco (cfr. Hein- dorf. p. 187.) subjungit: „Credi potest, Ciceron em in animo habuisse, tribus libris trium dierum disputationem referre, mox id mutasse, relictis prions

(4)

2

cogîtationis vestigib.K His Heindorf. addit; „Non mutavit, ut equidem opínor, consilium, sedquominus, quod vellet, perficeret, morte est praepeditus; habebat autem, cum haec scriberet dictaretve, in animo, trium dierum disputationem in tres dispertiri libros singulisque libris խտէսու praefigere praoemium, ut fecit în Tusculanis et in libris de Divinatione atqne in tertio et quinto de Fin.

Bonor. et Malor. Quae prooemia cum nondum elaborasset, interim continuo tenore colloquium per nhuium sane trium librorum spatium extendit. Ñeque non atiento lectori plora in his libris comparebunt vestigia, quae arguant, non esse eos postrema manu expolíeos, sed, ut primum eos philosophants senis festinado fuel érit, i ta evul ga toa, esse et ad nostra pervenisse tempóra.”

Ac primum quidem videamus, quid document! ad illám sententiam confirmandam insit in loco L. Ill c. 7. $. 18. in quo leguntur verba: „quae a te nudius tertius dicta sunt,” quae neutiquaiu rerum continuation! con­

sentirent. Nam etiamsi statuamus, in his libris tribus de Natura Deorum trium dierum diálogos respici, tarnen pro: nudius tertius vel her! vel hesterno die scribendum fuit. Cotta enim Balbum, qui in secundo dialogo vel secundo die sententiam suam de diis aperuit, vuit refellere. Hoc quidem sic se habet, sed voces: nudius tertius non ad secundum dialogom vel diem, sed ad primum, quo Vellejus՜ non Balbus disputavit, referri possunt. Hue accedit, quod nullo alio loco հօտ diálogos trium dierum disputaciones esse, significa tur, sed patius eos, quum colloquium ita continuetur, ut ne minimum quidem, nedűm noctis, intercédât spatium, uno tantum die, quod Davisio placet, non pluribus hábitos fuisse, conclud! potest.

Quoniam igitur voces: nudius tertius h. 1 alienae sunt, existi­

mar! oportet, Ciceronem quidem cogitasse, hune esse colloquii diem tertium, et a primo die incepisse numerare, sed obli tum esse, dialogom hune teitiuna antecedent!, quo Balbus de diis disseruit, oppositum esse.

(5)

3

Multo contra aptior est iile locus in L. II. c. 29 73., qui ad primum dialogi diemreferri potest, si qui dem Grnterus et Heindorñus hoc de loco et altero recte judicaverunt.

Veri simile eíiam est, Vellejum Epictireum, Lucilium Balbum Stoicum, Aurelium Cottani Academicum et Ciceronein, eornm auditorem, qui

»empöre ferianun Latinaruni convenisse dicuntur, disputationem tam longam non uno die absolviese,

In L. III. c.7. $. 17 et 18 secundum editionem Orellianam ita legitur.

»eodemque ilia etiam differemus, quod (quaellgr. cum aliis codd.) Chrysippum diccre ajebas, quoniam esset aliquid in rerum natura, quod ab hornine effici pon posse:, esse hornine aliquid (aliquid hom. Codd. aliq. V.) melius : quaeque (quae V. Lall.)in domo pulchra cum pulchritudine mundi comparabas, etquum (et quam Walk, susp.) to tins mundi convenientiam consensumque afferebaa, Kenonisque breves et acutulas conclusiones in earn partem sermonis, quem modo dixi, differemus. Sic in omnibus libris scriptis et edi tis legitur. Paucae illae voces, in quibus variant libri, vix aliquid momenti habent.

Haec verba inter se neutiquam cohaerent. Primum quaeri potest, qiiaenam Sint, quae in domo pulchra cum pulchritudine mundi comparentur?

Cicero baud dubie pulchritudinem domus cum mundi pulchritudine, non ea, quae in domo pulchra sunt, comparare voluit: nam haec (res) chm pulchritu­ dine (qualitate) non apte conferuntur. At compar emus libri secundi locos, ad quos illa referuntur, Jbi c. 5. § 15. Cleanthes dicit: „ut si quis in domum aliquam, aut in gymnasium, aut in forum venerit, quum videat omnium re.

rum rationem, modum, disciplinam, non posait ea sine causa fieri judicare, sed esse aliquem intellîgat, qui praesit et cui pareatur; multo magis — statuat necease est, ab aliqua mente tantos naturae motus gubernari etc. Ibid. с. б.

(6)

4

§. 17. „An vero, si do mum magnain pulchra raque videris, non possis adduci, tit etiam si dominum non videas, muribus illáin et niustelisaedificatani pu ten,*

Ex antecedentibus autem, quibus Chrysippus demonstravit, rescoelcstes о nines- que eas, quarum esset ordo sempiternos, ab hornine confiei non passe, et es։e id, quo illa conficerentur, Ьоіпіце melius; esse igitur profecto deum; satin intelligitur, de mundi aedificatore et praeside, non de ejus incola, fartasse otioso, esse sermonem. Q«am ob rem statui posset, ante vocem: muribua praepos. a addendam, aut dativum more Graeco pro ablat. et praeposit. a po­ šitom esse. Sed verba, quibus haecce excipiuntur, ill! explication! repugnant.

„Tantum vero ornatom, tantam varietatem pulchritudinemque etc. si tuum ac non deorum immortalium domicilium putes, nonne plane desipere videare.“

Paullo post Balbus dicit, mondom, a quo omnia procreată sínt, esse deum, c. 8. §. 21 et 22, et infra c. 62. $. 154. fatum mundum n«a deorum solum, sed hominum etiam causa factum esse, quaeque in eo sint, ea ad ho- minuin fructum parata omnia et inventa esse; esse enim mundum quasi com- munem deorum atque hominum domum aut urbem utrorumque. J taque or­

natos, pulchritudo etc. mundi non est domiciliumdeorum, sed potins mundo«

illa pulchritudine ornatos.

Sine dubio h. 1. et L. III. c. 7, 17 et 18. estsententiarum confusio, inde orta, quia ignis coelestis vel artifex (cfr. N. D. L. II. c. 22. Ç. 57 et 58.) Stoicorum deus, penetrat in universum mundum, eum animat, format, in eo quasi habitat, eique non solum, sed singulis etiam rebus devinitatem tribuir, (cfr. ibid. c. 14. $. 35. et -(Befcíjidjte ber Spijilofopíjíe 8. 4. p. 50.) Stoici enim docebant, omnium rerum principia esse duo, deum sive ignem coelestem et materiam, ilium facientem, hane patientera s. patibilem (cfr.

Diog. Laert. L. VII. 68 ed. Longol. ibid. §. 70.; Inde raundu s simul cum na­

tura profectus est. Sed quoniam iile ignis cum hisce misce tur et vim divinara communicat, et mundus et natura deus est. (cfr. N. D. L. I. c, 14. §. 37. c.

(7)

5

15. $. ՅՉ et Լ. II. c. 32. ß, 37.) De parvo discrimine, quod inter denni, ասոր dum et natnrmi intercedit, vide ŽXittcvé @cfd)id)te t>ev 3 2ȘL p.

58Q et Õ8Í.

Quomodo porroverba (L. HI.) „et quum to tins mundi convenen՜

tiam consensumque afferebas — differemus“ ration! grammaticae acconimodari poesunt? Heindorf qui dem hunc locum ita sanare vuit, սէ subaudiat: demon՜

aerares, addit tarnen : ,,quidquid scripsit Cicero, quod in libris nunc omnibus scrip tis et editis legi tur, in eo vix ma num ejus agn՛ scat quisquam.“ Aptior fortasse Walked emendatio est, et qua m suspicantis, i. e. differemus earncon*

venientiam, quam afferebas, consensumque etc.

Prae ceteris autem mira est ista quaestio, quae sequitur (L. Ill, c.

7. 5- 19.) „a te etiam atque etiam quaeram, qui bus rationibue tibí persuadées, déos esse.“ Balbns enim multas rationes, cur déos esse crederet, attulerat (L. II.) casque pro veris habebat. Quae si radones Cotta non probaret, osten­

de re debuit, cur eas rejiceret. Sed paucas tantum breviter attigit, ceterasque mlentio praeteriit, Hunc Cattae errorem Balbus etiam C. 8. §. 19. vituperat, dicens: „equidem attulisae radones miht videor, sed eas tu> ita refellis, ut, q»um me interregaturus esse videare et ego me ad respondendum compara*

rün, repente averias oradonem nec des respondendi locum. Itaque maximae res tacitas praeterierunt, dedivinatione, de fato (cujus tarnen in illa parte quae*

adonis (L. II. c. i—16) a Balbo non facta est mentio) quibus de quaestioni*

bus tu quidem strict im (supra „tacitae praeterierunt“) noștri autem multa so­

ient dicere, sed ab hac ea quaestione, quae nune in manibus est, separantur.“

Quamvis Academicormn esset, suam quidem sententiam non pro­

ferre, aseensnm cohibere (cfr. Acad. L. I. c. 12) et dicere (ibid §. 44) nihil, cognosd, nihil percipi, nihil sciri posse (N. D. L. Ic. 7 $. 17) tarnen in

(8)

6

«trunque partem disputando sliorum sentencias refulabant. (cfr. Acad. L. 1. <.

12. $. 45. N. D. Լ. II. c. 67. g. 168.) Sed de pluribua illie Balbi ratíonibus Cotta ne strictim quidem dieseruit. „Quare“, Balbuspergit, „ei videtur, nô­ ti agere confuse, ut hoc explicemus hac disputatione, quod quaeritur.

.

Ut haec verba Balbi melius intelligantiar, a re non alienum ease puto, ejus quaestionem de di is in L. IL propositam panels repetere.

t Hanc quaestionem Balbus ibi in quatuor partes divisit, (cfr. Ł. IL c. 1 $. 3. etL. III. c. 3 g. 6.) ut primum vellet docere, deos esse (c. 1-10.

$ 144) deinda quales essent (c. 1729. $. 45—72.) tum ab his mundiim regi (c. 30—53. §. 73—132) postremo consulere eos rebus humanis. (c. 54 67. g. 133-168.)

In prima igitnr parte Balbus radones exposuit, cur dii essent. Нлв duxit 1) de coeli adspectu consensuque omnium hominum (c. 2. g. 4. et 5) Î) de adparitionibus deorum (c. 2 6.) 3) de praedictionibus et praesentio- nibus rerum futurarum (c. 3-4. g. 712.) 4) de Cleanthis argumentation®, quae imprimis in magnitudine commodorum, in coeli temperatione, terrarum fecunditate nititur, et in iis, quae animos terrent, in mira tot us mundi varie­ tate , pulehrtudine, ordine, rerum que omnium ad utilitatem hominum con- spiratione. (C. 5. g. 13—15.) 5) de Chrysippi conclusione, ex qua nihil me­ lius est, quam deus etc. (C. 68. g. 1622.) 6) de pluribus aliis rebus, quae ad hane disquisitionem non pertinent (C. 9 — 16. $ 23—44.)

Quamquam igitur Cotta a Balbo rogatur, ne confuse agat, han*

timen vitupera tionem patienter subit et taxtum respondet: „Optime.(c. 8 g. 20) declaraos vel se jure vituperări, vel se suam disputând! radonem corrí­ gete velie. Nihilominus tarnen, iis omnibus, quae ad rem pertinent, silentio

(9)

7

praetermissis, quia de prima qnaesiionis parte dixisset, ad alteram traneif.

(C. 8. $. 20.)

Itaqne guum antea (c. 7. $. 19) quterat, qaibus rationibu« Balboa ribi persuadeat, déos esse, mirum est, eum in bac quaestione non pergere.

Supra tantum de primis tribus Balbi rationibus çgît, et de reliquis, qunm de P'ovidentia disputatum iret, se acturum esse promisit. N hiloininns tarnen cre­ dit se de iis, quae Balbus in prima quaestionis parte exposuerat, jam satie dixisse („de primaque diximus.“՛ c. 8 §■ 20.“) Jn hac parte (c. 3 et 4. § 7 10.) multa quidem de Balbi verbis: (L. IL c. 2. §. 4.) „ne egere quidem vi- detur oratione prima pars,“ dissent, paucissimis contra verbis (§. 11.) argumen­ tam , de coeli adspectu et de consensu omnium hominum ductum, absolvit.

Hoc ita reEutat: „Placet igitur tantas res opinione s tulto rum (e ratione Stoica, quae docet, qui non sint sapientes, eos omnes esse stultos) judicari, vobis po- tissimuiu, qui illos insanos esse dica lis?-4

Al-tennii argumentom (c. 5. §. 1113) quod de adparítionibus de- erom ducitor, Cotta in terroga donibus expedit, et pancis his verbis re fell itt

»Rumoribus mecum pugnas, Balbe, ego autem a te rationes require. (§. 13.) Post baec verba (c. 6, $. 14.) plurimi editores nonnulla deesse pc- tant. Qua in re videntur errare. Nam Cotta, ut primum argumentum, sic ctiam alterum breviter absolvit. Moser, quidem monet, Wyttenbacbium credere, quae deessent, e Cottae disputa tione de divinatione fuisse, (de qua tarnen Ci­ cero lib rum singulärem conscripsit.) Sed non ita videtur esse: nam quaestioni«

pars sequens, sive tertium argumentum, quodin praesensionibus et praedictionibne cemitar,incipit a verbis; „Sequuntur, quae etc.“ Насdicendi formula Cicero ad aliam quaestionem transgrediensutitur (cfr. Fin.B. etM. L. Ill, c. 26. $. 55. Ibid L. IV. c. 4. $. 8- Offic. L- L c. 27. g. 93.)

(10)

8

C. 7.§. 15. Cottaconcediiquid cmesse déos, (quos equid ein credo esse) aed C. 10. §.25., ubi Chrysippus Stolcus conclusione eo pervenit, ut esse déos, de­ monstrei, idem contendit, hase omnia in eodeni, quo illaZenonis, errorc versad.

Quamvis Cotta c. 10. 26. in altera huj us quaestionis parte, in qua Balbus docet, quales sint dii, verse tur, tarnen ad primam argumentio- nem, qua Balbus (L. II. c. 6. $■ 16 et 17) demonstra vil, esse deos, redit, sed illám sententiam, ibi non rite expositam, multo obscuriorem et intellectu diffici- tiorem reddit, id quod jam supra vidimus. Hoc tarnen loco alia etiam, quae saris obscura sunt, conťnentur. Cotta enim dielt: „ita (mundum deorum esse domum) prorsus exist maiem, si ilium aediñeatum esse, .non quemadme dum dot eb o, a natura conformatum putarem." Hs verbis Cotta, a deo mundum xedificatum esse negat. Haec quidem sententia cum ratione congruit Academi- coruni, qui docent, non esse deum. (cfr. @cfd)tc^tc bi’C tyfyiíoÇof yȘte, 4. p. 349.) et mundum nőn a deo aediii a tum esse, sed a natura conformatum. Nihilom‘nus tarnen non solum credit esse deos, (cfr. N. D.

L III. c. 2. $. 6.) sed hoc ei etiam est persuasum, (cfr. ibid. c. 3. $. 7) ñeque ex animo exuri s. exui potest(ibid.) Quodsi igitur Cotta persua- sum habet, esse deos, quam pvovinciam iis dabit, quum roundus a natura conformatus sit?

C. 12. §. 30. Cotta conclusionem affért Cameadis, omne ani­ mal, quia nullum corpus sit non mutabile, mortale esse contendentis, arque ita pergit: „At si esset corpus aliquod immortale, non esset omne mutabile; ita efficitur, ut omne corpus mortale sit.“ Quae conclusio! inde tantum efficitur, ut pars corporum sit immutabilis, pars autem mutabilis. Ap- tiue sinedubio verba; „At si esset corpus—mortale sit", omittuntur. Sic verba

•equentia: „Etenim omne corpus etc." op time cum antecedentibus cohaerent.

Sed libri h. 1. ad un աո omnes hane scriptionem tuentur.

(11)

9

Ex his locis multisque aliis, quos afferre et examinare superseded,

•atis manifestum est, his libris de Natura Deorum non extremam manum accessisse. Cur autem ea non accesser!t, baud dubie propterea factum est, quod Cicero intelligebat, eos rectractare difficilius esse, quam ut omnes sentential, quae eniendatione indigerent, corrigere et dilucidius explanare posset. Hoc e studio, quod ad philosophiam con tulit, colligi potest.

Cicero juvenili aetate omne genus philosophorum audivit, et quasi transfuga diversas partes reliquit. Postea vero, quum ad rempnblicam acces- sisset, in eamque omni cogitatione et cura incumberet, philosophise studium remisit. Curie autem publicis et privatis quum esset aril ictus et Caesaris do- minatione a reipublicae gubernaculie repulsus, ad studium philosophiae rediit, (cfr. Tuscul. L. I. c. 1. $. 1. Offic. II. c. 1. $. 2—4.) et libros philosophicos scripsit, ut eo popularibus suis prodesset, inde doloris oblivionem peteret et aerumnarum solatium, quod tarnen non semper invenit. (cfr. N. D. L. I. c.

4. de Divin. L. II c. 1. Acad. L. I. c. 30. Epist. ad Atticum XII. 46. Tuscul, L. II c. 2. ibid. L. IV. c. 38. Offic. L. II. c. 2. ibid. L. III. c. 1.)

Quum autem opera sua philosophica caque pennulta spatio duo­

rum annorum ante mortem scriberet, multa etiam strictim et festinanter legendo renovare debuit. Modo hune, modo ilium philosophum bábuit ducem. In libris de OfHciis (L. 1. ge. 2. (j. 6,) sequitur potissimum Sínicos bosque probat in iis, quae ad reipublicae constitutionem et imprimis ad moruni doctrinan!pertinent, ita tarnen ut non interpres sit, sed suoingenio et arbitrio utatur. (cfr. Off. L. I. c. 2. g. 6.) Academiae favet, quae pariat dicendi copiam, doceat, quae non multum discrepent ab opinione vulgari, (cfr. Prooemium Parad.) sibique det (Off. L. III. c. 4. $. 20.) magnam liber- Wem, ut quodcunqne maxime probabile occurrat, id suo jureliceat defendere.

2

(12)

ІО

Ibi Gernhard. monet, Ciceronem ex Academizo placitis id sequi, quod in loco et tempore maxime probet. Jn quinto libro de Fin. B. et M. Piso Peripate ti- cus sustinet ejus personam, quiin OŕHc. L. I. c. 2. $. 6. non multum a Peripateticis diss ideát, et Socráticos et Platónicos esse velit. Ad vulgi etian i opinionem se acconiodat. (cfr. Off. Լ. II. c. 10. $. 35. „ut vulgus, ita noe h. 1. loquimur.“) Multa de Graecis in Latina convertit, cfr. Epist. ad Atticum Լ. XII. 52. „атгó-yçtatpa ea sunt, minore labore fiunt, verba tantum affero, quibiis abundo.“ Jnterdum tarnen etiam non satis accurate transtulit. Cfr. N.

D. L. III. c. 16. $. 41. et ibi interpretes. In L. 1 de Fin. B. et M. c. 3-

$. 7 „locos qui d em,“ ait, „quosdam, si videbitur, transferam et maxime ab his, quos modo nominavi, (Platonem et Aristotelom) quum incident, ut id apte fieri possit.Ibidem tamen c. 2. §. 6. dicit, „Quod si nos non inter­

pretam fungimur muñere, sed tuemur ea, quae dicta sunt ab his, quos proba- mus, iisque nostrum judicium et scribendi ordinem adjungimus, quid habent, cur Graeca anteponant lis, quae et splendide dicta sínt, ñeque sint conversa de Graecis Inde interdum factum est, ut Cicero ob notionum consociationem plora de suo adderet. (cfr. Gaerenz. ad Fin. B. et M. L. I. c. 2. §. 4.)

Denique etiam hoc monendum est, Graecae philosophize sectas, quas hucusque nominavi, in suis ipsarum rationibus non inter se consentiré.

Nam v. c. Philo Académicos multis in rebus a Carneade discessit. Vide 3îitter5

@efd)id)te ber ÿijiiofopfjie, %. 3. p. 692. Anti chus e nova Academia ad vete­

tem remigravit, (cfr. Acad. L. I. c. 4. $. 13 ) ad multa Stoicorum placita transiit (cfr. ibid. L. II. c 22. 69 ) et dîsputavit contra Philonem. (Acad.

L. I, c. 5 etc.) Posidonius philosophiam Stoicam cum Platonica, Aristoteles et aliis conjungere voluit. (Cfr. Dtitteré @е)'ф. b. ȘjJljtl., S3. 3. p. 685.J Jtaqae quum philosophi ejusdern sectae inter se non congmererit, Cicero, qui philo­

sophise non tantam operam dedisset, quantam eloquentiae, (cfr. Off. L. 1. c.

1 $. 1. Tuse. L. II. c. 3. 5- 9. Brutus c. 93. §. 322.) ñeque eo esset ingenio,

(13)

11

ut in disserendi disputandiqtie spinas penetrare posset, in his libris .de Natura Deonmi in errores inchictus est, praesertim quuni nos oporteat statuere his primis lineamentis deesse conformationem.

Sed revertamur ad libros de Nat. Deor. Primo adspectu intelligitur, Ciceronem in prioribus libris, ubi multa quideni mira sunt et obscura, tarnen e rationibus Epicureorum et Stoicorum plerumque enodari possunt, minus lapsum esse, quam in tertio. Id facile explicări potest. In primo libro Epicu­ reorum ratio exponitur. Hanc Cicero a Phaedro didiéit adolescens, et quamvis ad Philonem Academicuni transiisset, tarnen Atbenis Zenonem Epicureum audivit et ibi sine dubio cum Pomponio, familiaríssimo suo, qui radonem Epicuream defendiese videtur, (cfr. Epp. ad divers. XIII. 1.) de ea multum disputavit. Diodotum etiam Epicureum domi suae usque ad ejus mortem bá­ buit. Cfr. Brut. c. 90. §. 308.) Sic in illa radoné videtur satis versatus fuisse.

Ut rationis Epicureae, i ta etiam Stoicae consecutus est seien ti am, quae satis erat. Nam non solum Posidonium audivit, (cfr. N. D. L. c. 3. $. 7.) sed mul­

tos etiam Stoicos, v. c. Diogenem, Antipatrum, Mnesarchum, Panaetium im­

primis que Posidonium legit* (Cfr. Fin. B. et M. L. I. c. 2. §. 6.) Praecipue vero propter eloquentiam a partibus Academicorum stetit, cfr. de Fa to c. 2. „Nam cum hoc genere philosophise, quod nos sequimnr, mag­

na m habet orator societatem; subtilitatem enim ab Academia mutuatur etc."

In Tuscul. L II. c. 3. §. 9. Peripateticorum et Academiaeconsuetudo ei placet, quod ea est maxima dieendi exercitatio. In hac disciplina praeter Philonem habuit Antiochum doctorem. (Cfr. Brut. c. 101. $■ 315) Quum enim in primo itinere Athenas venisset, sex menses cum illo philosopho fuit, studium- que philosophise nunquam intermissum, a primaque adoleecentia cultum, hoc rursus auctore et doctore renovavit. Postea tarnen hoc Studium propemodum in termiéit. Qua decausa edam in libro de Fatoc. 2. dicit: „Sed ita me audies,

2*

(14)

12

nt Romámon homínem, ut timide ingredientem ad hoc genus disputând!, ut longo intervallo haec studia repetentem. Acad. L. I. c. 3. §. li. „Haec (Aca­

demica) inclusa habebam et, ne obsolescerent, renovaban։, quum licebat, le­ gendo.*6 Jdeoque multa obli tus est. CEr. Acad. L. I. c. 4- $. 14- „Jrnmo vero et i stani Academiam novam et to tam veterem, a qua absum tarn din, re­

vocări a te, nisi molestum est, velím. De Nat. Deor. L. I. c. 5. $. 11 ,,Hu- jus rei (sermo est de philosophiaAcademica) tantae tainque difficilis facultarem

consecutum esse me non profiteer; secutum esse prae me fero.“ Itaque non in intímne recessus bujus philosophiae penetravit. Ñeque etiam arete Аса de­ mise vestigia pressit, sed ipsi ,,videbatur, si quid libris mandaretur, id acconi- modari omnium eruditorum lectioni decere.“ Tuscul. L II. c. 3. §■ 8-

In morum autem disciplina et rerum divinarum secutas estStoicos, Hanc ob causam etiam esse deas, et argumentum, quo Lucilius, eos esse, monstravit, firmissimum esse credit, (Cfr. Tuscul. L. I. с. 13. §. 20 ) qnod nulla gens tam fera, nemo omnium tam sit immanie, cujus mentem non irn- bueri է deorum opinio, пес vero id collocutio hominum aut consensus efficiat, non institutis opinio sit confirmata,non legibus; sed omni in re consensio om­ nium gentium lex naturae putanda sit. (Cfr. Oflic. L. III. c, 3.) Pariter eum etiam (Divin. L. II. c. 72 §. 148) et esse praestantem aliquam aetemamque naturam et cam suspiciendam admirandamque bominum generi pulchritudo mundi ordoque rerum coelestium cogit confiten. Quam ob rem etiam Cicero­

nis frater (Divin. L. I. c. 5. $. 8 et 9-) dicit: „Perlegi tuum terHum de Natura Deorum, in quo disputado Cottae, quamquam labefactavit sentendammeam, non funditus tarnen sustulit. Etenim ipse Cotta sic disputat, ut Stoicorura magis argumenta confutet, quam hominum deleat religionem. — Satis enim defensa est religio in secundo libro a Lucillo, cujus disputatio tibi ipsi ad veritatem eat visa propension** (cfr. N. D. L. III. c. 40. $. 95 )

Ex iis, quae h u jut que dicta sunt, perspicuum est, Ciceronem no*

(15)

13

extremum laborem huic operí impendíase, non lamen propterca, quod’ morte praepeditus est, nam illo edito diutins etiam vixit anno et multa conscrip- sît: de Divinatione, de Fato, de Senectute, de Amiciția, Timaeum, Paradoxa, unum 11 brum de Gloria, tres de Officiis, Topica, XIV Oradones Philippicas,

$ed potins, nisi fallor, quod intellexit, se hoc opere retractando in multas in- cursurum esse difficultates Philosophorum enim diversas, quas cognoverat, ra­ llones , quia in studio philosophise magis ad usura et vitae communis institu- tionera , quam ad artera spectaverat, (Cfr. de Amiciția c, 5. Offic L. III. 3.) idque aüquantum temporis oraiserat, non amplios satis cognitas habebat, et quidquid dederat, e recent! et festínala Iectiono eumserat. Паес omnia jam satis magnas difficultates ei aŁtulerunt.

Terthim vero libram, cujus disputado est prae ceteris obscura, abj rupta et perturbata, si emendare voluisset, jam propter causas antea expósitas, in multo majores difficultates delapsus esset. Sed eine dubio aliae etiam causae aunt, quae eum prohibuerunt, quominus hanc disputationem einendare t. Veri enim simile est, Ciceroilem suis animi sensibus repugnare noluisse, (cfnr. loci supra e Tuscul. L. I. c. 13. et de Divin. II. c. 72. allati) simulque, si in hoc opere recognoscendo Cottae rationibue majorem vim et auctoritatem tribueret, metuisse, ne popularibus suis in suspicionem, se negasse déos esse, veniret et impietatis accusaretur. Ideoque etiam baud dubie, ut gradam apud lectores mirer, Cottam fecit affirmantem non solum initio hujus disputationis (L. III.

c. 2. 5.) se ex ea opinione, quam a majoribus accepisset de cultu deorum, nullius unquam oratione aut docti aut indocti mo turn iri et (ibid. §. 6.) ma- joribus, etiam nulla radoné reddita, credere, sed etiam sub ñne, (L. III. c.

89. §• 79 ) se tollere náturám deorum nolle. Eandem ob causam ipsi in ex­

tremo tertio libro Balbi disputado ad veritatis similiiudinem videturesse pro­

pension (Cfr. pauUo ante Divin. L II. c. 72 )

(16)

14

Omnibus his de causis negări non posse credo, Ciceronem libris de Natura Deorum extremam mamim non solum non imposuisse, verőm etiam imponere noluisse.

Rem sic se habere, inde etiam colligi potest, quod Cicero aids in scriptis suis philosophicis acumine ingenii et sententiarum subtilitate excellit et luculentissima curse et diligentiae documenta dédit.

Mueller,

Cytaty

Powiązane dokumenty

Cup i dum non ita se dicit, ut sibi tributam velit faculta tem carminis heroic!, sed ut studio rerum Augusti celebrandanim flagrare se calendar. — * Pattern

nem pbtlofopbifd^en ©rfennen unb, паф biefer ©eite bin, wie Адафоп in unferem (Saftmabi, bie wahren Vorläufer ©ofrateß unb fßlatoß finb, iöetrad^ten wir bie Siebe

et propter ea, quae supra dicta sunt et propter verba: JE tenim virtus omnis tribus in rebus fere vertitur.. Quam ob rem facile adducor, ut credam , eum verba:

läge (^rinjipe) ber SBißenfchaften, b. baß cd ber einen nid)t bie ©runbgefege einer anbern aldBafd unterlegt ; fonbern and) in ber weiteren felhőbe ber Bearbeitung iß ein folded

non potuisset non perspicere, qui artes praegravet^ e um dici, qui artium quadam quasi gravitate, h. praestantia, aliorum in artibus virtutem ita deprimat, ut horum

Non solum substantiva, sed etiain adjectiva et numeralia ordinalia, quae ab ad ­ jectivis nihil differunt, significatione adverbiali ponuntur, ita tarnen , ut illorum soli casus

Vitium autem maximum in co cerni tur, quod post esse de os major incisio facta est: nam verba ita inter se cohaerent : „Etsi id est primum, quod inter omnes nisi ad-

telß einer főiben bie (Snbungen ber Komparation an ben abjectivifd)en Stamm fügen, fo werben aud) biefe Gilbungen in jwei Abteilungen mit jwei Unterabteilungen verfallen,